Campanian References from Servius ad Aeneid
Claudia Hough, Richard Monti, and Jean D'Amato Thomas
IN VERG. ECL. I
Ecl. Intro. (Iuv. Ii, 100) Auruncus
Ecl. 3.26 - Hecate
*N.B. Texts Primarily
IN TRIVIIS. consuetudo enim fuerat ut per trivia et quadrivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent rustici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat. novimus autem eandem esse Proserpinam, quam Dianam: sic in Aeneide <IV 609> nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes.
IN VERB. ECL. IV
Ecl. 4.4 Cumaeus, Cumanus, Sibyllinus
VLTIMA CYMAEI V.I.C.A. Sibyllini, quae Cumana fuit et saecula per metalla divisit, dixit etiam quis quo saeculo imperaret, et Solem ultimum, id est decimum voluit: novimus autem eundem esse Apollinem, unde dicit <10> tuus iam regnat Apollo. dixit etiam, finitis omnibus saeculis rursus eadem innovari: quam rem etiam philosophi hac disputatione colligunt, dicentes, completo magno anno omnia sidera in ortus suos redire et ferri rursus eodem motu. quod si est idem siderum motus, necessse est ut omnia quae fuerunt habeant iterationem: universa enim ex astrorum motu pendere manifestum est. hoc secutus Vergilius dicit reverti aurea saecula et iterari omnia quae fuerunt.
Ecl. 4.10 Pluto, Sibylla
CASTA FAVE LVCINA modo Lucinam Dianam accipimus: sic Horatius [carm. Saec. 21, 15] sive te Lucinam probas vocari, seu te penitus [iunonem]. Terentius Iunonem Lucinam dicit, ut Iuno Lucina, fer opem, s. m. o. : tamen ambae unum sunt. sane hic Dianam Lucinam non inmerito designat; prior enim genita parturienti matri Apollinem tulisse auxilium dicitur. Nigidius de diis lib. IV. [cf. Lobeckii Aglaoph. P. 791] quidam deos et eorum genera temporibus et aetatibus (dispescunt), inter quos et Orpheus primum regnum Saturni, deinde Iovis, tum Neptuni, inde Plutonis; nonnulli etiam, ut magi, aiunt, Apollinis fore regnum: in quo videndum est, ne ardorem, sive illa ecpyrosis appellanda est, dicant. quidam hoc loco casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo Octaviam sororem Augusti significari adfirmant ipsumque Augustum Apollinem. TVVS IAM REGNAT APOLLO ultimum saeculum ostendit, quod Sibylla Solis esse memoravit. et tangit Augustum, cui simulacrum factum est cum Apollinis cunctis insignibus.
IN VERG. ECL. VI (Euboea)
Ecl. 6.47 Circe
A VIRGO INFELIX ad hoc pertinet quod ait solatur, ut quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum. Virgo autem, ut diximus supra <III 30>, a viridiore aetate ; nam iam amter fuerat Phaedrae, Ariadnes et Androgei. Calvus in Io a virgo infelix, herbis pasceris amaris. Quidam virgo non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam virgini destituta sit, intellegunt, of iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam prodidisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen. Et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, quaese animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se hominem, taurum sectabtur. QUAE TE DEMENTIA CEPIT hic obiurgare magis quam consolari videtur. An quia consolantis et hoc officium est, ut meremtem strictim et obiurget ?
Ecl. 6.72 Chalcidicus. Chalcis, Euboea
GRYNEI NEMORIS DICATVR ORIGO ..unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur <X 50> ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina; nam Chalcis civitas est Euboeae, de qua fuerat Euphorion.
Ecl. 6. 74 Circe, Glaucus
QUID LOQUAR AUT SCYLLAM NISI QVAM FAMA SECVTA EST Scyllae duae fuerunt [exscr. Mythogr. I, 3 ; II, 169 et 123 ; cf. Luct. Plae. Ad Stat. Theb. I, 333 et VII, 261], una Phorci et Creteidos nymphae filia, virgo pulcherrima. quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est. hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixes et socios evertisse narratur. quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphitriten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes in monstrum marinum esse mutatam. altera vero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia. contra quos dum, devictis iam Atheniensibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti abscisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. postea et Scylla, a Minoe contempta, vel dolore, quod contempta esset, vel (quod) quasi parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit, in avem Cirim conversa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis <I 404> docet, flagrant inter se magna discordia. modo ergo Vergilius aut poetarum more miscuit fabulas et nomen posuit pro nomine, ut diceret Scyllam Nisi pro Phorci- - sicut alibi domitus Pollucis habenis Cyllarus [G - 3.89], cum Castor equorum domitor fuerit; item et manibus Procne pectus signata cruentis [G - 4.125], cum Philomelae, non Procnes, abscisa sit lingua -- : aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates: aut certe aut bis accipiamus quid loquar aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, ut est illud in primo <630> non ignara mali miseris succurrere disco.
IN VERG. ECL. VII
Ecl. 7.61 Acheron, Pluto
POPVLVS ALCIDAE GRATISSIMA quia ea velatus ab inferis rediit: quam Homerus [ Il. 13,389] acerwida dicit, ab Acheronte ad superos translatam: qua corona usus, duplici colore foliorum geminos labores (superorum) inferorumque testatus est. de hac sane arbore fabula talis est: Leuce Oceani filia, inter nymphas pulcherrima fuit. hanc Pluton adamavit et ad inferos rapuit. quae postquam apud eum completo vitae suae tempore mortua est, Pluton tam in amoris, quam in memoriae solacium in Elysiis piorum campis leucen nasci arborem iussit, ex qua, sicut dictum est, Hercules, se revertens ab inferis, coronavit.
IN VERG. ECL. VIII
Ecl. 8.75 Hecate, Pluto
NVMERO DEVS IMPARE GAVDET aut quicumque superorum, iuxta Pythagoreos, qui ternarium numerum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis est: aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur, unde est tria virginis ora Dianae [Aen. 4.511]: quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Apollo idem Sol, idem Liber. et quod omnia ternario numero continentur, ut parcae, furiae; Hercules etiam trinoctio conceptus; musae ter ternae: aut impare quemadmodumcumque: nam septem chordae, septem planetae, septem dies nominibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia [ cf. Gell. 3.10]. et impar numerus inmortalis, quia dividi integer not potest; par numerus mortalis, quia dividi potest[cf. Luct. Plac. Ad State. Theb. V. 86] : licet Varro dicat Pythagoreos putare, imparem numerum habere finem, parem esse infinitum; ideo medendi causa multarumque rerum impares numeros servari. impare autem propter metrum ait: nam ab hoc impari dicimus.
IN VERG. ECL. IX
Ecl. 9.36 - Falernus
ARGVTOS INTER STREPERE A. O. argutos canoros, ut <VII 1> forte sub arguta consederat. et alludit ad Anserem quendam, Antonii poetam, qui eius laudes scribebat: quem ob hoc per transitum carpsit. de hoc etiam Cicero in Philippicis dicit <XIII 5, 11> ex agro Falerno anseres depellantur: ipsum enim agrum ei donarat Antonius. et bene illos poetas optimos cycnos dicit, se anserem rudem et levis ingenii nec debere aut posse (se) illos imitari
IN VERG. ECL. X
Ecl. 10.50 Chalcidicus, Chalcis, Euboea
IBO ET CHALCIDICO QVAE SVNT M. C. V. C. P. S. M. A. Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas, de qua fuit Euphorion, quem transtulit Gallus. et hoc dicit: ibo et Theocritico stilo canam carmina Euphorionis. alii dicunt ideo magis per Chalcidem Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in Sicilia condiderunt. alii volunt ipsum Theocritum de Sicilia ad Chalcidem postea migrasse. circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui septies in uno die aestu maris fluit ac refluit [cf. Luct. Plac. Ad Stat Theb. VII. 333]. sinus ipse, in quo supra dicta loca constituta sunt, Salganeus dicitur.
IN VERG. GEORG. I
G. 1.14 - Daedalus
ET CVLTOR NEMORVM CVI P. C. Aristaeum invocat, id est Apollinis et Cyrenes filium, quem Hesiodus dicit [cf. Schol. Pind. Pyth. IX 5 sq. fragm. CXLIV p. 336 apud Markschefellium] Apollinem pastoralem. hic, ut etiam Sallustius docet [hist. II. 5 Dietsch., 7 sq. Kritz], post laniatum a canibus Actaeonem filium matris instinctu Thebas reliquit et Ceam insulam tenuit primo, adhuc hominibus vacuam: postea , ea relicta, cum Daedalo ad Sardiniam transitum fecit [exscr. Mythogr. II. 82]. huic opinioni Pindarus refragatur [ cf. Bergk poet 1yr. gr. ed IV I, p. 461], qui eum ait de Cea insula in Arcadiam migrasse ibique vitam coluisse: nam apud Arcadas pro Iove colitur, quod primus ostenderit, qualiter apes debeant reparari, ut ait poeta ipso Aristaeo <IV 283> tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere. cultor autem pro incola. Cea vero insula in Aegeo mari.
G. 1.19 Pluto
VNIQVE PVER MONSTRATOR ARATRI alii Triptolemum, alii Osirim volunt : quod magis verum est, ut dicit Propertius, vel Tibullus [I 7, 29 sqq.] ; nam Triptolemus frumenta divisit. quod munus ei Ceres dedit propeter humanitatem patris Icari, qui eam, cum Proserpinam raptam in coniugium a Plutone quaereret, in Attica suscepit hospitio. Bene autem tacuit de nomine et generaliter ait puer ; nam non unus aratrum toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locis. Alii [cf. Hyg. Fab 147 p. 21 Schm ; mythogr. II 96 & 97 ; Luct. Plac ad Stat Theb. II 382] talem de hoc Triptolemo fabulam tradunt. Ceres cum Propserpinam filiam quaereret, ad Eleusinum regem devenit, cuius uxor Cyntinia puerum Triptoemum pepererat, seque nutricem pueri amore ducta simulavit reginae. Sed nutrix recepta cum vellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu eum lacte divino alebat, noctu in ignem clam obruebat ; itaque praeterquam solent mortales crescebat. Id sic fieri cum pateradmiraretur, nocturno tempore observavit. Cum Ceres vellet puerum in cinere etin igne abscondere, pater exclamavit. Illa irata Eleusinum exanimavit, Triptolemo alumno suo aeternum beneficium dedit : nam ad fruges portandas currum draconibus iunxit deditque ei, quibus ille vectus orbem terrarum frugibus observit. Quem, postquam domum rediit, cum Caphalusrex interficere voluisset, re cognita iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit. Qui accepto regno oppidum constituit, quae Qesmoforia graece dicuntur. Varro [ fragm. I apud Riesium p. 256] de scaenicis originibus vel in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis filium ab hoc educatum dicunt. Ergo Osiris significatur, ut Philostephanus peri eurhmatwn; vel Epimenides, qui postea Buzyges dictus est secundum Aristotelem [fragm. 386 p. 263, 24 Rose] .
G. 1.36 - Tartarus
QVICQVID ERIS ordo est quicquid eris, da facilem cursum: cetera enim per parenthesin dicta sunt. NEC SPERENT TARTARA REGEM nec sperent dixit, quasi beneficium det quocumque venerit. NEC SPERENT T. R. N. T. R. V. T. D. C. allegoricos dicit illum nec debere mori velle nec posse. dira autem pro magna vel vehemens.
G 1.39 - Pluto
NEC REPETITA SEQVI CVRET PROSERPINA MATREM Ceres cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaesisset, tandem aliquando eam esse apud inferos comperit. pro qua re cum Iovis implorasset auxilium, ille respondit posse eam reverti, si nihil apud inferos gustavisset. illa autem iam Punici mali in Elysio grana gustaverat. quam rem Ascalaphus, Stygis filius, prodidit: unde Proserpina ad superos remeare non potuit. hinc ait Lucanus <VI 739> quae te detineant Hennaea dapes. quam necessitatem modo Vergilius Proserpinae tribuit voluntati. sane Ceres a Iove postea meruisse dicitur, ut Proserpina sex esset cum matre mensibus, sex cum marito: quod ideo fingitur quia Proserpina ipsa est, quae et Luna, quae toto anno sex mensibus crescit et sex deficit, scilicet per singulos menses quindenis diebus, ut crescens apud superos, deficiens apud inferos esse videatur [escr. mytholgr. I 7, II 100. cf. Comm. Luc. VI 740]. et sequi curet Proserpina matrem ad admirationem Elysiorum posuit, quod matri praelati sint.
G 1.138 Deiphobe, Glaucus
PLEIADAS .CLARAMQVE LYCAONIS ARCTON Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor cynosura dicitur. Lycaonis autem subaudis filiam, ut Deiphobe Glauci.[ A 6.36] Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam cum vitiasset Iuppiter, Iuno, in ursam convertit et postea Iuppiter miseratus in signum septentrionis. claram ergo notam, ut tuus o claissime frater Pandare [A 5.495]: vel quia non occidit, ideo claram: vel quia illa alia obscurior est.
G 1.207 Circeus, Misenus
PONTVS ET OSTRIFERI F. T. A. Sestos et Abydos civitates sunt Hellesponti, quae angusto et periculoso mari segregantur [ cf. Isid. Or. XIV 6,17]. in his angustiis Leander ad Hero natare consueverat; nam illa Sestias, hic de Abydo fuit. qui cum frequenter ad amatricem amator nataret, tempestate obrutus interiit: cuius cum cadaver exanime ad litus, in quo Hero de turre expectare solebat, esset adpulsum, puella se praecipitavit in mare et ita vitam finivit. unde elegit locum periculosiorem, quem pro omni poneret pelago. sane secundum artem [cf. [Sergii] explan. in Don. P. 493, 20 K et Isid. or. XII 6,52] haec ostrea et hae ostreae dicimus: nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece to khtoV kai ta khth, licet et Horatius dixerit [ Sat. II 4,33] ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini et Iuvanalis <VI 302> grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet: quos tamen possumus graece locutos accipere; ita enim dicunt to ostreon kai ta ostrea. ostriferi autem, quod ibi plurimum ostreorum sit.
G 1.209 Styx
ET MEDIVM LVCI ATQVE VMBRIS I. D. O. quoniam zodiacus circulus, qui aequinoctia duo facit, orbem dividit. et luci dixit partem caeli septentrionalis, de quo ait <242> hic vertex nobis caeli sublimis; umbris vero australem circulum, qui dicitur esse infimus et demersus, de quo ait <242> at illum sub pedibus Styx atra videt manesque profundi.
G 1.243 Styx
AT ILLVM SVB PEDIBVS STYX ATRA VIDET M. Q. P. axem notion, id est australem, qui a nobis numquam videtur, sicut borios, id est septentrionalis, semper videtur. et sicut variae philosophorum opiniones sunt, ita et hic varie loquitur: nam alii dicunt a nobis abscendentem solem ire ad antipodas, alii negant et volunt illic tenebras esse perpetuas. mire autem ait quasi de inferis Styx atra videt manesque profundi ut ostenderet illud quod dicunt philosohi, recedentes hinc animas illic alia corpora sortiri: unde et Lucanus ait <I 456> regit idem spiritus artus orbe alio: quod verisimile est, quia dicuntur animae aut igni aut vento aut aqua purgari, quod ut fiat necesse est, dum aut per frigidas plagas aut igneam transeunt. et licet alii hoc a Vergilio dictum per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae licentiae inseruisse philosophiam.
G 1.278 Typhoeus
EUMENIDESQUE SATAE id est natae : et ut saepe diximus, kat eufhmismon eumenides vocantur, quod non habent bonam voluntatem, id est mentem, sicut parcae, quia nulli pareant. PARTV NEFANDO sacrilego. per Coem autem et Typhoea et Iapetum omnes gigantes intellegimus.
G 1.437 - Glaucus
GLAVCO hic piscator fuit de Anthedone civitate. qui cum captos pisces super herbam posuisset in litore et illi recepto spiritu maria rursus petissent, sensit quandam herbarum potentiam, quibus esis conversus est in numen marinum [exscr. Mythogr. I 99. cf II 168]. Panopea autem nympha est marina......
IN VERG. GEORG. II
G 2.38 Campania
TABVRNVM (Taburnus) mons Campaniae. VESTERE vero implere significat.
G 2.65 Campania
PLANTIS ET DVRAE CORVLI NASCVNTVR duras dixit non ad lignum, sed ad fetum ipsarum referens. All edurae legunt, quasi non durae, ut paulo post <78> anodes trunci, id est sine nodis, ut e modo minuentis, non augentis habeat significationem. Sane coryli proprie dicuntur : nam abellanae ab Abellino Campaniae oppido, ubi abundant, nominatae sunt.
G 2.96 Campania, Campanus, Falernus
NEC CELLIS IDEO CONTENDE FALERNIS licet sis a Catone laudata, tamen vino te Campano praeferre non debes. cellis autem apothecis dicit; nam cellas vinarias dicimus. et Falernus mons Campaniae est, in quo optima vina nascuntur.
G 2.143 Campania, Campanus, Falernus, Massicus
GRAVIDAE FRVGES largae, abundantes. MASSICVS VMOR vinum Campanum, a Massico, monte Campaniae. HVMOR vinum a montibis Falernis, qui Massici dicuntur.
G 2.161 Avernus, Baianus, Campania, Lucrinus, Puteolanus
AN MEMOREM PORTVS LVCRINOQVE ADDITA CLAVSTRA in Baiano sino Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabant [ cf. Isid. or. XIII 9, 8]. sed cum maris impetus plerumque inrumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna paterentur, supplicaverunt senatui. et profectus C. Iulius Caesar ductis bracchiis exclusit partem maris, quae autea infesta esse consueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium dictum est. sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem contra moles a Iulio oppositas.
G 2.162 Avernus, Lucrinus, Puteolanus
INDIGNATVM MAGNIS STRIDORIBVS AEQVOR a solita exclusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens. et aliter: Agrippa in secundo vitae suae dicit, excogitasse se, ut ex Lucrino lacu portum faceret. verum huius (operis) gloria Augusto cessit. indignatum autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare inmissum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut prodigii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse: propter quod pontifices ibi piacularia sacra fecerunt. Iulia autem unda significat portum Puteolanum. TYRRHENVSQUE FRETIS INMITTITUR AESTUS AVERNIS ideo dixit, quoniam per Lucrinum mare Tyrrhenum influit in Avernum. IULIA UNDA per prolepsin positum est, ut loca prius laudet, quam illum, qui ea fecit, ut laudes inveniant auctorem, id est Augustum.
G. 2.168 Ausones
ADSVETVMQVE MALO LIGRVEM id est labori, (cum)inculta Alpium extrema possederit : assuetum ergo nunc contentum, sic alibi parvoque assueta inventus. VOLSCOSQUE VERVTOS Italiae populi sunt. Et aliter : malo pro labore, sicut e contrario laborem pro malo solet ponere, ut ibi ille dies primus leti primusque malorum causa fuit. Et « Vulscos verutos quod verutis pugnent. Hi sunt autem qui olim Ausones dicebantur. De Sabellis Varro in AGE MODO sic ait terra culturae causa attributa olim particulatim hominibus, ut Etruria Tuscis, Samnium Sabellis.
G.2.224 Campania, Nola, Vesuvius
DIVES CAPVA ideo dives, quia talem arat. VESAEVO Vesaevus mons est Liguriae, sub Alpibus positus : nam Campaniae Vesuvius dicitur, pro quo multi Vesaevum positum volunt. et aliter : Campaniae mons Vesaevus. et hoc emendavit ipse, quia Nolam posuerat : name postea offensus a Nolanis, qui eidem aquam negaverant, ora pro Nola posuit.
G. 2.225 Campania, Sidicinus
VACVIS CLANIVS NON AEQVVS ACERRIS Acerrae civitas est Campaniae, haud longe a Neapoli, quam Clanius praeterfluit fluvius, cuius frequens inundatio eam exhaurit : unde ait vacuis, id est infrequentibus. Et aliter : Acerrae est civitas Campaniae, ex parte a Campanis, ex parte a Sidicinis condita. Clanius autem amnis, hic cum increvit, agros paludes facit, interdum ingressus oppidum recedere municipies cogit, et ideo vacuae Acerrae. Alibi sic : constat Acceranos ab Hannibale secundo Punico captos et necatos, unde ait vacuas Acerras.
G. 2.385 Ausonius
NEC NON AUSONII T.G.M.C.V.I.L. hoc est etiam Romani haec sacra celebrant et canunt: nam hoc est versibus incomptis ludunt, id est carminibus Saturnio metro compositis, quod ad rhythmum solum vulgares componere consuerunt : Horatius libertasque recurrentes accepta per annos lusit amabiliter.
G. 2.389 Osci
TIBIQVE OSCILLA EX ALTA S. M. P. mollia pensilia, ut pilentis matres in mollibus. oscillorum autem variae sunt opiniones ; nam alii hanc asserunt fabulam. Icarus Atheniensis, pater Erigonae, cum acceptum a Libero patre vinum mortalibus indicaret, occisus est a rusticis, qui cum plus aequo potassent, deebriati se venenum accepisse crediderant. huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit. haec deorum voluntate inter astra relata est, quam virginem vocant. canis quoque ille est inter sidera collocatus. sed post aliquantum tempus Atheniensibus morbus inmissus est talis, ut eorum virgines furore quodam compellerentur ad laqueum ; responditque oraculum, sedari posse illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadavera requirerentur. Quae cum diu quaesita susquam invenirentur, ad ostendendam suam devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadavera quaerere viderentur. Sed cum inde plerique caderent, inventum est, ut formas ad oris sui similtudinem facerent et eas pro se suspensas moverent. unde et oscilla dicta sunt ab eo, quod in his cillerentur, id est moverentur ora : nam cillere est movere, unde et furcillae dictae sunt, quibus frumenta cillentur. alii dicunt oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo commovendum. et hoc in Orpheo lectum est. prudentioribus tamen aliud placet, qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem animae pertinere. Omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait <740> aliae pandantur inanes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni: ut nunc per oscilla genus purgationis, quod est maximum, intellegamus ; nam primum est aquae, secundum ignis, tertium aeris. et aliter : mollia hic pro mobilia. et videtur Vergilius opinionem illorum sequi, qui in honorem Liberi patris putant oscilla suspendi, quod eius sit pendulus fructus. oscilla autem dicta, sive quoniam capita et ora hostiarum in summis perticis figebantur, sive quia hunc lusum Osci dicuntur frequenter exercuisse et rem per Italiam sparsisse.
G. 2. 460 Typhoeus
IVSTISSIMA TELLVS proprie : name si iustus est, qui quod acceperit reddit, terra utique iustissima res est, quae maiore fenore semina accepta resituit. iustissima tellus quomodo, si alibi dicit <I 279> Coeumque Iapetumque creat aevumque Typhoea ? solvitur : ideo iustissima, quia cum decimis reddit fructus, quod est magmae institiae.
IN VERG. GEORG. III
G. 3.89 Amyclae
AMYCLAE DOMITUS POLLVCIS HABENIS CYLLARUS atqui Castor equorum domitor fuit. sed fratrem pro fratre posuit poetica licentia, ut quas illi Philomela dapes pro Progne, item revocato a sanguine Teucri pro «Dardani : aut certe ideo Pollucem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur ; nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur. et aliter : Amyclae civitas Laconicae. Xanthum autem (dicit) et Cyllarum equos, quos Neptunus Iuoni dono dedit, illa Castori et Polluci, ut poetae graeculi fabulantur.
G 3. 268 - Glaucus
GLAUCI POTNIADES M. M. A. QVADRIGAE Potnia civitas est, de qua fuit Glaucus. qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt [ exscr. Mythogr. I 100, II 72]. ordo autem talis est quo tempore Glauci membra malis absumpserunt Potniades quadrigae. hoc autem ideo fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a coitu, ut essent velociores [exscr. Mythogr. I 1.1]. et aliter: Glaucus, Sisyphi filius, cum ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde qui bibissent in furorem agi solebant. itaque illum equae, furore exagitatae, in ipso certamine curru effudisse ac morsibus laniasse dicuntur.
G. 3.345 Amycla
AMYCLAEQUE CANEM Lacona. Et est species pro genere. Amycla autem civitas est Laconicae, unde est <89> talis Amyclaei domitus Pollicus habenis Cyllarus. et aliter : reprehenditur hic, quod Gaetulis sagittas, non lanceas dederit. Amyclaeum non Laconicum, sed pro bono cane accipiendum ; item Cressamque pharetram pro bona.
IN VERG. GEORG. IV
G 4.31 - Avernus
GRAVITER S.C. THYMBRAE herbae genus est abundantis in Phrygia. graviter autem modo bene et multum significat, alias male ut <49> aut ubi odor caeni gravis, item grave olentis Averni [A 6.201]. thymbre est, quam cunilam vocamus.
G 4. 125 Oebalia, Oebalidae, Oebalus
NAMQVE SVB OEBALIAE MEMINI M. T. A. Q. N. V. F. C. G. Oebalea ipsa est Laocnica : unde de Castore et Polluce ait Statius Oebalicae fratres. Galaesus vero fluvius est Calabriae, qui iuxta civitatem labitur Tarentinam, in qua se hortos optimos vidisse commemorat. Oebaliae autem turres ait, quas condiderant hi qui de Oebalia venerant : nam, ut etiam in tertio Aeneidis <551> diximus, Lacones, diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam timentes virorum, praeceperunt ut virgines eorum cum quibuscumque concumberent : quo facto cum post victoriam iuvenes de incertis parentibus nati erubescerent originem suam nam et Partheniatae apellabantur --, duce Phalanto, octavo ab Hercule, navigiis profecti, venerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras Neptuni filius condiderat, et id auctum hobitaverunt. Et aliter : Oebaliam arcem Tarentinam dicit a Lacedaemonio Oebalo, longe petito epitheto, quia Lacedaemonii duce Phalanto Tarentum condiderunt.
G 4.219 - Parthenope
HIS QVIDAM SIGNIS ATQVE HAEC EXEMPLA SECVTI Pythogorae sectam versat, quam et stoici sequuntur. et quidam accusant, quod, cum sit Epicureus, alienam sectam usurpare videtur. sed ego puto simpliciter referri sententias philosophorum: neque enim statim Epicureus debet videri, si libertate poetica ait <562> illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti.
G 4.478 Cocytus, Styx
(COCYTI) Cocytus fluvius inferorum. et aliter: Cocytus amnis quod inferos, ex Styge profluens, apo tou kokuein, quod est gemere et flere
G 4. 479 - Styx
STYX palus apud inferos.
G 4.492 Avernus
TERQVE FRAGOR AVDITVS AVERNI quasi exultarent umbrae reditu Eurydices: Lucanus in Orpheo dicit factum strepitum redeunte Eurydice ob hoc, quia gaudent a luce relictam Eurydicen, iterum sperantes Orphea manes.
G 4.563 Cumae, Cumanus, Parthenope
PARTHENOPE Lutatius libro IV [p. 193, 3 sqq. Peter]. dicit, Cumanos incolas a parentibus digressos Parathenopen urbem constituisse, dictam a Parthenope sirena, cuius corpus etiam (illic sepultum sit.) postquam ob locorum ubertatem amoenitatemque magis coepta sit frequentari, veritos (Cumanos), ne Cumae omnino desererentur, inisse consilium Parthenopen diruendi. postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse. PARTHENOPE id est Neapolis, quae primo ex corpore unius sirenis illic sepultae Parthenope est appellata. STVDIIS FLORENTEM IGNOBILIS OTI id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere.
IN VERG. AEN. I
Introduction, 3-8 Neapolis, Parthenias
Vergilii haec vita est. Patre Vergilio matre Magia fuit ; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. Diversis in locis operam litteris dedit ; nam et Cremone et Mediolani et Neapoli studuit. Adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit ; nam dictus est Parthenias. Omni vita probatus uno tantum morbo laborabat ; nam impatiens libidinis fuit.
Aen. 1.3 Misenus
ET ALTO modo mari, quia navigans Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus Palinurus et Misenus. altum tamen sciendum est quod et superiorem, ut Maia genitum demittit ex alto [Aen. 1.297] et inferiorem altitutinem significat {Isid. diff. verb 14]; namque mensurae nomen est altitudo.
Aen. 1.41 Deiphobe, Glaucus
OILI Oilei. et non vacat; nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira armorum Telamonius, hic amore, qui Cassandram in templo Minervae capto Ilio stupravit. et est graeca figura, si dicamus Aeneas Anchisae et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius Deiphobe Glauci [Aen. 6.36], id est filia, et Hectoris Andromache [Aen. 3.319] id est uxor. .....
Aen. 1.42 - Acheron
IPSA bene ipsa; dulcis enim est propria manu quaesita vindicta: unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.[ Aen. 7.312] .
Aen. 1.45 - Euboea
SCOPVLO saxo eminenti. scopulus autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, apo tou skepazein. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae
Aen. 1.180 Misenus
AENEAS merita personarum vilibus officiis interesse non debent: quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco, item in sexto cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, ait at pius Aeneas arces quibus altus Apollo praesidet [Aen. 6. 9-10]: nisi cum causa pietatis intervenit, ut ad sepeliendum socium Misenum de Aenea dixit paribusque accingitur armis [Aen. 6.184] SCOPVLVM id est speculam. et quando speculationem significamus, generis est feminini ut specula Misenus ab alta. [Aen. 3.239]speculum autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis speculum civilis sarcina belli.
Aen. 1.307 Cumae
QVAS VENTO ACCESSERIT ORAS diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam plerumque convertere. hoc igitur sciendum est, quia, cum casum suum retinet, hysterologia est, ut hoc loco; cum autem mutat, figura est, ut Cumarum adlabitur oris [Aen. 6.2]; oris enim pro oras posuit. plerumque tamen etiam superfluas ponunt praepositiones. .
Aen. 1.338 Chalcis, Cumae, Euboea, Euboicus
TYRIOS nihil interest utrum Tyrios an Sidonios dicat. ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. AGENORIS VRBEM quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem, Neptuni et Libyae filius, rex Phoenices fuit, de cuius genere originem Dido ducebat. et sic dictum est, ut et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris [Aen. 6.2], id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, civitate Euboeae.
Aen. 1.569 - Cumae
SEU VOS HESPERIAM MAGNAM megalh enim EllaV appellata est Italia, quia a Tarento usque ad Cumas omnes civitates Graeci condiderunt.
IN VERG. AEN. II
Aen. 2.17 - Deiphobus
VOTVM oblatum: nam particpium est. VOTUM P. R. S.] id est vovise pro reditu. Accius in Deiphobo [frag. Rom. Frag. Rec. O. Ribbeck p. 152 ed II] inscriptum dicit Minervae donum armipotentes Danai abeuntes dicant EA FAMA VAGATVR hoc est reditus fama tantum fuit, non et simulationis; nam incipiunt et insidiae patefactae esse. EA FAMA VAGATVR bene excusat, ne reus sit conscientiae.
Aen. 2.116 Avernus
VIRGINE CAESA non vere, sed ut videbatur. et sciendum in sacris simulata pro veris accipi: unde cum de animalibus quae difficile inveniuntur est sacrificandum, de pane vel cera fiunt et pro veris accipiuntur. hinc est etiam illud <IV 512> sparserat et latices simulatos fontis Averni. nam et in templo Isidis aqua sparsa de Nilo esse dicebatur.
Aen. 2.310 - Deiphobus.
IAM DEIPHOBI quia ipse post mortem Paridis Helenam duxit uxorem: unde ei Graecos graviter constat esse iratos, de quo in sexto <495> plenius narratur.
Aen. 2.311 - Deiphobus
PROXIMVS ARDET VCALEGON proximus Deiphobo. rem domus ad personam transtulit. et est to aition: hoc est causativum; ideo enim ardet, quia proximus est: ut Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae.[ E 9.28] PROXIMUS ARDET VCALEGON bene [ergo] primam Deiphobi domum dicit invasam, apud quem Helena fuerat, secundum Ucalegonem posuit, quem iuxta Homerum[Il. III 138] in consiliis et amicitia constat Priami fuisse.
Aen. 2.592 - Deiphobus
DEXTRAQVE PREHENSVM ea corporis parte qua Helenae ictum minabatur, quae in templo Vestae stabat ornata. ut enim in primo <l> diximus, aliquos hinc versus constat esse sublatos, nec inmerito. nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in sexto <495> dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam ex summa arce vocaverat Graecos. hinc autem versus esse sublatos, Veneris verba declarant dicentis <601> non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae.
IN VERG. AEN. III
Aen. 3.41 - Deiphobus
LACERAS per membra dissicis; nam lacerare est saepius vulnerare, ut <VI 495> lacerum crudeliter ora de Deiphobo. PARCE id est parce mihi, parce tibi. vel sepulto parce, cui vivo nemo perpercit. SEPVLTO modo mortuo vel iacenti significat, ut <IX 189> somno vinoque sepulti item <VI 424> occupat Aeneas aditum custode sepulto; nam sepultus est quasi sine pulsu [excsr. Isid. orig. X 262 et XI 2,57]. non enim hunc sepultum possumus dicere, cum sepultura non sit in hoc rite facta, sed fortuita sit obrutus terra.
Aen. 3.239 - Misenus
MISENUS bene Misenum dicit tubicinem: ipse est enim qui dicitur filius fuisse Aeoli, ut <VI 164> Misenum Aeoliden: quia constat sonum omnem ex vento creari.
Aen. 3.242 Styx
VIM PLVMIS VLLAM naturale enim est ut eludat ictum plumarum levitas: unde et addidit plumis. nam, quod Donatus dicit, ideo eas fuisse invulnerabiles, quia de Styge erant natae, non probatur.
Aen. 3.386 Avernus, Lucrinus
INFERNIQVE LACVS Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur; unde eos dixit infernos.
Aen. 3.411 - Pharos
ANGVSTI RARESCENT CLAVSTRA PELORI ideo quia a continenti, id est a columna usque ad Pharon tribus milibus distat. rarescent autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvaturam litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquantibus aperiri videntur. PELORI promunctorium Siciliae est secundum Sallustium [hist.IV 39 Kr] , dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantium, cum se eius dolo propter angustias freti vrederet esse deceptum, veniens de Petilia : quam quam legerimus, etiam ante Pelorum dictum.
Aen. 3.420 Glaucus
DEXTRVM SCYLLA LATVS LAEVVM INPLACATA CHARYBDIS de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicila. Scylla autem ipsa Phorci [exscr. Mythogr. II 169 cf. I 3, III 11,8] et Creteidos nymphae filia fuit. hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum mutatam. Homerus [Od. XII 118 ; cf. Macrob. Sat. V 6,4 sqq] hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius [hist IV 36 Kr.]saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur latratus canum [cf. Isid. or. XIII 18,4]. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis <VI 74> plenius dictum est [legimus etiam nunc [ G. I.334]nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. si ergo plangunt dicimus, et latrant non incongrue posuit.] Charybdis autem [exscr. mythogr. II 170] in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium [hist. frag. IV 37 Kr.]ea circa Tauromenitanum egerit litus. de hac Cicero in Philipicis <II 27,67> ait Charybdis : quae si fuit, animal fuit unum.
Aen. 3.441 Baiae, Baius, Chalcis, Cumae, Cumaeus, Euboea
CYMAEAM VRBEM sicut <293> Buthroti arcem <I 244> fontem Timavi. Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas vocaverunt, sive ab egkuw, id est praegnante, sive apo twn kumatwn, id est undis [exscr. mythogr. I 145]; nam kumata dicuntur u autem Latini in u' vertunt, ut Byrria Burria.
Aen. 3.442 Augustus, Averna, Avernus, Caesar, Lucrinus
DIVINOSQVE LACVS consecratos, Avernum et Lucrinum. Avernus autem in plurali numero Averna facit, ut tartarus tartara: unde est Averna sonantia silvis. sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret: unde et Avernus dictus est, quasi aornoV. quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca.[ exscr. Isid. or. XIII 19,8]
Aen. 3.443 Sibylla
INSANAM VATEM alii magnam dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. INSANAM VATEM] quia duo genera vaticinandi sunt, aut simplex, ut Heleni, aut per furorem, ut Sibyllae. VATEM] [quia] vates a vi mentis appellatos [cf. Isid. or. VII 12,15], Varro[cf. de 1.1 VII 36] auctor est. SVB IMA in ima, ut namque sub ingenti lustrat dum singula templo. [Aen. 1.453]
Aen. 3.444 Sibylla
FATA CANIT FOLIISQVE NOTAS ET NOMINA MANDAT tribus modis futura praedicit: aut voce, aut scripto, aut signis, id est quibusdam notis, ut in obelisco Romae videmus: vel, ut alii dicunt, notis litterarum, ut per unam litteram significet aliquid. in foliis autem palmarum sibyllam scribere solere testatur Varro FOLIIS palmae. NOTAS litteras. NOMINA verba.
Aen. 3.445 Aeolii, Phenomoe, Sibylla
CARMINA VIRGO quia eius responsa versibus scribebantur. virgo vero Phemonoe dicta est: nam sibylla appellativum est nomen adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. sibylla autem dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit: nam Aeolii siouV dicunt deos, boulh autem est sententia: ergo sibyllas quasi siou boulaV dixerunt. inde est <VI 11> magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates. sane sciendum omnia responsa sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus : unde Vergilius ait <VI 43> quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa sibyllae.
Aen. 3.533 - Euboicus
EVROO ab eo quod est Eurous fluctus ablativum Euroo per derivationem debemus accipere. IN ARCUM in arcus similitudinem, ut (VI 42) excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, in antri scilicet similitudinem. sic de ponto Sallustius [hist. fragm. III 49 Kr.], unde hic tulit colorem, nam speciem efficit Scythici arcus.
Aen. 3.578 Campania, Inarime, Phlegra, Typhoeus
FAMA EST bene se fabulosam rem dicturus excusat: nam re vera nisi quae de gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio non procedit. nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus? Otus in Creta secundum Sallustium, unde Otii campi? Typhoeus in Campania? ut <IX 713> Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo. sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt: unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigenae. et quia de humillimis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes. SEMVSTVM pro semiustum. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit Enceladus: unde est motat latus. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sic natum incendium.
IN VERG. AEN. IV
Aen. 4.462 Acheron, Styx
SOLA BVBO sola quaerendum quod dixerit, utrum emfatikwV, an pro solis, id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit solitudinem significat [cf. Isid. or. XII 7,39]. secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, ut et sola in sicca [G. 1.389]. sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur: si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere. ergo hic sola, utrum quia alia avis non sedebat in culmine, an sola, quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de pomario Ditis gustavisse [cf.Ov. Met.V 533 sqq.]: quod plenius in primo georgicorum dictum est, ubi est <39> nec repetita sequi. sane sola contra genus posuit. Lucanus <V 396> et laetae iurantur aves bubone sinistro, item Ovidius [V 550 ignavus bubo, X 453 funereus bubo] infandus bubo. et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas bona turdus referendo ad avem: item si dicas prima est a id est littera, cum a sit neutri generis .[[Sergii] explan. In Don. P. 494, 20 sqq.]
Aen. 4.5l0 Hecate
TER CENTVM TONAT ORE DEOS non tercentum deos, sed tonat ter centum numina Hecates: unde et Hecate dicta est ekaton, id est centum, potestates habens [exscr. mythogr. II 5 ; cf. III 7,1]. tonat autem perite dixit; in aliquibus enim sacris imitabantur tonitrua, sed praecipue in Hecatae. aut tonat clara voce et com fiducia invocat. EREBVM inferorum profunditatem [exscr. Isid. or. XIV 9,6].
Aen. 4.5l1 - Hecate
TERGEMINAMQVE HECATEN quidam Hecaten dictam esse tradunt, quod eadem et Diana sit et Proserpina, apo twn ekaterwn: vel quod Apollinis soror sit, qui est ekathboloV. sed secundum Hesiodum [theog. 409 Schoem.] Hecate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Persephone Iovis et Cereris, quam geanealogiam posteriores confuderunt. TRIA VIRGINIS ORA DIANAE iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam [after tamquam the Servian text has a drawing of a crescent moon], sequens tamquam [after tamquam the Servian text has a drawing of a half moon], quinta decima tamquam [after tamquam the Servian text has a drawing of a full moon.] [cf. Isid. d. Rer. Nat. 18 et or. III 53, 1] non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecatem appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dianam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.
Aen. 4.512 Avernus
SIMVLATOS FONTIS AVERNI in sacris, ut supra <II 116> diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris. bene autem de Averno, per quem descensus ad inferos dicitur.
Aen. 4.609 Hecate
NOCTVRNIS non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus. sacra enim Hecatae in triviis freqentantur per noctem. ideo autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sperneret matrem. VLVLATA PER VRBES Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus[exscr. mythogr. II 94 cf. Luct. Plac. ad Stat. Theb. I 265] sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur : Iuvenalis <VI 534> plangentis populi currit derisor Anubis. Hecaten autem causa invocat ultionis. unde etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam dirae in caelo sunt ut <XII 845> dicuntur geminae pestes cognomine dirae: furiae in terris, eumenides apud inferos: unde et tres esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. ultrix vero, hoc est Tisiphone: nam Graece tisiV ultio dicitur. ululata autem pro ululatu quaesita. et est participium sine verbo, ut regnata.
Aen. 4.638 Pluton, Stygius
SACRA sacrum est quod ad deos pertinet, profanum quod ad homines. IOVI STYGIO hoc est Plutoni. et sciendum Stoicos dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde est coniugis in gremium laetae descendit.[G. 2.326] ab actibus autem vocantur, ut Iuppiter iuvans pater; Mercurius quod mercibus praeest; Liber a libertate. sic ergo et modo Iovem Stygium dicit inferis sacrificatura, ut alibi <VI 138> Iunoni infernae dictus sacer. hinc et Iovis oratio caelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis divisa facit. QVAE RITE INCEPTA PARAVI ordo est: sacra quae paravi, animus est rite perficere.
IN VERG. AEN. V
Aen. 5.99 - Acheron
MANESQVE ACHERONTE REMISSOS aut venientes de Acheronte ad hanc parentationem: aut certe remissos Acheronte qui iam in Acheronte non essent post apotheosin factam. REMISSOS ut remitterentur.
Aen. 5.588 - Labyrinthus
LABYRINTHUS : locus apud Cretam factis a Daedalo perplexis parietibus, ubi Minotauarus inclusa est.
Aen. 5.604 - Misenus
HIC PRIMVM sequitur enim Palinuri mors vel Miseni.
Aen. 5.732 - Avernus
AVERNA PER ALTA ut Gargarus Gargara, ut Tartarus Tartara, Maenalus Maenala pluraliter, ita Avernus Averna.
Aen. 5.814 - Misenus
AMISSVM QVEM GVRGITE QVAERES Misenum dicit, de quo legimus
<VI 174> inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
Aen. 5.815 - Misenus
UNUM PRO MULTIS Palinurum significat : nam falsum erit si unum voluerimus accipere ; duos enim constat occisos, Misenum et Palinurum.
Aen. 5.823 - Glaucus
ET SENIOR GLAUCI CHORVS Glaucus Anthedonius piscator fuit. qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu earum in deum mutatus est [exscr. myhtogr. I 99. cf. Luct. Plac. ad Stat. Theb. VII 335 et mythogr. II 168]: cuius hic chorum ideo senem dicit, quia etiam ipse senex fuerat. aut certe seniorem dicit propter spumarum colorem, sicut paene omnes dii finguntur esse marini.
IN VERG. AEN. VI
Aen.6.2 Campania, Capreae, Chalcis, Cumae, Euboicus
ET TANDEM ad Aeneae desiderium retulit, olim ad Italiam venire cupientis. ceterum mora non congruit de Capreis Cumas usque, ad vicinitatem accedente favore Neptuni. an tandem ad consuetudinem navigantium retulit, quibus nulla non longa navigatio videtur? an tandem ad id tempus refertur, ex quo Troia navigatum est? EUBOICIS ORIS a colonia appellavit Cumas: nam Euboea insula est, in qua Chalcis civitas, de qua venerunt qui condiderunt civitatem in Campania, quam Cumas vocarunt vel apo twn kumatwn, vel a gravidae mulieris augurio, quae Graece egkuoV dicitur. ADLABITVR venit celeriter, ut <XI 588> labere nympha polo.
Aen. 6.9 - Cumae
AT PIVS AENEAS oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. ARCES QVIBVS ALTVS APOLLO P[RAESIDET] cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. altus autem vel magnus, ut <X 737> iacet altus Orodes et de ipso Apolline <X 875> sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo: vel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline ait ibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV: cuius meminissse putatur Vergilius.
Aen. 6.11 - Sibylla
ANTRUM INMANE epexegesis domus Sibyllae
Aen. 6.l2 - Sibylla
DELIVS INSIPRAT VATES Apollo fatidicus. et sic ait Delius, ut <IV 377> nunc Lyciae sortes, id est Apollineae. bene autem Sibylla quid sit expressit magnam cui mentem animumque Delius inspirit vates: nam, ut supra <III 445> diximus, Sibylla dicta est quasi siou boulh, id est dei sententia. Aeolici enim siouV deos dicunt.[cf. Isid. or. VIII 8]
Aen. 6.14 Daedalus, Enceladus
DAEDALVS VT FAMA EST FVGIENS MINOIA REGNA ubique de incertis dubitat, ut <III 578> fama est Enceladi. sane fabula de hoc talis est: indicato a Sole adulterio [exscr. mythopgr. I 43, II 121-126, Luct. Plac. ad State Ach. I 192. cf. mythogr. III 11,7 Isid. or. XIII 16,8] Martis et Veneris Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus vehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum, Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et vicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens collectis navibus bella commovit et victis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. alii dicunt a Minoe in vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum. qui cum Atheniensibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis annuis ad Minotauri pastum dirigendis. sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens tam virtute quam forma. qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio labyrinthi filo iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit. quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus corruptis custodibus vel, ut quidam tradunt, ab amicis sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram et linum accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit. Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit. Daedalus vero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius [hist. II 4 ap. Dietsch., II 6 ap. Kritz], post delatus est Cumas, et templo Apollini condito sacratisque ei alis in foribus haec universa depinxit. dicendo autem Vergilius ut fama est ostendit requirendam esse veritatem. nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiphae amavit, cum quo in domo Daedali concubuit. et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicens <25> mixtumque genus. sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxavit custodibus. qui amisso in mari filio navi delatus est Cumas, quod et ipsum tangit dicens <19> remigium alarum: alae enim et volucrum sunt et navium, ut <III 520> velorum pandimus alas. Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse: illos vero qui insequebantur reversos nuntiasse pinnis illum evasisse. Menecrates Daedalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari nomen. quidam [cf. Hygin. Fab. 39 ; Isid. XIX 19,9 ; mythogr. III 7,3] hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suae nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est appellatus: vel, ut quidam, organum inventum tradunt fugientem invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi stupri dolum fabricasse. MINOIA REGNA Cretam scilicet, id est Minois saevitiam.
Aen. 6.15 - Daedalus
PRAEPETIBUS PENNIS felicibus: praepetes enim sunt aves boni augurii, quod huic dat, quia pervenit. PRAEPETIBUS PENNIS velocibus. praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi volatus [cf. Luct. Plac. ad Stat. Theb. IX 122], vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit. et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenit[Gell. VII 6,8]. AVSVS SE CREDERE CAELO quasi alienis sedibus. Horatius expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis. [cf. Hor. Carm. I 3,34 : Expertus vacuum Daedalus aera/pennis non homini datis ;/perrupit Acheronta Herculeus labor.]
Aen. 6.17 Chalcidicenses, Chalcidicus, Cumae
CHALCIDICAQVE quam civitatem Chalcidenses condiderunt. ut supra <2> ab insula Cumas civitatem nominavit. nunc a civitate dedit epitheton.
Aen. 6.36 Cumanus, Deiphobe, Erythra, Erythraea, Glaucus, Sibylla, Sibullinus
DEIPHOBE GLAVCI subaudi filia. et est proprium nomen Sibyllae. multae autem fuerunt, ut supra <III 445> diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta. et multi, sequentes Vergilium, ab hac Cumana dicunt: quae licet longaeva legatur, non tamen valde congruit eam usque ad Tarquinii tempora durasse, cui Sibyllinos libros constat oblatos. ducitur tamen Varro, ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant, apud Erythram insulam ipsa inventa sunt carmina.
Aen. 6.42 Cumanus, Euboicus
Excisum] deest est EVBOICAE RVPIS LATVS hoc est montis Cumani, quem Euboici habitaverunt. est autem acryologia: coloniae enim epitheton rei dedit immobili. IN ANTRVM in antri similitudinem, ut <III 533> portus ab euroo fluctu curvatus in arcum.
Aen. 6.43 - Sibylla
QUO LATI DVCVNT ADITVS CENTVM OSTIA CENTVM non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur [cf. Isid. or. XV 7,1 ; diff. verb. 32]. OSTIA CENTVM finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.
Aen. 6.46 - Misenus
DEVS ECCE DEVS vicinitate templi iam adflata est numine: nam furentis verba sunt deum velle ostendere, qui ipsi tantum videtur. sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat : de Miseno enim <149> post vaticinationem dictura est.
Aen. 6.57 - Styx
DARDANA QVI PARIDIS Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene ait direxti, quasi ad solum vulnerabilem locum. Dardana autem ideo, ut non adultero, sed genti praestitisse videatur.
Aen. 6.69 Augustus, Iulius, Trivia
TVM PHOEBO ET TRIVIAE ut solet miscet historiam: nam hoc templum in Palatio ab Augusto factum est. sed quia Augustus cohaeret Iulio, qui ab Aenea ducit originem, vult Augustum parentum vota solvisse.
Aen. 6.72 Cumanus, Erythraea, Sibylla
TVAS SORTES Sibyllina responsa, quae, ut supra <36> diximus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Vergilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei novem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta alia die tribus incensis reversa est et tantundem poposcit, item tertio aliis tribus incensis cum tribus reversa est et accepit quantum postulaverat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. tunc mulierem subito non apparuisse. qui libri in templo Apollinis servabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde addidit modo tuas sortes arcanaque fata. et hoc trahit poeta. Aenean tamen inducit quasi de praesenti dicentem oraculo.
Aen. 6.79 - Sibylla
EXCVSSISSE DEVM excuti proprie de equis dicimus: quod ideo traxit quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyllam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea permanet translatione : excussisse ait, ut <XI 615> excussus Aconteus ; item fera corda domans, quod est equorum primum frenos pati et stimulos, ut <l00> ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo. quod autem dicit magnum deum, non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut <XI 785> summe deum, sancti custos Soractis Apollo: unicuique enim deus quem colit magnus videtur. excussisse vero deum pro excutere, tempus est pro tempore. est autem Attica figura, qua nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae.
Aen. 6.98 Cumaeus, Sibylla
... CVMAEA SIBYLLA bene addidit propter discretionem.
Aen. 6.102 Misenus
CESSIT FVROR non penitus recessit, sed paulatim coepit inminui: nam est paulo post de Miseni morte dictura, quod non procedit, si nunc numen recessit.
Aen. 6.107 Acheron, Avernus
ET TENEBROSA PALVS ACHERONTE REFVSO paludem pro lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis. palus autem bene iste produxit lus, quia paludis facit, quod supra (II 69) planius diximus: Horatius [a.p. 65] corripuit, ut sterilisque diu palus aptaque remis. tenebrosa autem nigra, per quod altam significat, ut (V 516) nigra figit sub nube columbam, id est alta. ACHERONTE REFVSO Acheron fluvius dicitur inferorum, quasi sine gaudio. Sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista conplevit et Vlixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nominatas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat.
Aen. 6.109 Tartarus
SACRA OSTIA PANDAS aut venerabilia aut execranda, sicut de Tartaro dicturus est <573> sacrae panduntur portae.
Aen. 6.116 - Sibylla
ORANS MANDATA DABAT sic dictum est, ut <I 666> supplex tua numina posco : maior enim ad impetrandum vis est eum rogare, qui possit iubere. MANDATA DABAT ut <V 735> huc casta Sibylla nigarum multo pecudum te sanguine ducet.
Aen. 6.118 Avernus, Hecate
LVCIS HECATE PRAEFECIT AVERNIS Hecate trium potestatum numen est: ipsa enim est Luna, Diana, Proserpina. sed solam Proserpina dicere non potuit propter lucos qui Dianae sunt, item Dianam, quia Avernis ait: unde elegit nomen, in quo utrumque constabat. unde Lucanus de Proserpina ait <VI 700> Hecate pars ultima nostrae.
Aen. 6.119 Pluto
SI POTVIT MANES nititur exemplis quae inferiora sunt per comparationem, ut ipse videatur iustius velle descendere: nam Orpheus revocare est conatus uxorem, hic vult tantum patrem videre. Orpheus autem voluit quibusdam carminibus reducere animam coniugis: quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis: quod etiam Vergilius ostendit dicendo arcessere, quod evocantis est proprie.
Aen. 6.126 - Avernus
FACILIS DESCENSVS AVERNI legitur et Averno, id est ad Avernum; sed si Averni, inferorum significat et lacum pro inferis ponit.
Aen. 6.127 Styx, Tartarus
NOCTES ATQVE DIES PATET ATRI IANVA DITIS id est omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lucretius <III 978> ex maiore parte et alii integre docent inferorum regna ne posse quidem esse [exscr. mythogr. III 6,1]: nam locum ipsorum quem possumus dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media vero terra eos esse nec soliditas patitur, nec kentron terrae[exscr. Isid. or. IX 2,133]: quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur <578> bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. ergo hanc terram in qua vivimus inferos esse voluerunt, quia est omnium circulorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. Hinc est quod habemus <439> et novies Styx interfusa coercet: nam novem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit patet atri ianua Ditis sed revocare gradum superasque evadere ad auras hoc opus hic labor est aut poetice dictum est aut secundum philosophorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene viventium animas ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat Lucanus <IX 13> Pompeio ut vidit quanta sub nocte iaceret nostra dies: male viventium vero diutius in his permorari corporibus permutatione diversa et esse apud inferos semper [exscr. mythogr. III 6,20].
Aen. 6.134 Avernus, Hecate, Misenus, Sibylla, Styx
BIS STYGIOS INNARE LACVS modo et post mortem. quod autem dicit Ovidius [metom. XIV 581 sqq.] Aenean inter deos relatum, non mirum est: nam, ut supra <IV 654> diximus, necesse est etiam relatorum inter deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Castoris et Pollucis. multi hoc non videntes ad Sibyllam referunt, ut dicat: vis me bis inferos cernere, modo et cum me lucis Hecate praefecit Avernis, quod est paulo post <564> dictura. quod si est, non bis haec, sed tertio inferos cernet : nam quandoque etiam ipsa morietur. item hi supra dictam non videntes rationem, dicunt de se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Miseno vaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam post apotheosin apud inferos remanere simulacra. STYGIOS LACVS Styx palus quaedam apud inferos dicitur [exscr. Luct. Plac. ad Stat. Ach. I 480 (p. 451 Lindenber.) ; mythogr. I 178 ; III 6,3] de qua legimus <324> di cuius iurare timent et fallere numen: quod secundum fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Iovi favisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx maeorem significat, unde apo tou stugerou id est a tristitia Styx dicta est [exscr. Isid. or. XIV 9,6]. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quis afqartoi kai makarioi, hoc est sine morte beati. hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per execrationem habent.
Aen. 6.135 Tartarus
TARTARA locus inferorum profundus, de quo Lucanus <VI 748> ad inferos dicit cuius vos estis superi.
Aen. 6.136 - Misenus
ACCIPE QVAE PERAGENDA PRIVS si vis, inquit, reverti, audi observationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectissimam vitam, per quam animabus ad superos datur regressus. LATET ARBOR OPACA AVAREVS licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpina scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra <II 116> diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocavit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitivis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitivo templi sacerdote dimicaret: nam fugitivus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem [cf. comm. Luc. III 86]. nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. de reditu autem animae hoc est: novimus Pythagoram Samium vitam humanam divisisse in modum U litterae [cf. Isid. or. I 3.7], scilicet quod prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit: bivium autem U litterae a iuventute incipere, quo tempore homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes, id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persius <V 35> traducit trepidas ramosa in compita mentes. ergo per ramum virtutes dicit esse sectandas, qui est U litterae imitatio: quem ideo in silvis dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte vitiorum virtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo areo inferos peti, quod divitiis facile mortales intereunt. Tiberianus [cf. Baehrens uned. Lat. Ged. P. 27 et 30] aurum, quo pretio reserantur limina Ditis.
Aen. 6.148 - Misenus
POTERIS poterit quis. tertiae enim personae significationem ad secundam transtulit et generaliter loquitur: nam ut de Aenea dicat non procedit. si enim dubitat, caret deo nec potest de Miseno vaticinari. DVRO FERRO et genus esse potest et species.
Aen. 6.149 Misenus
PRAETEREA ac si diceret: est et alia opportunitas descendendi ad inferos, id est Proserpinae sacra peragendi. duo autem horum sacrorum genera fuisse dicuntur: unum necromantiae, quod Lucanus exsequitur, et aliud sciomantiae, quod in Homero, quem Vergilius sequitur, lectum est. sed secundum Lucanum in necromantia ad levandum cadaver sanguis est necessarius, ut <VI 667> pectora tunc primum ferventi sanguine supplet, in sciomantia vero, quia umbrae tantum est evocatio, sufficit solus interitus: unde Misenus in fluctibus occisus esse inducitur. TIBI ideo addidit tibi ne amici posset etiam ad Sibyllam referri.
Aen. 6.153 - Misenus
PIACVLA SVNTO ad expiationem pollutionis, quae fuerat nata morte Miseni.
Aen. 6.154 - Styx
SIC DEMVM ad postremum, hoc est novissime. et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diversa significet. LVCOS STYGIS ET REGNA INVIA VIVIS ASPICIES Seneca [fragm. XII ap. Has. III p. 420. cf. Luc. X 312 et 323, mythogr. III 6,3] scripsit de situ et de sacris Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, esse locum, quem Philas, hoc est amicas, vocant ideo quod illic est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra mariti Osiridis non inveniebat, quem frater Typhon occiderat. quae inventa postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et papyris referta et alta. ultra hanc est brevis insula, inaccessa hominibus, unde Abatos appellata est: Lucanus <X 323> hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas. haec palus Styx vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insulam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum est etiam quod vicini populi cadavera suorum ad alteram regionem transferunt; sed si quis forte in fluvio pereat nec eius inveniatur cadaver, post centum ei annos ultima persolvuntur. hinc est tractum <329> centum errant annos volitantque haec litora circum.
Aen. 6.202 - Avernus
LIQVIDVMQVE PER AERA LAPSAE non est aeris perpetuum epitheton, sed purum et incorruptum ait Averni comparatione. dicit autem eas alte volasse ad vitandum Averni odorem.
Aen. 6.234 - Misenus
MONTE SVB AERIO in aerio: nam supra est positus. aerium autem alii altum dicunt, alii nomen montis antiquum volunt: unde est qui nunc Misenus ab illo dicitur.
Aen. 6.236 Sibylla
PRAECEPTA SIBYLLAE ut <153> duc nigras pecudes, ea prima piacula sunto.
Aen. 6.237 Sibylla
SPELVNCA ALTA FVIT qua ad inferos descendebatur, non ubi fuerat Sibylla vaticinata.
Aen. 6.239 Alburnus
VOLANTES volucres : participium pro nomine posuit, ut plurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est: licet illic sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere aerem corporeum esse, unde et ayes sustinet; sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere : quod potest esse veri simile, quia altius in eodem loco possunt volare, ut <202> tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae.
Aen. 6.247 - Hecate
VOCE VOCANS non verbis, sed quibusdam mysticis sonis: nam varie numina invocabantur, quod aperte Lucanus expressit, ut <VI 688> latratus habet illa canum gemitusque luporum: quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis: tot rerum vox una fuit. CAELOQVE EREBOQVE POTENTEM hoc est quod ait Hecaten ut plenum numen ostenderet.
Aen. 6.251 - Sibylla
ENSE FERIT ut eum contra umbras haberet consecratum. hinc est quod ei dicit Sibylla <260> tuque invade viam vaginaque eripe ferrum, item <291> strictamque aciem venientibus offert. hoc autem etiam Homerus dicit. STERILEMQVE TIBI PROSERPINA VACCAM deae congruam, numquam enitenti.
Aen. 6.264 Tartarus
DII QUIBVS IMPERIVM EST ANIMARVM plenus locus alta sapientia. de qua varie disserunt philosophi: nam dicunt per alios animas ad inferos duci, ut <IV 242> hac animas ille evocat Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit; item per alios transferri, ut <315> navita sed tristis; per alios purgari, ut <740> aliae panduntur inanes suspensae ad ventos; per alios vero ad summa revocari, ut <749> Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno. sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. huius autem sectae homines novimus superficiem rerum tractare, numquam altiora disquirere. VMBRAEQVE SILENTES secreta inferorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc est quae sacra silentia norunt. invocat autem summum bonum, quod in silentio constare manifestum est.
Aen. 6.265 - Phlegethon
ET CHAOS elementorum confusio. invocat autem rerum primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlegethonta, inferorum fluvium, ignem significat: nam flox graece, latine ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat sterili nonquicquam frigore gignit. [Luc. IV 108] LOCA NOCTE SILENTIA LATE aut hoc est quod supra ait umbraeque silentes, aut vult ostendere, esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim probatum sit quod legimus et minima contentos nocte Britannos, sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus vacans.
Aen. 6.273 Pluto
VESTIBVLVM ut Varro dicit .FAVCIBUS ORCI deum posuit pro loco, ut Iovem dicimus et aerem significamus: Horatius manet sub Iove frigido venator.[carm. I 1,25] Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur. In Verr. Act. II lib. IV 50, 111] Alibi ait qua Ditem patrem emersisse ab inferis putant. [in Verr. Act. II lib. IV 48, 107] dicimus autem et hic Dis et hic Ditis.
Aen. 6.295 Acheron, Cocytus, Styx
TARTAREI QVAE FERT ACHERONTIS AD VNDAS sequitur illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos viam post errorem silvarum, quae vel ad vitia vel ad virtutes, ut diximus <l36> , ducit. TARTAREI ACHERONTIS Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem vicina luctui est, qui procreatur ex morte [exscr. mythogr. III 6.2]: unde haec esse apud inferos dicit.
Aen. 6.297 Cocytus, Styx
COCYTO ERVCTAT HARENAM in Cocytum: scilicet per Stygem.
Aen. 6.321 Cumae, Erythraea, Sibylla
LONGAEVA SACERDOS Sibyllam [exsc. Mythogr. I 153 ; II 87] Apollo pio amore dilexit et ei obtulit poscendi quod vellet arbitrium. illa hausit harenam manibus et tam longam vitam poposcit. cui Apollo respondit id posse fieri, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret et eam numquam videret. profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis viribus vitam in sola voce retinuit. quod cum cives eius cognovissent, sive invidia, sive miseratione commoti, ei epistolam miserunt creta antiquo more signatam: qua visa, quia erat de eius insula, in mortem soluta est. unde non nulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam adlati sunt libri, unde haec fuerat.
Aen. 6.324 - Styx
ET FALLERE NVMEN ut supra <134> diximus, sive propter Victoriae favorem, Stygis filiae: nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et novem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur.[exscr. mythogr. III 6,3] ratio autem est quam supra <134> diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, to stugnon tw makario kai aqanatw.
Aen. 6.385 Acheron, Cocytus, Styx
NAVITA epenthesis [cf. Isid. diff. verb. 390], ut Mavors. INDE VT STYGIA PROSPEXIT AB VNDA ut <VII 289> Siculo prospexit ab usque Pachyno. et hinc ostenditur quod diximus <295>, iuncta esse haec tria: Acheronta, Stygem, Cocyton. de his autem nascuntur alia, unde est <439> et novies Styx interfusa coercet.
Aen. 6.396 Pluto
IPSIVS A SOLIO REGIS atqui Cerberus statim post flumina est, ut <417> Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat: nam illic quasi est aditus inferorum, solium autem Plutonis interius est. ergo aut ad naturam canum referendum est qui territi ad dominos confugiunt: aut solium pro imperio accipiendum est, ut alibi arces pro imperio posuit, ut inbellem avertis Romanis arcibus Indum [G. 2.172], cum Indi usque ad primos venerint fines, non usque ad arces.
Aen. 6.408 Sibylla
NEC PLVRA HIS nec est aliquid ulterius dictum vel a Sibylla, vel a Charonte post ramum visum.
Aen. 6.413 - Sibylla
INGENTEM AENEAN bene hunc solum dicit, ut per transitum ostendat purgatioris animi homines etiam corpora habere leviora: quod de Sibylla vult accipi.
Aen. 6.439 Styx
NOVIES STYX INTERFVSA quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx [exscr. mythogr. III 6,20]. Unde dicit novem esse circulos Stygis, quae inferos cingit, id est terram, ut diximus supra <l27>: nam dicunt alias esse purgatiores extra hos circulos potestates.
Aen. 6.510 Deiphobus (Rationale ?)
OMNIA DEIPHOBO SOLVISTI quia constituto tumulo manes vocavit. FVNERIS VMBRIS sepulturae meae umbris: nam funus illic esse non potuit, ubi ne cadaver quidem fuerat.
Aen. 6.532 - Avernus
PELAGINE VENIS ERRORIBUS ACTVS? non ad inferos, sed ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Avernum, si intra terram sunt inferi. alii [exscr. mythogr. III 6,25]altius intellegunt: qui sub terra esse inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram sfairoeidh esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si est, ad antipodes potest navigatione perveniri, qui quantum ad nos spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse inferos dicimus, quamquam illud sit, quia novem cingitur circulis. Tiberianus [cf. Baehrens uned. Lat. Ged. P. 27] etiam inducit epistolam vento allatam ab antipodibus, quae habet superi inferis salutem: qua occasione tractat reciprocum hoc quod diximus supra <l27>. nam prudentiores etiam animas per metemyuxwsin dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt: unde ait lucanus< I 456> regit idem spiritus artus orbe alio; longae canitis si cognita, vitae. sciendum tamen hoc Homericum esse: nam etiam illic Elpenor similiter Ulixem interrogat.
Aen. 6.535 - Sibylla
HAC VICE SERMONVM haec sacra, ut diximus supra <255>, praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne inanibus fabulis datum, id est statutum et legitimum, tempus teratur. quod autem dicit aurora medium axem traiecerat, illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare.
Aen. 6.543 Tartarus
IMPIA TARTARA ubi puniuntur impii.
Aen. 6.545 Deiphobus, Sibylla
EXPLEBO NVMERVM ut diximus supra, explebo est minuam [cf. Don. Ad Ter. Hec. V 1,28 et Non. P. 298, 12]: nam ait Ennius [ann. V. 310 ap. Vahl.] navibus explebant sese terrasque replebant, quem Caper secutus cum de praepositione ex tractaret, hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam vestrum numerum et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse intelligimus, quippe circa vivos: unde paulo post <548> respicit Aeneas subito et reliqua. Alii explebo male putant complebo esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii explebo numerum dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in corpus recurram, ut hoc sit reddarque tenebris nam legimus <734> clausae tenebris et carcere caeco -- ut sit sensus: irasceris mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur irasceris? in locis his sum, quamdiu vitae per vim ereptae expleam tempus, post tenebris, id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possumus Sibylla aliud volente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad aliud respondisse.
Aen. 6.549 Tartarus
MOENIA LATA VIDET Tartarum dicit, quem vult esse carcerem inferorum. quod autem ait lata, nocentum exprimit multitudinem. TRIPLICI MVRO valde munitum indicat locum.
Aen. 6.553 - Tartarus
VIS VT NVLLA VIRVM virum non ad sexum retulit, sed ad virtutem, hoc est virorum fortium, ut Cicero virum res illa quaerebat, cum de viro forti diceret. per hoc autem ostendit nullum de Tartaro ad superos posse remeare, ne numinum quidem favore.
Aen. 6. 554 Sibylla
STAT eminet, *erecta est.* AVRAS autem inferis congruas intellegamus. Statius de Mercurio ait: pigrae aurae eius inpediebant volatum. de illo enim loco multi quaerunt <561 > quis tantus clangor ad auras? et Pollio dicit Aeneae et Sibyllae, quas illi secum traxerant, cum constet esse etiam illic auras.
Aen. 6.565 Styx, Tartarus
DEVM POENAS DOCVIT aut quas dii nocentibus statuerunt: aut Titanum, quos legimus deos ex Terra progenitos: aut re vera dicit poenas deorum. fertur namque ab Orpheo quod dii peierantes per Stygem paludem novem annorum spatio puniuntur in Tartaro: unde ait Statius [Theb. VIII 30] et Styx periuria divum arguit.
Aen. 6.577 Tartarus
TARTARVS vel quia omnia illic turbata sunt, apo teV tarachV: aut, quod est melius, apo tou tartarizein, id est a tremore frigoris; sole enim caret.
Aen. 6.635 - Styx
OCCUPAT AENEAS ADITUM ingreditur, sicut supra <424> diximus. RECENTI semper fluenti. et dixit hoc propter paludem Stygem.
Aen. 6.636 Tartarus
SPARGIT AQVA purgat se: nam impiatus fuerat vel aspectu Tartari, vel auditu scelerum atque poenarum. et spargit, quia se inferis purgat.[Macrob. Sat. III 1,8]
Aen. 6. 669 Sibylla
TVQVE OPTIME VATES quia theologus fuit. et sciendum hoc loco Sibyllam iam a numine derelictam; unde et interrogat, quod alias non faceret.
Aen. 6. 678 Sibylla
SVMMA CACVMINA LINQVVNT non liquit; hoc enim dicit: Aeneas et Sibylla perducti ad summum, in plana descendunt.
Aen. 6.749 Tartarus
DEVS EVOCAT non dicit quis, sicut supra <264> di, quibus imperium est animarum. sed alii Mercurium volunt propter hoc <IV 242> hac animas ille evocat orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit. et est ratio: nam nouV dicitur, id est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia ipse etiam invenit litteras. AGMINE MAGNO impetu. et dictum est imperative, apeilhtikwV: non enim blanditiis inductae redeunt, sed necessitate quadam coguntur ut potantes velint reverti.
Aen. 6.855 Marcellus (rationale ?)
SPOLIIS MARCELVS OPIMIS hic Gallos et Poenos equestri certamine superavit. Viridomarum etiam, Gallorum ducem, manu propria interemit et opima retulit spolia, quae dux detraxerat duci, sicut Cossus Larti Tolumnio.
Aen. 6.859 Marcellus (Rationale ?)
TERTIAQVE ARMA PATRI SVSPENDET CAPTA QUIRINO et tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, capta Quirino, qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Iovi Feretrio suspenderat. possumus et, quod est melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit prima opima spolia Iovi Feretrio debere suspendi, quod iam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci et intra civitatem colitur: nam belli Mars extra civitatem templum habuit. ergo aut suspendet patri, id est Iovi: aut suspendet patri Quirino. varie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis inmemores, cuius facit mentionem et Livius.
Aen. 6.861 Baianus
EGREGIVM FORMA IVVENEM ET FVLGENTIBVS ARMIS tria sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, virtus. significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit. hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius mortem vehemetner civitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra civitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit [exscr. mythogr. I 226]. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset. qui pro hoc aere gravi donatus est, id est massis: nam sic et Livius [fragm. Incert. Libri IV p. 234 H. Cf. Isid. or. IX 2,63 et XVI 18, 13] argentum grave dicit, id est massas.
Aen. 6.863 Marcellus (rationale ?)
VIRUM QUI SIC COMITATVR Marcellum, cui similis est.
IN VERG. AEN VII
Aen. 7.1 - Misenus
TV QVOQVE sicut Misenus, Palinurus etiam.
Aen. 7.91 - Avernus
ACHERONTA ADFATVR AVERNIS potestates quae sunt in Acheronte, ad quem per Avernum venitur. hoc autem ideo, quia Faunus infernus dicitur deus: et congrue; nam nihil est terra inferius, in qua habitat. hinc est quod eum Horatius inducit nocentem, dicens lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis.[carm. III 18,3]
Aen. 7.327 Acheron, Pluto
ODIT ET IPSE PATER PLVTON venerationis est pater: nam furiae Acherontis et Noctis filiae sunt.
Aen. 7.514 - Tartarus
TARTAREAM aut terribilem, aut fortem secundum usum dixit.
Aen. 7.516 - Trivia
TRIVIAE LACVS hic est qui Dianae speculum dicitur.
Aen. 7.569 Acheron
VORAGO Acherontis exaestuatio.
Aen. 7.662 Campania, Hercules, Pompei
GERYONE Geryones [exscr. mythogr. II 152 et III 13,6. cf. mythogr. I, 68] rex fuit Hispaniae. qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae: Baliaricae minori et Ebuso. fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit. hunc Hercules vicit. qui ideo fingitur ad eum olla aerea transvectus, quod habuit navem fortem et aere munitam. hunc Geryonem alii Tartessiorum regem dicunt fuisse et habuisse armenta pulcherrima, quae Hercules occiso eo abduxit. de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat. sane sciendum declinari hic Geryones, huius Geryonae - unde est <VIII 202> tergemini nece Geryonae - ut Anchises Anchisae: unde usurpavit Sallustius Geryonisdicens. veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam Campaniae civitiate pompam triumphi sui exhibuit: unde Pompei dicitur civitas [cf. Isid. or. XV 1,51]. postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit: qui locus Boaulia dictus est, nam hodie Bauli vocatur. TIRYNTHIVS a Tirynthe civitate Argis vicina, in qua nutritus est Hercules.
Aen. 7.725 Campania, Massicus
RAPIT POPVLOS raptim adducit. Etiam Campaniae loca commemorat. FELICIA BACCHO MASSICA nam Massicus mons est vitibus plenus. Massica autem dixit, ut Maenala.
Aen. 7.728 Cales, Campania, Cumae, Vulturnus
CALES LINQVVNT civitas est Campaniae; nam in Flaminia quae est Cale dicitur. est et in Gallia hoc nomine, quam Sallustius [hist. fragm. Inc. 37 Dietsch, 3 Kr.] captam a Perperna commemorat. AMNISQVE VADOSI ACCOLA VVLTVRNI fluvius est Campaniae, qui iuxta Cumas cadit in mare.
Aen. 7.734 Campania, Capreae, Neapolis, Oebalus, Sebethis
OEBALE Oebalus filius est Telonis et numphae Sebethidis. haec autem est iuxta Neapolim. sed Telo diu reganvit apoud Capareas, insulam contra Neapolim situm. filius vero eius, patriis non contentus imperiis, transiit ad Campaniam et multis populis subiugatis suum dilatavit imperium.[exscr. mythogr. II 187]
Aen. 7.735 Capreae, Capreus, Teleboae, Telo
TELEBOVM CAPREAS CVM REGNA TENERET cum teneret Capreas, regna Teleboum: nam Teleboae Caprearum sunt populi, quos Telo suo regebat imperio. quidam dicunt Capreas a Capreo, qui in illis regionibus potens fuit, nominatas.
Aen. 7.796 Glaucus
PICTI SCVTA LABICI Glaucus, Minois filius, venit ad Italiam. et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum: a quo et ipse Labicus dictus est, et ex eo populi apo thV labhV, quam latine amplam vocamus. picti autem scuta id est in bello frequenter probati: nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, e contra inertium et tironum pura erant, unde est <IX 545> parmaque inglorius alba, [sic ; see however, A 9.548] id est non picta.
IN VEG. AEN. VIII
Aen. 8.72 - Glaucus
TVO GENITOR CVM FLVMINE sic enim in vocatur in precibus adesto, Tiberine, cum tuis undis. Thybrin vero alii a rege Aboriginum dictum volunt, qui iuxta dimicans interemptus est; alii ab eo rege, quem Glaucus, Minois filius, in Italia interemit; alii inter quos et Livius <I 3,8> ab Albano rege, qui in eum cecidit.
Aen. 8.291 Euboea, Hercules
TROIAMQVE ut supra diximus, Troiam Hercules evertit propter negatos sibi a Laomedonte equos divino semine procreatos et Hesionae nuptias, quam a ceto liberaverat, necato patre eius Laomedonte. sane critici frustra culpant Vergilium, quod praesentibus Troianis Troiae laudari introduxit excidium, non respicientes quia hoc ratio fecit hymnorum, quibus aliquid subtrahere sacrilegium est. alii magis hoc in solacium Aeneae cantatum posse accipi tradunt: nam quod Herculi datur, Graecis aufertur. et potest oblitteratus dolor videri [praeteritus], quando ad fatalem terram perventum est, sicut alibi ait Aeneas <I 206> illic fas regna resurgere Troiae, ut ibi iam dixerat <VII 120> salve fatis mihi debita tellus, quia expectatus venerat solo Laurenti arvisque Latinis. OECHALIAMQVE Oechalia civitas in Euboea insula fuit, cuius Eurytus rex Iolen filiam denegavit Herculi, victori certamine sagittarum ante promissam, ideo quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu. unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, eversa, civitate interemit Eurytum et Iolen sustulit...
Aen. 8.330 - Glaucus
INMANI CORPORE THYBRIS hic Tuscorum rex fuit [exscr. mythogr. I, 193 ; cf. Isid. or. XIII 21, 27 ; Aurel. Vict. Or. Gent. Rom. 18], qui iuxta hunc fluvium pugnans cecidit et ei nomen imposuit: vel ut quidam volunt a Glauco, Minois regis filio, occisus est. alii volunt istum ipsum regem latrocinatum esse circa huius fluminis ripas
Aen. 8.666 - Tartarus
HINC PROCVL bene longe a templis inferos facit. et bene Tartareas sedes, ut nihil praetermissum videretur.
IN VERG.AEN. IX
Aen. 9.358 Deiphobe, Glaucus
TIBVRTI REMVLO DITISSIMVS OLIM QVAE MITTIT DONA consuetudo erat apud maiaores ut inter se homines hospitii iura mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios. sensus ergo nunc talis est: Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita. Remulus moriens nepoti suo cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus: post cuius mortem apud Rhamnetem Rutulum ab Euryalo haec reperta sunt munera. quod autem dixit Tiburti Remulo, aut Tiburtino intellegamus, hoc est de Tibure, ut sit dativus ab appellativo veniens hic Tiburs: aut Tiburti, hoc est filio Tiburti ab eo quod est hic Tiburtus, huius Tiburti, ut sit Tiburti Remulo sicut <VI 36> Deiphobe Glauci.
Aen. 9.494 Tartarus
INVISVM HOC DETRVDE CAPVT SVB TARTARA TELO invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas. INVISUM] * deest tibi. et si invisum, quo modo miserere* ?
Aen. 9.707 Baiae, Baius, Chalcidicenses, Cumae, Euboicus
EVBOICO BAIARVM LITORE bene Baiarum addidit, ne Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. Postumius [ap. Peterum hist. Rom. rell. P. 50] de adventu Aeneae et Lutatius [ap. Peterum 1.1 p. 193] communium historiarum Boiam Euximi comitis Aeneae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt: veteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit....
Aen. 9.712 Aenaria, Enceladus, Inarime, Pithecusa, Prochyta
PROCHYTA ALTA TREMIT atqui haec insula plana est; sed epitheton de praeterito traxit: nam, ut dicit Plinius in naturali historia <II , 203 >, Inarmes mons fuit qui terrae motu de ea fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est: fundere enim est ekceein. Prochytaergo alta quondam scilicet. hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit. sed Inarime nunc Aenaria dicitur. et saepe fulgoribus petitur ob hoc quod Typhoeum premat, et quia in + eamdi contumeliam simiae missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt: ob quam causam Pithecusam etiam vocitant: licet diversi auctores varie dicant: nam alii hanc insulam Typhoeum, alii Enceladum tradunt premere. et putatur nove dictum Inarime, quod et singulari numero, et addita syllaba dixerit, cum Homerus ein ArimoiV [Il. 2.783] posuerit, ut prior syllaba praepositionis locum obtineat. Livius [fragm. 21 ap. Hertz. IV p. 228] in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt. hoc etiam Homerum significasse vult.
IN VERG. AEN.. X
Aen. 10.28 Cumae, Euboicus
AETOLIS SVRGIT AB ARPIS atqui non est venturus: unde accipiamus Venerem non quasi deam loqui, sed quasi unam de Troianis- ut in primo <251> unius ob iram prodimur, item <250> caeli quibus adnuis arcem -, ne futura ignorare videatur. Aetolis autem Arpis sic dixit, ut <VI 2> Cumas Euboicas: nam de Aetolia Diomedes venit, qui Arpos in Apulia collocavit.
Aen. 10. 564 Amyclae, Ausonidae, Ausonis, Ausonius, Caieta, Glaucus, Terracina
AVSONIDUM pro Ausonidarum, sicut deum pro deorum: nam Ausonidum a genere femino venit ut haec Ausonis et hae Ausonides. Ausonidarum vero venit ab eo quod est hic Ausonida huius Ausonidae. TACITIS REGNAVIT AMYCLIS inter Caietam et Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fueruntcum Glauco, filio Minois, in Italiam venerunt et misti cum Ausoniset ab Amyclis, provinciae Laconicae civitate, ei inditum nomen est. Lacones itaque isti cum secundum Pythagoream sectam a caede omnium animalium abstinerent - unde Iuvenalis <XV 173> cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine - et ex vicinis paludibus natas serpentes occidere nefas putarent, ab iisdem interempti sunt: unde Amyclas tacitas dicit, id est Pythagoreas: nam Pythagorica virtus est quinquennale silentium. Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas. est et alia expositio: cum frequenter falso nuntiarentur hostes et inani terrore civitas quassaretur, lata lege cautum est ne quis umquam hostis nuntiaret adventum. postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex inproviso civitas capta est: unde tacitae Amyclae dictae sunt, quod periere silentio. hinc est quod ait Lucilius [ fals adscript. XXXVI Muell. Cf. Ribbeckii ad not. Ad Afran. Prodit. I] mihi necesse est loqui: nam scio Amyclas tacendo perisse. vel tacitis de quibus taceatur, id est ignobiles et non dignae aliqua opinione: vel hypallage est pro ipse tacitus.
IN VERG. AEN. XI
Aen. 11.23 Acheron
QVI SOLVS HONOS ACHERONTE SVB IMO EST hoc ideo intulit, quia in sexto <329> de insepultis dixit centum errant annos volitantque haec litora circum: Palinurus Aeneae <VI 366> portusque require Velinos sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. [A 6.371] et bene Acheronte sub imo quia haec res ad umbras tantum pertinet: nam apud prudentes homines nullius momenti sunt ista.
Aen. 11.239 Cumae, Euboicus
AETOLA EX VRBE REMISSOS quam condiderunt hi qui de Aetolia venerunt, Graeciae provincia, unde Diomedes habuit socius de tribus eius civitiatibus, quas habet Aetolia, Pleurona, Olenon, Calydona. sic ergo dixit Aetola ex urbe, ut <VI 2> et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. ideo autem Diomedem Aetolum dicit, quia pater eius Tydeus Aetolus fuit, qui ad Argos fugit, quoniam fratrem patris sui occiderat.
Aen. 11.260 - Euboea
VLTORQVE CAPHEREVS to auto est, id est cautes Euboicae: nam Euboea insula est [exscr. mythogr. I 144 ; II 201 ; Luct. Plac. ad Stat. Ach. I 93] in qua mons Caphereus, circa quem Graeci periere naufragio. ultor autem ideo dixit, quia Nauplius, Palamedis pater, dolens filium suum factione interemptum, ut in secundo <81> memoravimus, cum videret Graecos tempestate laborare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit vicini portus, qua re decepti sunt Graeci et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt.
Aen. 11.268 Chalcis, Euboea
DEVICTA ASIA SVBSEDIT ADVLTER quidam sub pro post accipiunt, ut sit pro post possedit. legitur et devictam Asiam quod si est, ita intellegimus ut subsedit sit dolo possedit - Lucanus (V 226> subsidere regnum Chalcidos Euboicae magna spe rapte parabas: unde et subsessores dicuntur, qui in insidiis tauros interimunt, et hostium dolos subsessas vocamus - ut sit sensus: ab Agamemnone devictam Asiam adulter Aegisthus insidiis et factione possedit. melius tamen est ut devicta Asia legamus, secundum quod subsedit erit remansit, ut , <V 498> extremus galeaque ima subsedit Acestes, ut sit sensus: Asia propter adulterium pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, aliud rursus emersit. sane Clytemnestram Orestes filius postea in vindictam patris necavit. quidam dicunt Clytemnestram non manu filii, sed iudicum sententia peremptam. alii hunc Orestem filium Menelai et Helenae traduunt: quidam inventam +ingeniam aboetiam uxorem ei volunt fuisse.
Aen. 11.770 - Euboicus
QUEM PELLIS AENIS IN PLVMAM SQVAMIS AVRO CONSERTA TEGEBAT catafractum [cf. Luct. Plac. ad Stat. Theb. IV 268 et XI 543] eum fuisse significat. catafracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferro muniti sunt, et equos similiter munitos habent: de quibus Sallustius equis paria operimenta erant, +quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant, nunc autem pro linteo pellem posuit, et aeneas squamas aereas laminas intelligimus. in plumam vero est in similitudinem plumae, ut <VI 42> excisum Euboicaae latus ingens rupis in antrum, id est in antri similitudinem. sane sciendum quod ipsos equites catafractos dicimus: Sallustius et sequebantur equites catafracti. ..
IN VERG. AEN. XII
Aen. 12.15 - Tartarus
DESERTOREM ASIAE ut <VII 359> exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris? unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit <340> me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem. sane aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam ponenda est mora, ut postea inferatur desertorem Asiae ; potest enim videri non ita instituisse Turnus orationem praedicto Dardanium, ut inferret desertorem, sed regem ; verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose desertorem dixisse.
Aen. 12.17 Tartarus
AVT HABEAT VICTOS vitavit propter omen pessimum verbum de se, quod de Aenea dixerat ille me in Tartara mittat ; sed ait victos....
* N.B. Text primarily from Georgius Thilo et Hermannus Hagen, Servii Grammatici qui feruntur in Fergilii Carmina Commentarii. Vol. II, Aeneidos Librorum VI-XII Commentarii. Lipsiae (Teubner), 1884.