Evolventi michi quedam librorum volumina pie pontifex maxime et animum laxandi gratia codices illos perquiventi repperi hoc opusculum putheolanarum regionum admirabi lium profecto virtutum quas in aquis implicitas ac latentes sanctitas tua legendo plane inspicere poterit Illas enim tue sapientie dicandas putam que te tanta sentio iocunditate leticia ac summa re staurandi naturam voluptate hiis in balneis de lectari Enimvero putheolos petere si tuam aliquin celsitudinem non tederet ob eius singularem aeris temptorem et salubres aquarum ipsarum virtutes maxima temporum diuturnitate morari. Et illic degere numquam defatigari. crederem vero quantum ac cipere ex industria potui gratissime pater inter ceteras illas virtutes et proprietates que a com pluribus huius seculi celebrantur nulle verio res ipsarum aquarum sententie quantum michi ex impre sentia vise sunt Sed cum ea probare attingam que in libello continentur ad philosophorum ingenia potius spectare videantur vellem a malivolis qui sese odio vel invidia movere solent male dicentia et eorum loquacitate comprimi quo niam talem tetigerem provinciam et aliena me contra omne officium arma sumpsisse profi terentur huic ratus maledicentie respondere Materies quidem ipsa philosophica et de summa philosophorum parte primum est desumpta hominem postulat qui mature ocio fruatur et Ir diligentissime det operam longe quam ab illuvie absit paupertatis ac gravi rerum familiarum cura et non philosop hice artis solum verum etiam uni uscuiusque peritum qua si comendate quis saltem conetur que non intelligit videtur verborum solummodo ut puer. sequi potestates rare ipsa in iterdum solet plurimum aberrare. Quodque cum animo voluerim quam honesta res esset quam univer se rei publice inventio fortis utilis quam tibi grata fretus etiam spe tue beatitudinis non parva ex qua virtutum et optimarum artium imitatores miris quippe laudibus ac premiis extolli solent. Suscepi rem ea conditione. ut tandem in pub licum prodeat tuo sane pio nomini dedicatum Si quid in eo eopere sanctitati tue gratum inveneris atque utile inventori primo ac auctori gratias agas et habeas. Si libitum fuerit illo iam dudum ab sente michi referas. Quod autem reprehensibile in eo esse perspexeris infirme ac fallaci morta lium omnium experientie deputes. Cum enim in eo titulum auctoris non invenerim nec a quo neque ubi liber editus sit: ad tuam beatitudinem opus dicari volui ea potissimum causa et pauca hec proposuisse non iniuriam arbitratus sum clementissime pater:
Sudatorium Putheolos a Neapoli petens cum medium vie perrexerit: si paululum dextrorsum declinaverit iuueniet piscibus ferisque ca rentem: sed ranis yrundinibus et serpentibus a bundantem: ad huius lacus oram domus sua est operta testudine in qua ex hiatu terre copio sus et calidus fumus emanat. hanc domumcu lam si quis nudus intraverit sentiet statim totum corpus in sudorem resolui: et ob hoc sudato rium dicta est. Sudor hic humores evacuat: Corpus alleviat. Languidos restaurat sanat ylia: ulcera interiora desiccat: podagris multum confert: hec eadem facit aqua undecunque sumpta et hoc fu mo calefacta: In hoc loco beatus germanus Capuanus episcopus animam pascasii cardinalis invenit quam historiam sanctus gregorius quarto dyalogorum libro prosequitur
Bulla a sudatoria in occidentem tendens postquam inter lacum et spinum montem tranfierit a dextris dic tum lacum: a leva viam qua putheolos inde acce ditur deferens: obviam habet montem aridum ardentem et continue fumigantem quem fere non incolunt neque aves.
Ad cuius montis radices infra terre cavernas magno cum fragore aqua bullit et ob hoc bulla vocatur hec aqua parum ad superficiem exiens non sine arte et industria congregatur sed mirabiliter emunddat caput acuit lumina: purgat matricem. libeat inguen: splenem curat et epar: Eadem dicitur alienam aquam hic calefactam virtute loci ef ficsere: hic locus ob solitudinem aianntium ac surgentis sumi nebulas et aque ferventis ter ribilem sonitum timorem soli facile incutit
Astrunus: verte ad spetentrionem et parum sta gnum circunda: occurrit tibi a sinistris mirabi lis efficatie lavacrum quod a patria denominatur astrunus nomen accepit: hic duo sunt fon tes sed aqua eadem reumatibus et fleumatibus semper adversa: que cerebrum confortat: lesis oculis subvenit: ginginas stringit: dentes roborat: fauces aptat: brancos ex remate curat: vocem sincerat: Si vuula que in gutture est ceciderit ad locum revocat: pectus lenit: appetitum incitat: stomaci fastidia et membrorum pigritiam tollit: pulmonem a tussi recreat: corpus aquaticum seu fleumaticum inflammat: omne malum sleumatis et reumatis aufert et multa alia:
De balneo foris criptam litus vocat ut retroveniens et a cripta exiens per radices falerni montis incedens: ad oram maris reperitur balneum quod a situ loci foris cripta dicitur: hec aqua cum sit potu et operatione dulcissima: ignitos artus refrige rat: desiccata febribus membra rigat: pulmonem lesum iecur et pectus sanat debilitatem stomaci tollit: tussi et egre cuti medetur: nocet tamen ydropicis
Balneum Iuncarie ultra perarenam procedenti occurrit unda iuncarie que a iuncis ibi na scentibus nomen habet: hec unda mentem le tificat: gaudia fovet: tollit suspiria ultro ve nientia: venerem provocat et ad eam fortes effi cit renes: confortat stomacum: prodest lesis lu minibus: vires iecoris reparat: epar sanat: cor pus impinguat: febres erraticas annihilat et providet ne cutis extenuetur:
Balneolum: si adhuc per arenam processeris bal neolum reperies: hoc nomen olim a brevitate fontis invenit sed tanta est virtutis et efficatie eius prestantia ut infirmus non solum aquam ibi sed deum ad esse putet: Nam caput stoma cum renes et cetera membra confortat: fugat nebulam oculorum consumptos et debilitatos reficit: materiam quartane continue et co tidiane destruit: a doloribus ex quocumque mor bo vel febre procedentibus liberat: hec aqua Neapolitani plus ceteris utantur.
De petra lavacrum sequitur quod in fine huius litoris sub rupe montis positum ab effectu conse cutum est nomen. Nam petram frangit: urinam provocat: renes mundat: educit arenulas: caput a doloribus liberat detergit ab oculis maculas auditum auribus prestat: et sonitum removet cordi pectorique medetur: huius aque calidus potus interiora mundat.
Colatura ex alio rupis latere unda surgitque a defensu montis colatura dicitur: hec unda declarat faciem: morpheam: et alias turpes notas ab ea removet: cor letificat: mentem roborat: stomacum confortat: preteritas crapulas digerit appetitum incitat: tussim fugat: dat pulmoni quietem et providet ne ptisis ex tussi parata procedat.
Subveni homini: In capite sequentis litoris quod putheolos usquam protenditur infra criptam in rupe cavatam salub errima manavit aqua: que obstructis ob incuriam venis: et fonte relicto sub arena intra dictam criptam et mare pro quiritur: et quia egrotis hominibus mirabiliter subvenit: subveni homini: nomen accepit: Egesta igitur arena: locum dispositum intrans eger statim scaturientium stillarum sentit auxilium: fons iste animi tristiciam et defectum stomaci tollit ipsum confortat et facit ut appetat pulmonis iecoris splenis et tumidi ventris deponit onera: vocem clarificat: antique po dagre induciatam dat requiem: et omnem speciem doloris aufert excellens tamen eius operatio in restauratione debilitatorum membrorum luci dius enitet.
Sancte anastasie obstruitur arena simile balneum sancte anastasie quod nomen habet quia prope cappellam huic sancte dedicatam aqua surgebat assumpsit facta igitur fossa aqua recenter egrediens igniti corporis recreat artus et eorum virtutes novat: tollit languidis sinthomata vel defectus si surgentis aque patiantur ardorem:
Ortodonicum utilis et mirabilis aqua prope putheo los in orto domini episcopi nascitur et ob hoc ortodonicum dicitur: In hoc lavacro per hostium ad australem plagam dispositum multos per gradus descenditur et ideo cum auster flat calor intus inclusus nec exalatus facile intrantes suffocat: aqua tamen etiam foras portata consumpta febri bus restaurat corpora: removet nauseam stomaci et illum confortat: effimeras et errati tas febres tollit maxime paratas ad ptisim.
In summitate montis qui putheoli preheminet planicies est: in qua sulfur conficitur: et ibi na scens aqua sulfataria dicitur: hec nervos mol lificat: acuit visum: lacrimas et vomitumstringit capitis et stomaci dolorem sufert: fecundat ste rilem: tollit febres cum frigore: Infecta membra scabie purgat: hic tamen odor gravis et locus undique fumigans terribilis est: eius tamen fu mus reuma et frigus capitis aufert
Cantarellus nomen cantarellus a forma balnei sumpsit: hic primus in littore quod a putheolis ultra tripergulas vadit: admirandas operationes exequitur: antiquas enim et novas plagas ac fistulas mundat: desiccat: et solidat fluxum reu matis prohibet: clarificat lumina: obturat venas fluentis sanguinis: subvenit arteticis: utilis est ad febres: et frigora extrahit mirabiliter ferrum: et fragmenta seu particulas ossium fractorum: que latent in corpore: et arte cirurgici fungitur: Cum autem hec aqua temperata sit pregnan tibus multum confert: sed nimis continuata obest.
fontana ad cantarelli latus aqua consurgit propri etatibus cantarelli contraria: noviter reperta: et ab aliis non descripta: que cum more fontis semper staturiat: fontana dicta est: hec somnum dat: ventrem lubricat: lac multiplicat: Infantes soporos et placidos facit: Nauseam stomaci re vocat Indurata mollificat: Super autem alia lavacra renes purgat: educit arenulas aperit ve sicam: Capillos cogit exire vulneribus et podagricis nocet: hac aqua putheolane matrone cum suis pueris semper utuntur.
De balneo prati: ciceronis creditur opus: lavacrum quod in prato situm est: et ideo de prato nomen habet: Euntes a tripergulis aversam: post hospi talis transitum: ad sinistram semite: statim criptam invenient et per subterraneum descen sum aquam reperiunt: que multum placida lipposis oculis bene confert: eorum ulcera tergit: a pigris humoribus torpus alleviat: torturam viscerum removet: mollit lacertos: caput et scapulas trahit ad debitum: et toti demum corpori subvenit:
De arcu in sinistra parte lacus averni in quo alta profunditas et diversorum piscium magna est copia decem sunt balnea: quorum primus ab edi ficii forma arcus dicitur cuius in restaurandis defectus et consumptis corporibus mirabilis vir tus est restaurat membra: confortat stomacum et interiora omnia iuvat: ventribus tamen tumidis et inflatis iecoribus et splenibus non confert.
De raynerii balneo: In tripergulis optima aqua raynerii sequitur que ab inventore nomen sumens: salsi fleu matis hostis est scabiem impetiginem sue serpi ginem sanat putridum corpus mundat: cutim restaurat leprosis prodest: Exigit tamen ut sani tatem consequitur trituli aquis utatur:
De balneo veteri: dispositio loci dedit balneo sequenti vocabulum: nam cum tripartita sit domus in aqua vestes seu aqua vel elcti servantur iuris vocabulo tripergula dicta est: plurimi eum balneum vetus vorant: eo quam primum in hoc loco inventum balneum circumponitur domibus nomen dedit ut ipsum suburbium etiam tripergula vocetur hec unda accommoda omnibus aufert mentis defectum: Cor exhilirat: corpus alleviat mem brorum onera tollit fugat varios dolores stomaci pedum removet gravitatem: hac aqua utens accidentia mala nulla timebit: Ex hoc loco ferunt dominum nostrum ihesum cristum a mor tuis resurrexisse et ab averno seu inferno tulisse predam: unde et altus mons superemi nens mons cristi dicitur:
Sancti Nicola balneum: Omnia balnea potentes aut magis sollicita occupant hoc olum mi rifici confessoris pauperibus subvenit: et ideo Sancti Nicolai dicitur: hec aqua ab aliis descrip ta non est nec abintelligentibus fatis experta quantum tamen conpertum habeo: debiles fovet: consumptos restaurat: stomacum confortat et vires reparat.
Scrofa mirabilis unda que sequitur que ideo de scrofa dicta est: quia in hac voluptari scrofa reperta est: purgat enim mirabiliter scabiem et leprosis prodest impetigines ex fleumate salso sanat: sarcinam ventris deponit: arteticis et podagricis bene confert qui in hoc aut raynerii balneo lavatur salsis aut leguminibus non utatur.
Sancte lucie in proximo: sancte lucie balneum est sic dictum quia mirabiliter confert oculis quorum defensionem hanc gloriosam vir ginem habere dicitur: dolorem capitis et iunc turarum tollit oculorum etiam cataractas non inveteratas et nebulas destruit auribus prestat auditum et removet sonitum: hoc ali quando cecos illuminat.
Sancte marie vel arculus: non minus lauda bilis arculus a forma fabrice et brevitatis loci diminutivum nomen accipiens qui fervens et calicus epar aptat: a nimia frigiditate et reumate absolvit oculos a lippitudine et optal mia liberat: stomacum roborat: somnilentiam ni miam vel vigilantiam removet: et utramque extremitatem deducit ad medium: Arculus a quibusdam de sancta maria dicitur.
Balneum crucis: In hoc crucis balneo sepe mira cula cernimus: quis numeret quos alienis brachiis et pedibus adductos seu baculis susten tatos hoc lavacrum annis singulis sine alterius adiutorio remittit ad propria: a podagra enim pro tempore mirabiliter: liberat: Iuncturas et nervos sanat: flegma in ipsis imbibitum expellit: tumorem splenis a iecore solvit: ydropi cis ex grosso flegmate subvenit: ventri et ypocon dis prodest: Et quia confert confert manibus pe dibus et lateri in quibus sunt insignia dominice passionis: ideo de cruce notatum est.
Succellarium prope et subtus horrendam cumane sibille domum que averno preeminet: quasi ex quadam cella: dulcis lucida st pre ceteris utilis aqua labitur et ob hoc succellarium dicitur Saporem habet brodii decotcti caponis: capillos pro lixos et claros facit: labra sanat: dentes et gin ginas mundificat: turpem pannum faciei lentigi nem et scabiem removet pulmoni iecori et spleni medetur: ardorm et pondus vesice solvit: urinam provocat: arenulas eicit: quar tanam cotidianam et tepides febres sanat: tus sim solvit: super omnes autem alias aquas stomacum confortat: et incitat appetitum ac totum corpus exilarat
De ferri balneum: ab alia parte horrende domus et quasi intus avernum aqua scaturit: colorem et spuman habet instar ferruginis et ideo de ferris dicta est que dolorem capitis et su percilii super alias aquas removet et ab ocu lis sanguinem: caliginem et pannum tollit et eos sincerat: auribus dat auditum et sonum ac bentum removet tres cerebri cel lulas purgat.
Palumbaria cripta ideo dicta est quia palumbi ibi nidificant: sed eius aqua caput et renes sanat: aperit meatus urine: nebulas ab ocu lis et ventum ab auribus fugat: passiones stomaci et que ad cor tendunt expellit: et arteticis confert utens tamen hac aqua a salsis et frigidis caveat.
De silviane: euntibus per mare baias primo sal viana occurrit quod balneum siliva dea credita invenisse describitur: et ab ea accepit nomen: hec unda muliebri sexui magis confert: nam matri ces ab omni humore purgat et ab infirmitatibus sanat: provocat menstrua si desunt: et si supereffluxe rint reducit ad medium: steriles fecundat: et facit concipere cum adiutorio priapi boni.
Balneum trituli: prope est locus trituli in quo bal neum et sudatorium sunt a loco fumentia nomen Et forte dicitur tritulum quo quartana ibi anetur: Triteos enim grece quartanam sanat: balneum preclarum atque mirabile: nam ad radices rupis altissime ampla cavata domus est: et inea artificis ingenio composite ymagines manus tenentes ad loca passionis quibus me detur hoc lavacrum: Aqua autem semel in nocte et semel in nocte iuxta occasum lune et ortum lune calida et fumigans venit in balneum: quo repleto pars aque in equor refunditur pars revertitur unde exiuerat: hoc fugat reu ma caput stomacumque confortat omnem gut tam sanat liberat ydropicos prohibet febres flegmaticis prodest et omnem balneorum vir tutem roborat: Et ob hoc ubicumque balneatus ul timo aliquibus vitiis his lavatur.
Sudatorium trituli rupis hec eadem in summitate sui per ascensum multorum graduum sudatorium habet: est quidam cripta manu cavata stricta ad modum: sed in longum multum protensa odoris suavis et delectabilis: quam si erectus in traveris statum sudor erumpit: si te inflexe ris statim refrigeraris ultra procedens semper dextrorsum: post aliqualem descensum invenies aquam perspicuam: sed calidissimam et vix tan gibilem: quam multi putant in superscriptum balneum latenter effluere: quod si ad aquam ire volueris: ad sinistram recipe iter: quod postquam per duos tntum passus intraveris: Incipit ali am a dextris viam: per quam procedens obvium habebis lapidem: qui de rupe ruit et caballus dicitur: ultra hunc incedens super calidum pulveram invenies finem crip ubi hanc partem cripte intrasti: et invenies foveam profundam et largam: et aliam crip tam prope ad meridiem tendentem: quam cave ne intres: nam si per eam processeris absque excessu caloris vel frigoris absque vento vel motu aeris flamma sursum; tenderis dimittit ceram: et faces per se extinguuntur: et ultra euntes homines ex vertigine capitis mor tui decidunt: hoc dudatorium humores e vacuat: caput et stomacum liberat: reumata curat: flegma exvutit: corpus alleviat: ydro picis et podagricis multum confert.
Sancti georgii occurrit: deinde georgicum balneum ideo dictum que sub terris aqua queratur geos inim grece terram significat: nunc a vocabuli similitudine dancti gregorii dicitur: hec aqua mirifice lapidem frangit et eicit urinam: solvit frontem brachia: manus syam seu ancham crura et pedes a doloribus liberat: et prohibet podagram fieri vel crescere:
Et in bayarum littorum aliud balneum quod dicitur
Balneum pugilli tam brevis: huius balnei locus est pugillus vocatur: virtus tamen mirifica nasci venevetur solutum restringit ani pondus tollit: attenuat ydropicos: caput et splenum a pobus liberat. a febribus cum frigoribus sanat. conferat debiles et consumpta membra restauratur. cum maris unda tumet
de oleo petrolli balneo hoc lavacrum ideo oleo petroleo dicitur: quia liquorem istum cum aqua exiret et in eadem esse et visu et odoratu percipetur; situm est prope ecclesiam beate marie virginis et littus maris: hec salutaris aqua omne genus saepe iginis morsee et impetiginis tollit: turpes notas a facie. radie lepre vitium. sanat coleram et salsa flemata extinguit. cor exilarat. grossa membra subtiliat: et ab eis inhibitum fecuns expellit: et artus singulos vigori et officio suo reddit:
De culme balneo ob altitudinem suam mons quae predicte ecclesie preeminet culma vocatur: et aqua que ad pedes montis huius per cauatatam et obliq uam criptam inuenitur ab eo culma dicitur. ac..multum lumina: pedum passionibus subuenit: mon tamen inueteratis grossum flegma a neruis remouet. hec aqua prodest egrotis: sed nocet sanis: et caue ne in ea diu moreris:
De solis et lune balneo. Nobilissima aqua: et ad miranda precteris: solis et lune sic dicta: quam sicut sol stellis sic ista preualet aquis non est ad ipsa peruium iter: sed per ruinas antiquorum edificiorum descenditur ad antiquum balneum dicitur tutum et occupetum armati: ibi defossa arena scaturit aqua grossa pinguis et discolor. hec aqua sanctissima omne generis gutte omnem speciem doloris tollit venera plagas et fistulas si non sint radicate in ossibus sanat. venis fluentis sanguimus stringit. menstrua siue plus siue mictis fluant reduciot ad legem occulorum in corpore ferrum extrahit: podagritis mirabiliter confert si fracta loca non fuerunt. hoc ut antiqui scribunt imperatorum balneum fuit. De quo balneo sic scribit Eustasius. Cesaris est lauacrum, etc.
Balneum giborosi Obmittendum non est balneum giborosi sic dictum quia form aedificij. siu desuper ad modum giba eleuata erat: hac aqua Saluifica ad quam per gradus descenditur: lapides arenulas pilos vel humores impedientes urinam ...renibus trahit. ilia comperunt vesicam aperit p... melior salus renibus reperitur: dolodrem matrices remouet. fluxum danguinis in mulieribus stringit et adiuuat prembra quolibet morbe grauata.
Fontis episcopi tenent antiqua quia hoc balneum episcopus quidam refecerit et ideo fons episcopi dicitur. vel quia aqua prelati magis utuntur; qui propter ciborum et quietis habundantiam plus podagri fecit. Confert enim mirabiliter arteticis; podagricis; doloribus. unctuarum; et cuilibet eneri podagrrum
De quo Eustatius. nomine fons tali.
Balneum de fatis ascenditur per aliquod passus balneum de fatis: sic dictum: que nouiter fato repertum est. vel propter pulchritudinem operis quo testudo eius elaborata est. hoc nomen acceperit. Aqua ista perspicua roborat stomatum: prouocat appetitum; nauseam reuocet. podagricis multum confert. pre omnibus autem aquis extrahit ferrum absconsum in corpore: et omnia membra exslaxat.L
Bracula recipit nomen ab humilitate seu de pressione et rotunditati loci. haec praestissima aqua grossas fauces subtiliat: vacuatur vocem siccerat. dolorem capitis siue poeterius wiue postericis renibus caliginem oculorum tollit spleni eo iecoris sine? ...quam namnque turtanam et in estpollitas febres interimque et earum causas delet.
De spelunca in istis terrat...ultimum locum spelunca semper tenuit ex re nomen habens quia in spelunca lauacrum est reuma et tussim sanat ydropicis fugat. accidentia
cuiusque guttere monet et confortat cerebrum posuit galienus quae si quis quinque dragonas huius calentis aque diebus singulis biberet ea que sunt subtus et supra diaflamma curare
De funiculi balneo. ultimo gangenda aqua funiculi sic dicta quia inter mortuum mare et misenum montem inter multas huius generis herbas scaturiat uel quia fines et acutos oculos reddit hic fons nondum formam balnei accepit. nec propter distantiam loci satis experta est. Sed hoc compertum habebemus quod lipposos oculos abstergit eorum ulcera sanat maculas delet. et super omnes alias aquas visum acubnt et declarat.
Suregent preterea per totum sinum que a falerno seu postripo monte usque misenum inter...multe alie aque calentes. quarum virtutes et nomina penuria vel magis in curia hominum oblivio possidet. fuisse tamen efficicie magne antiquorum lauacrorum fornia et ruina demonstrat. Stant tnim adhuc apud bayas mirificorum operum quedam praeclare reliquie quas vetustas oboloere non poterat sicut est. illud maris mortiu vbi uisse ottavani augusti terra per magna spatia profunde effossa et per incisas radices ruiserij montis introductum mare strabonem classibus tutum dedit. Erat ut prope hoc mare terribilis et mare magnitudinis cripta que totum misenum montem cauare videtur et propter sumositates et various refluxus suos dragonaria opiciture hec stillantes desuper iugiter a quas excipit et reseruat estque mirabilis spinaria e totus quadraginta octo pilas mixa que currentes a Sarno flumine quadraginta quinque milibus passum distante per fistulas et ductus recepiebas aquas. Stat et insignis bayarum portis nauibus omni. vento securas Cernunt et adhuc pile et fragmenta confracta et disecti pontis illius magnifica quo canis gallicola romanorum tantus imperator per tria miliaria profandissimi maris putheolos bayas quia coniuxit. Videtur etiam in alto mari sve illiud excreuerit sicut terra subsederit antiqui edificorum muri et vie scatis silicibus et totus bayarum aspectus dulcis placidus et s...est. Et non sine causa ab illustro poeta dictum credatur. Nullus in orbe sinus Bays prelucat amenis. Sed hec melius visus quia scriptores dicunt. nunc super est ut aliquas tibi notulas tradam per quas balneandi modum et regulam consequeris:
Quia balnea acuunt et prouocat humores numquam ad valnea venias nisi purgatus:Cum ad balnea veneris dimitte turbationes et iras animi: operantur enim balnea per alacritatem. sicut artifex per instrumentum.
Non intres balnea nisi digestione perfecta
Non comedas aut bibas in aquis nec post nisi refrigeratus ne attrahantur indigestum et fiat oppilatio
Comede in balneis bonos cibos et infirmitati tue concesses nedum malos humores euacues peiores generes
Dum in balneis es a striboribus et a ventis caue
Vino utere bene limphato ut sitim estinguas
Semel tantum blanearis in die ne multa euacuatio te debilitet.
Tantum intres aquas quia cooperant humores nisi ulcus aut plaga prohibeant.
In aquis cantarelli et solis et lune immerge plagas
Tantum mosreris in aquis quantum incipias sudare in fronte vel quantum sine fastidio stare delectas
Egrediens aquas statim arcunda te linteamine et corporis in lecto prius parato et berie cooperaris
Sustine in lecto sudorem et somnum si venit
Cum sudaueris paulatim et per interpositas movulas depone cooperimenta et absterge sudorem et notae bene
Bene vestitus reuertaris domum et uerum quiesce set non iterum sudas
Non delecteris in mutatione balneorum vnum ex multis elige quo vitaris
Dirige cursum balnei tui ut aqua in mavi ferri per defluat alioquin regulariter erit frigida
Cum balneandus es eice si potes totam aquam de balneo ut noua et recenter surgente vtaris
Balnea sicut alia remedia operantur cum tempore et ideo si non statim curaberis non desperes sed potius prosequaris
Balneorum iuuamenta processu temporis magis sencies si duis voluerit.
Galienus medicus venit ut videret hec balnea vidit et ? miratus est. sed paucis verbis aquam spelunce tangens aliquarum aquarum virtutis in suis operibus expressit. post quem orobasius antiquis phisicus eorum balneorum que tunc in vsu erant nomina et efficantias in decimo operis sui libro inserunt. Quem secutus alcadinus poeta siculus et facundus triginta balnea elegantibus versibus adornauit. cuilibet balneorum versibus ddistributis ut etiam ipso versuum ...sanitatum vniuersitas et integritas signaretur. Metra vero aque de sulfataria cum istis stilum aut convenientia m non habet quia eius non sunt. Lauacra autem ortodonici de scrofa scante lucie et sancte crucis post istos reperta quidam versibus non stantibus et male compositis descripsit. In hac autem prosa quedam virtutes quas postea experientia docuit ac quatuor alia balnea hac sudatorium trituli nouiter reperta addita sunt: quas ex collatione reperies. Amen