Quoniam nunc pervenimus ad Grottam Neapolitanam, dicam ea quae sentio de opinionibus illorum, qui volunt Paleopolin sitam fuisse ubi nunc Chiaa est, sive in Echia, Neapolim vero eo in loco ubi nunc est; Ut et illorum, qui volunt aquas, quae Neapolim influunt et parvum Fluvium formans Magdalenae nomine vocatum, Sebeti esse.
In antecessum vero dicendum est, Graecos, qui Cumas inhabitarunt, mari potentes terraque, totius istius tractus dominos sese reddisse, et inter alia loca parthenopem occupasse. Ut vero illam tenerent, prope eandem Castelli genus aedificarunt, quod neapolim appellaverunt, idque fatis validum. Distractis vero Cumis, propter magnitudinem amoenitatemque loci singularem plurimi illuc habitatum venerunt, Cumis transeuntes Neapolim; ac vero eo ipso loco non capiunte tot novos incolas, coeperunt quoque inhabitare Parthenopen, ubi pariter tanta nacti sunt incrementa Graeci, ut derelicto veteri Parthenopensiium nomine, ipsi qui Cumis venerant, ejus incolae soli remanserint. hinc nomen Urbis mutarunt, atque vocarunt Paleopolin. Postea vero hi Polaeopolitani altius sese recerunt Neapolim versus, sivi coacti mutare sedem propter Maris inundationes, sive ob aliud quodcumque incommodum, ita ut neapolitanis commixti fuerint, unum modo corpus constituentes, et exstincto Palaeopolis nomine solum illud Neapolis percrebuerit.
necesse est unionem hanc factam fuisse post Consulatum Publilii, atque ante adventum Annibalis in Italiam, Publius enim suo tempore divisam Neapolim et Palaeopolim invenit, unitam vero Annibal eamque solam.
Ferrantis Loffredi
Antiquitates Puteolorum
CAPUT PRIMUM
De Urbis Puteolis
Civitas puteoli, antiquitatus Dicearchia (hoc est Justum Regimen) dicta, mutato deinde Graeco nomine in Latinum, nuncupata fuit. Puteoli, hocque vel ex magna puteorum copia, ad terremotus impediendos confectorum, vel (iuxta aliorum sententiant) ex sulphuris foetore ibi exhalente, nomen consecuta est.
Colonia fuit Romanorum, ac olim multo amplior quam nostris temporibus, quoniam sese extendit in circuitum (incipiendo a monte Orthodonico, sito super littoris illam plagam, Jesus Maria vocatam) a Septentrione utque ad Solfatare montem, ac inde versus Occidentem per priscam viam, lapidibus stratam, usque ad viam Campanam dictam et ulterius perrexit; adeo ut locum illum Orta vocatum amplecteretur; a quo versus Meridiem eundo ad ripam supra Starzam, includebat Lamias (Ponderi vocatas) ac a dicta ripa versus Orientem ascendendo, Sancti Francisci, Aedes olim antiquum Neptuni Templum, et hodiernos insuper Puteolos usque ad praefatum Orthodonicum montem; ita ut omnia illa loca olim Urbs continuerit.
Tot enim, quae adhuc supersunt, diruta aedificia, tot domorum, cisternarum, tot Templorum ruinae, tot tam publicorum, quam privatorum operum reliquiae, tot aquarum ductus, tot viae stratae, quae loca passim dividunt, quorumque vestigia passim exstant, magnam fuisse urbem facile demonstrant.
Atque ita hinc patere potest majores olim extitisse Puteolos Antiquos, prout et vetustissima civium traditio pariter testatur.
Ex hoc civitatis corpore duos magna orienbantur Suburbia, viam mediam lapidibus stratam habentia, quorum alterum pergegat Neapolim versus, nunc fere totum terra coopertum, licet aliquibus in locis frustum aliquod pavimenti cum nonnullis domuncularum ruinis appareant. Alterum vero versus Campaniam, quod propterea Suburbium hodie Via Campaniae vocatur.
Plurima aedificia semifracta ab utraque viae parte conspiciuntur, et lapides, quibus ipsa via in medio strata fuit, pariter ex ruinis suis observantur. Haec debet esse via illa consularis Puteolis ducens Capuam, quae una cum alia consulari Cumis usque Capuam totum amplectitur spatium illud terrae laboribilis, quod vocabatur Laboriae seu Laborini Campi, nunc Terra di Lavoro, estque meditullium quasi, et pulcherrima, non tantum Campaniae, set et Universi Orbis regio, juxta Plinii sententiam, dicentis: Quanto Ager
Campanus omnes excellit terras, tanto Laborini supereminent Campanum.
Hac ratione Campaniam opus voco Naturae, quae sese ipsa laetetur et quasi in Sinu sibi gaudeat, unde et hodie tale sibi nomen servat, ut maior Laborianorum, sive Laborinorum agrorum pars, vocetur Gaudum, hoc est Gaudium
Adeo fuit haec Urbs fidelis, et amica Romanis, et eius cives maluerint sine liberis mori, quam eorum servitia maritima deferere, quum eorum caussa in remotis regionibus vitam agerent.
Cap. II
De antiquis Puteolorum Templis
Mediis hodiernis Puteolis sumtuosum extat Templum Jovi sacrum (quod nunc Ecclesia Cathedralis vocatur) totum quadratis constructum marmoribus, adeo crassis, ut quodlibet eorum totam spatiosi parietis latitudinem impleat; columnis pariter densis, altisque, super quas admirandae Architecturae et vastitatis pulcher epistylorum ordo quiescit: Templum hoc ad honorem Octavii Augusti a Calpurnio aedificatum creditur.
In media platea ex Amphitheatro ad Sancti Francisci aedes ferente, videtur ad sinistrum latus Neptuni Templum cum Porticus suae vestigiis a Cicerone citatae; hoc Templum propter plurimos loculos, quibus statuae inponebantur, et propter operis magnificentiam, tam crassitie, quam altitudine, ac demum propter vastorum Arcuum splendorem (quorum unus integer hodierno etiam die suspicitur) exstitisse ex pulchrioribus, ac magnificentibus sui temporis jure merito dici potest: Atque ex tribus illis columnis prolapsis una penes alteram, in horto Hieronymi a Sangro existentibus concludendum est, ipsas ad Porticum ejusdem Templi olim pertinuisse, atque ex alto praecipitatas in illum locum fuisse; in vicinis enim ibidem planis nec minimae quidem inveniuntur alicuius aedificii reliquiae, ad quod illae pertinere poturerunt.
Hodiernis pariter Puteolis ad Amphitheatrumeundo, in Plateae medio, a dextris ad loum Pisaturum nuncupatum, apparent cuiusdam Templi ruinae, ubi (quoniam duobus ab hinc annis pulcherrimae quaedam inventae fuere statue marmoreae, cum altarum densarumque columnarum frustis ut et mirandi artificii capitulis, et quia inter ea in ipso Templi Atrio reperta fuit quaedam dianae statua in actu projiciendi aquam super Acteonem) causam ea res dedit cogitandi, Dianae sacratum fuisse hoc Templum; quod magis deinde corroboratum est: paucis enim elapsis diebus eodem in loco inventa fuit statua in multa frusta confracta, capite vero adhuc integro atque impositam habente in vertice Turrim, unde patet Cybele, Terrae Deae, fuisse statuam eandem: Antiqui enim, ut Cybelem et Dianam unum et idem esse ostenderent, unam penes alteram pingere, et sculpere consueverunt. Sed quoniam inventi pariter fuere lapides duo Trajano dicati, ac inter alia simulacrum quoddam, sinistra manu cornucopiae gerens, dextera vero gubernaculum regens, eo prorsus modo, quo Trajani Nummismata Fortunam exhibent, supradictum ,Templum Trajano putatur dicatum fuisse; licet aliqui credant, Hadriano fuisse sacrum, ea moti ratione, quia ipse in suis quoque Numismatibus Fortunam tali modo repraesentari jusserit, hocque eo magis quia in Aelio Spartiano Templum Puteolis existens a Senatu, opera, et mandato Antonini Pii, Hadriano consecratum fuisse legitur.
CAP. III
De Amphitheatro Coliseo dicto.
Amphitheatrum hodie cernitur ovali forma constructum, ut facile praeterita ijus magnificentia tem ab altitudine, et ab interiori foro seu are (Cavea vocata) quam ab ambitu, et circuitu colligi possit. Quadraginta enim, vel quinquaginta abhinc circiter annis tam paucae adhuc apparebant in eo ruinae, ut fere totum integrum sese exhiberet: Hodiernis vero diebus propter exhalationes in Puteolanis terris, et per terraemotuum frequentiam, valde imminutum est.
Situm autem erat media fere Civitate, opusque antiquissimum est: Creditur enim restauratum fuisse temporibus Consulum, gentis Puteoleolanae fumtibus, ut in inscriptione lapidea, ibi inventa, legitur.
Is fuit locus, ubi Octavianus Augustus ad spectantos Puteolorum ludos invitatus, ne iidem absque ordine, nulloque magnatum respectu habito, spectarentur, voluit, ut ab altero primis ingradibus magnates omnesque Senatoria dignitate eminentes federent: In secundo vero ordine eorum filii, purpureis vestibus exodrnati. in tertio scholarum magistri cum discipulis suis. In quarto milites: Ultimum autem plebs occuparet locum.
Et ex altero opposito latere, in primo ordine praetorem cum Vestalibus Virginibus federe jussit; caetera autem loca mulieribus aliis omnis generis concessit: vetans easdem una cum viris permixtas federe.
CAP. IV.
De Stagnis, sive Aquarum conservatoriis.
In supradicto Antiquorum Puteolorum ambitu plurima inveniuntur stagna, major autem illorum pars a Terraemotibus est absumta: Inter stagna, quae non adhuc prorsus devastata sunt, unum (quod nunc est admirandae Architecturae piscina) conspicitur inter Amphitheatrum, et viam, quae ad Sulfataram tendit, adest alterum prope Sancta Jacobi Exxlesiam, vulgo Centum Camarelle vocatum; tertium memorato haud minus, est e regione loci Pisaturo dicti, cujuspars equorum flabulum est; aliud tamen simile invenitur prope Amphiteatrum ad viam Sancti Antonii nuncupatam.
CAP V.
De Aquaductibus Puteolis existentibus
Multis in locis, eademque regione, plures cernuntur Aquaeductus, qui omnes oriuntur ab uno, qui Neapolis veniens, et per latera montium (qui sunt super Chiaam )transiens, ad Pausilippum montem exibat, et eumdem circumfsnfo prt pstyrm illam, quae vocatur Grotta, usque ad montes Agnani, ac inde circumeundo totum Olibani montem, usque ad limites ejus ex adveerso Nisite, vertebatur per eumdem montem ad illam partem quae Grotta dicitur, usque ad montes Agnani, a quibustotum montem Olibani circumeundo, excavata ibidem durissima silice, exibat at antiquos Puteolos (hodie major ejusdem pars cernitur per Pausilippi montes, sicut et per illos Agnani et Olibani) pluribus inde circuitibus per urbem pactis, in unicum redibatiterum stagnum, ac versum Tripergfulas pergebat, ubi hodierno etiam die apparent reliquae in agris domini Antonetti Capomazzae, nobilis Puteolani, Poetae ac viri multis in scientiis praeclari; ex quo loco facile iri potuit Cumas, Bajas, et Misenum.
CAP. VI
Praeterito Annuntiatae Templo, ut et aliquantum ex Campana via silicibus strata, ad viam, quae Puteolis ad Avernum ducit, apparent a dextro latere illae magnae Lamiae, quae inferviebant pro Teloniis, et locis, ubi ponderabantur merces, tantaeque eas esse magnitudinis oportuiut, quia id requirebant magna commercia, quae in Emporio isto exercebantur, de quo Strabo, et Cicero mentionem faciunt, et propter usum, cui inserviebant, hodierno etiam die loca nomen Ponderum retinent: hae fuere juxta mare, quod diebus illis undique pedem montis alluebat.
Hoc Telonium in loco valde commodo ac admodum apto, situm erat; vallis enim quaedam lamiis illis valde proxima, quam ingrediebantur mare, placidum, ac securum portum, locumque admodum idoneum ad onerandas, atque exonerandas naves, constituebat.
Enarratis nunc iis, quae supersunt intra puteolorum Antiquorum Civitatis ambitum, quantum digna dictu existimavi, solo omisso Sudatorio, quod recenterinventum est, atque exstat supra montem orthodonicum, ut proprio loco una cum Tritolae Sudatorio sum ostensurus, exponenda mihi nunc sunt quae extra urbis ambitum inveniuntur, incipiam itaque (tanquam a re aliis digniore) a Solfatara, et ordinatim deinde exponens quod intra Pausilippum et Puteolos celebrandum remanet, per littoris viam, Bajas, et Cumas usque procedam.
CAP. VII
De Solfatara
Ex monte quodam antiquis Puteolis proximo (secundum Strabone) ab Hodiernis autem per milliare distante, in loco, qui Solfatara vocatur, vacuum aliquod est foramen, quod in summitate sua apparet tantae proportionis et mensurae, ut arte confectum esse quisque putaret: Et ubi tunc erat vertex illius ibi nunc est fovea, ac in eadem planities circuitus milliaris, lateraque montis, quae radices ejus olim erant, nunc sunt vertices, qui planitiem circumdant, ita ut aquae pluviatiles, cum egressum in ea habere nequeant, ibi subsidant. Hujus planitiei solum, cacumina et radices, sunt ex sulphure, alumine, et vitriolo. Pars sulphurea tam planitiei, quam cacuminum, et radicum, quae in introitu a dextris incipit, et desinit ad finem eijusdem planitiei per infinita foramina, tam parva, quam magna, grandi cum murmure fumum adea calidum efittit, ut in quibusdam locis ignis potius quam exhalatio vocari possit.
In duobus planitiei locis scaturiunt aquae vivae et calidae, quarum prima exit ad radicem montis, majores aliis evomens ignes, estque clara, et saporis sulphurei; altera a montibus longinquior ebulliendo scaturit adinstar aquae in libete super ignem positae. Emittit interdum ebullitionem suam ad octo pedum altitudinem, et quae terrae mixta exit, nigerrima aperet, talique modo, ut lividum potius utum, quam aqua esse judicaretur, calidior vero est alia.
Hic inter naturalia consideratione digna, expertum est, sulphus humorem harum aquarum adeo conservare, ut continuo licet ardens, consumi nequeat, permanente indesinenter in eisdem foraminibus igne, et ex ipsis meatibus scaturientibus aquis.
De hoc loco scribens Strabo dicit; supra montem, valde puteolis vicinum, fuisse Forum Vulcani, planitiem vero undeque a ferventibus tumulis circumdatum, qui tamquam ex fornacibus, magno rumore, ac fremitu, plurimas haberent exhalationes
Juxta Dionis testimonium, ejus tempore plores ibi esse debuerunt montes, ignem emittentes; dicit enim; quod montes proximi tribus maris finubus, qui sunt inter Misenum et Puteolos, haberent super sese quosdam fontes, in quibus esset magna ignis copia aqua mixti, ex qua mixtura ipsa evaderet calida, et ignis fieret liquidus, et procurrens: mihi hinc verisimile videtur, antiquitus penes solfataram alia extitisse sulphurea loca, ex quibus sulphur extrheretur; Virgilius enim, in sua Aetna, asserit fuisse inter Neapolim, et Puteolos loca, ex quibus magna sulphuris quantitas eveheretur; Plinius etiam in sua Historia naturali refert, quod in Campanis, et Neapolitanis finibus in collibus Leucogiis sulphur abundanter extraheretur.
CAP. VIII.
Quatuor in Neapolitanis terris, et triginta quinque in Puteolanis* scaturiebant calidissimarum aquarum fontes, qui a suo usu Balnea vocabantur, solebant enim non tantum Hodierni, sed multo frequentius antiqui, tam voluptatis, quam sanitatis ergo illis uti, valent enim propter diversas suas qualitates ad multas infirmitatum species tollendas, quoniam in se Aluminis, Vitrioli, atque Sulphuris materiam continent: quaedam uno ex istis tribus gaudent, alia ex eisdem aequaliter, et alia inaequaliter, parte majoris unius, quam alterius mixta sunt, ita ut Balneum ibi unicuique infirmitati adaptatum in veniatur. Ex istis aquis alias a monte Solfatara, alias a montibus infra misenum et Puteolos provenire judico; namque in illorum radicibus inveniuntur. Ignis ille, qui Dionis tempore in vertice eorumdem montium conspiciebatur, ut quidem puto, nunc in illorum centro operatur, et majori vi, juxta caliditatem aquarum, quae in locis horum Balneorum oriuntur, ex quibus multa jam prorsus perdita sunt, alia a novo monte obruta, et alia, quia in iis conservandis parva gesta fuit cura, evanuerunt.
* Summonte tom. I. pag. 294. et tom. 2 pag. 543
CAP. IX
De murettis
Quaedam cernitur in Agnano spelunca, ex qua tam malignus exit aer, ut si aliquis magis intus eam ingrediatur, hominibus caeterisque animantibus sensus auferat, et si per modicum temporis spatium ibi maneat, morte afficiat: Si vero magna cum sollicitudiine extrahatur, et in aquam projiciatur, ad se ipsum redit, hocque citius, vel tardius, juxta quod magis, vel minus ex pessima respiratione aeris istius affectus fuerit.
Praeterea per multas Territorii Puteolani partes similes reperiuntur exhalationes, licet non adeo violentae, nec tam magnae: Aliquae statim a fodiendo inveniuntur; periculosae satis fodientibus, vel illis qui iisdem in exhalatgionibus diutius morantur.
Quanto Balnea alia homoinibus utilia, tanto ea Musettae iss noxia sunt, quia a diversis terrae qualitbus proveniunt; aer ebun ayt aqyae secundum qualitatem terrae, vel loci per quem transeunt, et fumus combustionis, prosunt, vel nocent humanae naturae.
CAP. XI
De Porto, Molo dicto
Prope mare sub Puteolis cernitur Antiqussimus Portus, a Suetonio commemoratus, atque a Jacobo Sanazaro Moles Puteolane vocatus: opus equidem magnificum, optimeque constructum, tam propter sumptuosum et maximum aedificium, quam propter pulchram illarum columnarum Architecturam, acrubus distantibus ab invicem, atque iisdem, ex lapidibus valde magnis, ac densis, bene invicem connexis.
Ex hac Architectura vera ratio similes constituendi moles addifici potest, quoniam cum columnae, et arcus illi sufficerent ad frangendum undarum maris impetum, necessaria tamen erant plura vacua, per quae ingrediens, et egrediens secum terram, a pluvialibus aquis provectam; si enim aedificium fornicibus suis distinctum et quasi interruptum non fuisset, absque illorum arcuum vacuis, terra exinde adeo defensa fujisset, ut mare nullum exitum ad eam avehandam reperiens, accumulata eadem terra super aliam terram supervenientem, brevi temporis spatio, profunditas ibi maris repleta fuisset, et ipse portus quoque devastatus fuisset, ut in ipso Neapolitano accidisse cernimus, qui, licet recenter satis constructus sit, hodie nihilominus jam fere totus est repletus, et intra paucos annos fit extructa, atque Graecoru potius quam Romanorumm opus fuisse credere liceat, ac magis quoque similibus repletionis occasionibus subjecta fit, quia plures circa eam colles, montesque mobilis terrae existunt, et aquis pluvialibus nullus alius detur egressus, praeter illum ad Puteolanum Mare; nihilominus cum tot vacua gradatim habeat disposita, adeo nitidus Portus, profundusque conservatur, ac si ante annum recenter adhuc constructus fuisset.
Idem discrimen in aliis Portubus apparet, inter quos ille Barluttae, quamvis Ophanto proximus sit fluvio, maximam secum terrae quantitatem ducente, propter vacua tamen, quae habet, et manet, et longo tempore ab impletione terrae illaesus manebit.
Portus vero ille Tranorum, licet septigentis forsan annis eo superius dicto recentior sit, et licet quinque milliaribus ob Ophanto distet, quia sine vacuis est constructus, omnino suffocatus, et Ophanti terra impletus apparet.
Sed quoniam iliqui putant hunc Portum a Caligula aedificatum fuisse, ut pro Ponte et non pro Portu inserviret* eo tempore, quo infanam mentem ejus lubido subibat currere super mare Bajis versus Puteolos , de quo nullam habent veterum tratitinem, nec aliud fundamentum, quam illam ex Arcubus conjecturam, quibus scilicit in Pontibus non in Portubus construendis uti soleant; ex quo inferunt, quot cum fit Pons, non ab alio, nisi a Caligula aedifactus fuisse potuerit.
Verum pro confutanda hac sententia et conjectura 9quae, ut modo dicebamus, tota contdra eos retorquetur) dicam amplius, quod temporis illius, quo Caligula Imperator creatus fuit, usque ad Tempus,quo per Pontem illum cucurrit, adeo breve spatium, ut nullo spatium, ut nullo modo per humanam vim tale opus construi potuerit, praeter quam quod, si pro Ponte inservissset, ipsa ratio doceat, quot si structura haec facta fuisset absque foraminibus, ac absque ornamentis columnarum istaru, tam pulchre elaboratarum, atque invicem oppositarum, breviori temporis intervallo, minoribusque multo expensis perfici auivisset; hoc pariter addito quod recta Bajas versus factus fuisset PPons, non forma circulari, sicut et per diversam viam prope Avernum ducens duobus fere miliaribus Baijs; facies quoque columnarum per rectam lineam dispositae fuissent, non sicuti istae, quae nunc, ut circulum forment (sicut quaedam ex iis inveniuntur) triginta plus quam spithanis alias excedunt. Tandem si attente Strabonom legamus, ubi de Portus Puteolanis manufactis loquitur, dubium haud potest esse, hoc aedificium factum fuisse tamquam Molem at usum Portus; nec mihi Auctor aliquis notus est, qui de Ponte hoc in Vita Calibulae mentionem faciat; imo ipse Seutonius contrarium scribit, meamque summopere confirmat sententiam, dicens: Caligulam conjunxississe spatium inter medias Baia et Moles Puteolanas ponte quodam longo tribus milliaribus et sexcentis passibus, colligando naves mercatorias; ita ut haec nostra moles jam inveniatur constructa ante trempus Caligulae, atque subiti ac lignei ejus Pontis.
* Summ. tim I, pag. 299
CAP. XII
De Pilis
Per Puteolorum litora magnifica ac vasta apparent aedificia, quae olim pro piscium, qtque deliciarum maritimarum reservatoriis inserviebant: et quoniam ea mari quam maxime proxima fieri curabant, ut ita ijusdem aquis commodius uti possent, ne per tempestatum impetus eadem devastarentur, longius projiciebant in mare pilas longe maximas. hoc idem in litore Bajarum, et Baulorum, de quibus Tibulus et Columella mentionem faciunt, factum fuit.
CAP. XIII
De Ciceronis Villa, Academia nuncupata
Ciceronis Villa (quae ab ipso Academia vocatur) vel propter Antiquae Civitatis unius stadii distantiam, vel quia Porticus dictae Villae unius stadii longitudinem occupabat, hodie Stadium nominator; Ambulatoria videntur, et metiri adhuc possunt, licet pars altera intergr, et cooperta, altera vero diruta videatur; Facile congnoscitur quoque quanta ejusdem Villae area fuerit, et quomodo esca ex suo cubiculo facile etiam piscibus projici magna cum voluptate poterat; habitatio enim sub se Startiam tenebat, ubi temporibus illis morabatur Mare, quod adhuc quinquaginta ab hinc annis valde ei prope inveniebatur.
Neque tamen mihi suadere possum Ciceronem ex camera sua tantam piscium copiam unico tractu cepisse, quanta ei opus fuerit in coena Julio Caesari, Aulicisque ejus exhibita. Et quoniam Puteolis Puteolis ad Lacum Averni usque, nullae aliae villae antiquae, praeter Ciceronis hanc conspiciantur, similiave aedificia, Plinii usque Averni Lacum; ac magnificam fuisse tam propter pulchritudinem Porticus, quam Sylvas, et nemora, atque finium amplitudinem, sicut adhuc colligi potest.
CAP. XIV
Celeberrimus Avernus Lacus diversus esse apparet ab eo, qui temporibus aneactis fuisse scribitur; non emittit enim pessimam illam exhalationem, qua omnes aves, medio in volatu exanimatae concidisse quondam feruntur, unte et Avernus Graecis Averni nomen obtinuit: nec pariter illam copiam, et bonitatem piscium nunc retinet, quas Romanorum tempore habuisse fertur; diebus enim nostris nec per somnium ibi eosdem cernas nullum quoque ad mare egressum habet, et illius aquae ut plurimum eamdem aequalitatem, absque ullo decremento vel incremento servant, nec ad maris undarum decrementum seu refluxum diminuuntur.
Ad ipsum ut accedamus Avernum; cernigur domus a dextris magnum, antiquum, ac magna ex parte dirutum aedificium: A sinistris vero (lacum circumeundo) invenitur Antrum Sibyllae, et ulterius prope aquam Templum mercurii, quod licet (?) Templum collapsum, congnoscitur tamen et Templum Mercurii exiitisse et valde magnificum.
Inter mare et Avernum, Romanorum temporibus, erat lacus Lucrinus, saepissime ab Auctoribus citatus, communicationem habet iste cum Averno et mari, secundum Dionem, dicentem intra Misenum et Puteolos tres extitisse maris sinus, nempe Tyrrhenum cum mari Tyrrheno conjunctum, Lucrinum et Avernum. De parvulo hoc Tyrrheno loquitur Vidrgilius sequenti versu:
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Averni.
Ostendere volens magna piscium copia; adeo ut putaverint multi, Lucrini nomen a magno Lucro quod Romanis praestabat, ex piscium vel exquisitissimarum ostrearum in lacu eo captarum venditione obtinuisse.
Cum vero lacus hic frequentibus tempestatibus ruinam passus esset, ne de interitu periclitaretur; tam proper voluptatem, quam lucrum, quod a piscibus trahebant, in tutum illum ponere decrevere, curamque hanc juliu Caesari dederunt, qui illa magnifica, et celeberrima claustra ibi confici curavit.
Post hoc Julii Cesaris opus, Octavianus Augustus propter Navale bellum contra Sextum Pompejum, cupiens hyemis tempore classes suas in tuto Portu exercere, neque locum aptum satis inveniens in Italia, hanc curam dedit Agrippe, qui in hanc rem Lacum elegit Lucrinum, et a lateribus aggesta terra, intra claustra Julii Caesaris, et dictum Lacum, ingressusque Portus aarctiore reddito, cum in formam illam ab Octavio desideratam redigit: Hoc ubi aedificaretur opus, statua Calypsonis sudans (si credere licet) inventa fuisse dicitur.
In Julii Caesaris memoriam vocatus fuit locus iste, Portus Julii, ac exinde lacus hic fere prorsus Lucrini nomen amisit.
...lacum, prius Lucrinum vocatum, duae in mari extant reliquiae, quarum alteraie dicumtur Famosae alterae vero Coroselli, de quibus celebriores literati diversas tuentur sententias; volunt enim aliqui, illa Famosae, antiquiora fuisse opera, et ad alium finem; putantes, ea multo longius a Lucrino existere debuisse, juxta situm ab eis praesuppositum; alii ad Calustra pertinuisse opinantur, et quod Coroselli fuerint Octavi opera, quoniam Dio dicit, Agrippani strictiorem quam ante, angustioremque ingressum Portus, ab utraque parte aedificiis constructis, fecisse; Hoc tamen Corosellorum opus sine dubio pro canali inferviit, unde solummodu dica,, reliquias, et claustrorum, et Canalium etiam nunc apparere.
CAP. XV
Prope Avernum Lacum Monticulus quidem erat, ac super ipsum Oppidum quoddam, opus absque dubio Gallorum a trecentis circiter annis: Infra monticulum hunc, et Avernum atque Antrum Sibyllae major pars Balneorum Puteolanorum erat; quare et ibidem existebat vicus, ducens ab aquis Averni usque ad mare illius aevi, quoniam major hodierni Novi montis pars, tunc a mari occupabatur. Vicum hunc Balneorum tempore valde numerosum, frequentatumque incolis, ac omnibus rebus victui necessariis munitum fuisse, facile credere est. Plurima etiam reperiebantur Hospitalia ad pauperes, huc Balneorum gratia venientes, recipiendos.
Trulium insuper ibi videbatur antiquum, non aquali magnitudine illi Bajarum, pulchra nihilominus Archtectura, ac optime elaboratum.
Balnea, oppidum, Trulium una cum Lacu Lucrino hodie sub Monte Novo sepulta jacent.
Amoenissimus penes hunc oppidum stabat collis Trisptus nuncupatus, de quo mentionem facit Propertius, idemque hodie tenet nomen vulgariter enim Trispete vocatur; cujus magna quoque pars a Monte Novo sepulta tenetur. Ex hoc forsan Triposto ortum traxit hujus Oppidi nomen, quod Tripergoles nominatur.
CAP. XVI
De Monte Gauro
Portu Julii constructo, testatur Silius Italicus dictum montem Gaurum aptum rebus fuisse navalibus; ac a Juvenale valde laudatum propter optimas ostreeas, quas ille Gauranas vocabat.
Celebratur etiam quam maxime a Statio, a Sidonio Apollinar, atque a Galenoe , propter generosa vina, quae ibi nascebantur; hodie vero saxosus, et incultus manet, mutatoque nomine Abundantis Gauri, datum fuit illi nomen, sterilitate suae conveniens, scilicet, Mons Barbarus.
CAP. XVII
De Apollinis Templo
* Prope hunc locum supra altum montem aedificatum erat Templum Apollinis, ac adeo supra verticem montis elevatum, ut deus ille a Virgilio inde Altus Apollo nuncupatus sit; Juvenalis pariter dicit; quod directo ex amri versus Cumas hoc idem Templum valde super eminens apparuerit
* Summ. tom I. pag. 5l et 86
CAP. XVIII
De Monte Novo
*Puteoli cum Territorio suo a terraemotibus plus quam alia Italiae loca infestantur: qui tempore quo Mons Novus suas emittebat exhalationes......
colis remserit durantibus iis Terraemotuum conflictibus, vesperi quodam ex Sudatorii aliormque antris innumerae exiere flammae ignis, et duobus eadem vespertina hora, loco quo exstiterat quondam, seu esxtare debuerat lacus Lucrinus (qui tunc temporis a mari universus occupabatur) tanta ex imo exiit exhalatio, ut aqua maris arena, parsque montis, quae erat sub aqua, et illa, quae a multis annis vi flammarum combusta fuerat, exinde ingenti cinerum copia conflata, tantam, et tam alte projecerit multitudinem, ut non solum ex illis mons combustus fuerit, sed cineres et parvi illi exusti lapides circumvicinum fere totum contexerint tractum. Ventoquo tunc spirande Favonio, cineres illi per triginta fere milliarium latitudinem ceciderint, ex antro illo, cujus os per aliquod tempus apertum remansit, continuo exeunte fumo.
*Summ. tom. 4. cap 7. pat. l3l-l32
Quamdiu apertae illae fauces manserunt numquam auditi fuerunt Terraemotus, progressu vero temporis meatu ipso terra lapidibusque per pluvias ibi lapsas clauso, frequentes rediere Terraemotus, et continue aucti saepissime audiebantur. Tribus tamen ab hinc annis in Solfatarae monte accedente exhalatione longa et arcta, raro auditi fuere Terraemotus. Et quiaRegio ista subterraneam combustioni aptam materiam continet; (quoniam ignis tam frequens ibi accensus fuit) mihi persuadeo, eam semper tali infortunio subjectam mansuram; atque ibi semper prodituros terraemotus. nec nisi simul una cum exhalationibus aliquando defecturos*. Diebus antiquis idem accidisse dredendum; apparentque multa loca huic monti similia, quae non aliter quam similibus exhalationibus et eruptionibus fieri potuere, inter quae memorantur Solfatara, Struni, Campilio. Eaeque exhalationes tot devastarunt magnifica aedificia, quot per regionem hanc diruta conspiciuntur.
*Summ. tom 3. lib 5. pat l33
CAP.XIX
De Tritulo Sudatorio
Tribus a puteiolorum civitate milliaribus, in monte quodam, Sudatorio nuncupato, plura exstant Antra: quaedam infeius, aequalia loco, ubi scaturiunt, Balneorum, aquae inservientes canalibus, ut ibidem aquae cursum habere possint; alia alteriora, quasi ad medium montis, in quibus per foetidos puteos ex imo usque ad dicta canalia adscendit illarum aquarum fumus, adeo calidus, et in illis antris tam densus ut sudare valde faciat, et non facile diu in ipsis aliqis perdurare possit; putatur hic locus sanitati conducere, praecipue, exsicctione opus habentibus; et ideo in superiori parte, ac procul ab aquis paratus fuit, ne occasionem haberet partem illam humidam retinendi; sicut ratiocinatur Dio, dicens, per canalia extrahi vapores calidarum aquarum in cisternis ad aequalitatem maris collectarum in altissimis, quae ibidem sunt, aedibus, easque istis vaporibus calefieri, ipsosque vapores quo magis ab aquis absint, eo majorem afferre siccitatem; addens insupe: In utroque Sudatorii loco inventa fuisse aedificia magni pretii, et ad recreandos animos, et ad medicinam corporibus adhibendam valde Ex quibus constat praeter hoc Trituli Sudatorium aliud etiam exstitisse, et illud esse puto retro Sancti Jacobi Ecclesiam, ubi ex aedificiorum copia vapores ad illorum summitatem ascendere videntur; eademque aedificias in hoc Sudatorio in vertice montis apparent; ex antris enim ad medietatem illis sitis per scalam patebateu ascensus; ubi hodierna die videntur loca, per quae ad domos in suprema montis parte sitas vaporas ascendebant. Ex hoc loco per parvum aditum in antro existetum itur ad cellas, et cubicula mulierum.
CAP. XX
De Bajis, et de Truliis
Nunc Puteolorum dignis notatu inter Pausilippum in litore ejus Bajus usque enarratis; ad Bajas locorumque circumvicinorum, et ruinarum (quae ibi conspiciuntur) desriptum juxta propositum meum accedam. Hic locus vocatus fuit Bajarum nomine, a quodam Bajo Ulyssis socio.
Romanorum tempore tanti aestimabantur Bajae, ut major magnatum pars deliciarum causa ibi domicilium tenuerit. Et quam Seneca et Propertius eam vituperarint dicentes, fugiendas esse Bajas propter loci amoenitatem, et propter deliciosam, quam ibi ducebant vitam; et licet Clodius ausus fuerit Ciceronem reprehendere, eo quia Baijis fuisset, nihilominus tamen Auctores plurimi, inter quos Horatius, Martialis, et Statius, contrarium tuentur, ac laudibus locum hunc summis extollere minime desinunt.
Romani villas ibi possidentes, eas statuis, pavimentis, columnis ac muris marmoreis, tanto auro, argento, et artificio, masgnificas reddidere, ut Aristobulus, Judeorum Rex, cum Romam versus pergens, Bajas appulisset, Romanorum magnitudinem et magnificentiam quam maxime admiratus fuerit.
Inter alias Villas numerantur Lucii Crassi, et Lucii Pisonis, sane quam amoenae, Balneisque copiosae, ad quas Nero
privatum praesidio proficsci conserverat.
Alexander quoque Severus sumptuosam domum pro matre sua aedificari ibidem curavit.
nec silendum judicio binos in hoc loco duorum Imperatorem casus, quorum alter pius, alter vero fuit summe impius: Alexander nempe in commodum matris, domum ac balnea adsanitatem ijus tuendam apta parari fecit: Nero ideo suam eo duxit matrem ut interficeret; cujus impietatis eodem in loco a conjuratis dignam subiisset poenam, nisi Piso,k ejus hospes, qui simul et ex conjuratis erat, hoc eis dussasisset, dicens, magnum futurum eis dedecus, si mensa, si hospitium (quae ut sacra venerantur) principis sanguine macularentur: nec tale bonum Pisonis opus respexit postea Nero; ingrate enim ipsum interemit.
Multo major quam nunc apparet5, erant quondam Bajae; mare enim adeo excrevit, ut Bajanum lacum, tantopere a scriptoribus celebratum, cum aliis plurimis aedificiis, quae hodie sub mare videntur, stratamque lapidibus viam submerserit.
Hodierna die tutissumus ibi est Portus, domus enim olim submersae eae sunt,quae ipsum et tuentur,et servant: creditur extitisse ibi Lacus Bajanus, ubi loci olim (ut videtur) propter humilitatem terrae et maris irruptionem Portum aCQUISIVERUNT INCOLAE, LACUM VERO, ATQUE MAGNAM AEDIFICIORUM PARTEM AMISERUNT. hOC MARIS INCREMENTUM Octavi temporibus accidisse fertur; si enim tunc exstitisset Portus iste, necesse haud fuisset, ut alium sibi pararet, scilicet lucrinum.
Hodie ad planitiei partem, quae ab aquis intacta remansit ad latera montium, ad superiora usque, magnorum aedificiorum vestigia cernuntur, inter quae tria illa, ab habitantibus Trulia vocata: admiranda vero, et magnae Architecturae sunt opera, quae ad qualem usum constructa sint, variae sunt sententiae; putant aliii loca fuisse ad spectacula, cooperto loco intuenda; alii propter pluvias, et grandines; alii tandem munimenta pro continendis Romanorum clasibus, munitionesque servandis navibus parata fuisse tuentur.
Ego vero ibi Balnea exstitisse credo quibus magna populi copia uno tempore utiposset, et quemlibet eorum aditum, Balneorum fuisse ingressum plurimae in vicinia cellae ostendere videntur.
Balneum, Salviati nuncupatum, hodie etiam aquis gaudens, videtur in Trulio quodam simili exstitisse, cujus unica pars in praesenti, monti conjuncta, cernitur, eamque Truliorum servat rotunditatem, et sic in eorum cellis, ,Balneorum loca fuisse cum piscinis ex pavimentis arguitur. Camerae quoque, in quibus aquae calidae servabantur, quibus litus Bajanum tempore illo abundabat prae omnibus aliis, a litore Pausilippi montis usque Bajas, bui hodierno die sunt Balnea omnia, quae apparent, fuisse videntur.
Et quoniam legitur Mero valde delectatus fuisse villa Pisonis aput Bajas, propter Balneorum amoenitatem, ac saepe in ea moratus, Trulium, sub mont, versus Sudatorium existens ad Pisonem pertinuisse puto, ea ratione motus, quia non potuit non possidere conjunctam cum domo Villam, et in nullo ex illis tribus locis villa conjuncta esse potuit, nisi isto extra hunc locum magis monti annexum; insuper etiam quam per maximum terrae spatium nulla signa aedificiorum nullaeque aliae reliquiae apparent.
Alterum Trulium prio majus versus Bajas, comum fuisse et Balnea, quae Alexander ad matris construi mandavit, existimo: nullam sub se habebat villam, set tantummodo domum; in medio Bajarum sitam, opus tam magnificum, ut Imperatoris Romani jussu factum facile judicari queat.
Tertium(aliis duobus comparatum) valde parvum est, similiter vero Balneum buit domusque vel peculariaris, vel publica. haec aedificia pro Balneis inservisse, arguitur ex situ, non enim in locis elevatis erecta fuere, sed in inferioribus ex quibus aquae solent scaturire; et quod superius dixi, ea ad pisones spectasse, hinc confirmo; manet enim hoc Trulium sub monte, ab uno tantum latere lumen accipiens, ab altero vero a dicto monte tegitur, ac per murum ei jungitur, ut hujus conspicui Balnei reliquae donotant. Quoniam vero tot sumptibus, atque impensis est constructum, et adeo monti est proximum, non sine urgenti causa ita factum fuisse putandum est; ad recipiendas, scilicet aquas calidas, ex loco illo orientes. Dubium igitur nummum superest, tria haec Trulia nulla alia de causa quam Balneorum gratia aedificata fuisse.
CAP. XXI De Baulis
Baija ubi transiveris, antiquum valde dirutuque Veneris occurrit templum, et licet pauca hodierno die vestigia appareant, nomen tamen fervat. Paullo post locus Bauli vocatus, ita dictus si Fame credendum) ab Herculeis Bovibus. Hoc pariter inloco Romanorum tempore pulcherrima, ac deliciosissima extiterunt habatacula; Hodie etiam conspici possunt multa aedificia in mari, et in terra Villae illiu Hortensi Oratoris, de qua loquitur M. Tullius, quamquamproter pulcherrimum prospectum valde commendat. Ejusdem vivaria hic itidem erant, quorum hic plurimae et magnificae cernuntur reliquiae,tam aedificiorum in terra, quam in mari, utpote caverum, quo pisces refugere a caloribus possent, et jure merito (sceundo Varronem) Marcus Lucullus reprehensus fuit, quia piscibus suis locum ab aestibus tutum in vivariis suis non curaverat.
Tanta vero pisces conservandi curiositate et voluptate capiebatur hortensius, ut murenae mortem dicatur flevisse; et amico qui duos ab illo petierat mullos (pisces) infervientes lecticae mulos prae mullis piscibus obtulisse dicatur. Narratur insuper prandentibus apud se amicis, misisse qui ex Puteolanis piscinis pisces sibi compararent, ut ita suis parceretur.
Propter quae omnia, non absqjue ratione marcjus Tullius, de eo loquens, ipsum aliquando piscinarium, aliquanto Tritonem, aliquando felicem, et beatum vocat, eo quia pisces pro pastu ad ejus manus currentes sponde accederent.
In hunc Banlorum locum duxit nero matrem, quando obriam veniebat ipsi Terracina per mare redenti, ut fraujdis inscia aliam ingrederetur navim, tali arte confectam, ut statim ac eamdem ingreisa esset, submergeretur, vel soluto gravissimi tegminis pondere oppressa interiret: de hoc tamen mater admonita, periculum, Baulis eundo Bajas, evativit, cum terram lectica iter facisset; non potuit vero evitare Fatum, ham retrahi sese Bajas ad villam suam passa est, blanditiis enim et persuasionibus filii decepta, male artificiosam illam denique ascendit navim: sic frustra resisitur Fatis.
CAP. XXII
De Mercatu Sabbathi
Ad Baulorum terga in medio Terrae intra mare Bajanum et illud Miseni, aliquod habitationum ruinae conspiciuntur, que hodiae Mercato di Sabbato vocantur. hic celebrantur Minervae ludi Quinquatrii dicti, in quorum medio Nero, ut perficeret desiderium suum, matrem decepit, eadem Roma ad eosdem conspiciendos ludos vocata; Praeter Quinqatrios, alia eodem in loco fiebant spectacula; inter quae solebant homines super funes ambulare, quemadmodum Cicero in suis Familiaribus Epistolis refert.
CAP. XXIII De Marii, Julii Caesaris, ac Pompei Villa
Refert Seneca, Pompejum, Julium Caesarem, et Marium, singulo, in sinu Bajano Villam aedificasse supra illorum montium cacumina, tantae magnitudinis et tam munitas, ut arces potius quam Villae vocari deberent; et hodie aedificia ruinaeque earum adhuc videntur; unius quidem super altum montem inter Sudatorium, et Avernum, alterius super montem Bajis proximimiorem; tertiae ultra Baulos supra altiora illius montis inter mare Mortuum et mare Bajanum: Haec procul dubio erat marii viklla; tum quia vicinior alis miseno sita erat, tum quia postea villa ea ipsa fuit lucii Luculli; dicit enim Plutarchus, Marium ibi Villam construxisse, quae postea Corneliae vendita, ac aCornelia per Lucium Luculum pretio empta fuerit.
Julii Caesaris Villa in monte supra Bajas existente sita fuit, quod etiam per Cornelii Taciti verba confirmatur, dicentis, quod servus ille, qui Agrippanam sepulturae (a Nerone ei negatae) tradidit, in humile illam posuerit sepulcrum, in via quae ducit ex lacu Averni ad misenum, prope Caesaris Dictatoris Villam: Et hoc in nullo horum locorum fieri potuit, nisi in ho, qui solus ex tribus manet media via a Miseno ad Avernum; reliquae autem nihil habent commune cum supradicta via.
Hoc etiam magis confirmatur Veneris Templo infra jacente, cujus Julius Caesar, ut antiquam generis sui recolens eam matrem, magnus cultor erat, eaque de causa, ac ad ejus honorem multa diversis in locis templa aedificare jussit, sicut inter alia unum Romae in Platea Nova, ejus nomine vocatum, Venerique swacrum.
Sed quoniam duae eae Villae marii, et Julii Caesaris ob dictas rationes, in monte sopra Bajas inter mare Mortuum, et Sinum Bajanum exstitisse constat; sic illam Pompeji supra ,pmte, omter Avernum et Sudatorium, tertium ex altis montibus, sitam fuisse minime dubitandum est. Praeter has conjecturas confirmationes aliae adsunt: nempe, quod fama universali dicatur, ante octuaginta circiter annos in hoc monte inventam fuisse Pompeii statuam; praeterea locus quidam, huic valde proximus monti, Magnarello vocatur, ac si illius Pompei Magni nomen indicare vellet.
CAP. XXIV
De Villa Lucii Luculli, de Piscina mirabili, et de centum Cellulis Bajae existentibus.
Villa (ut supra dictum est) aedificata a Mario in summitate inter Bajas et Mare Mortuum, vendita fuit a Cornelia Lucullo, ac ab eo magnificentius quin marius, et Cornelia feceratn, exornata fuit.* Ipse enim, aedificiis marii, Corneliae que minime contentus, mirandam in summitate supra Mare Mortuum construxid piscinam, domumque in medio ibdem erexit: haec ipsa fuit, quam innuens (a Cicerone, et Pompejo reprehensus, quod domum Tucsuli pro aetate sese in amoenissimo Italiae loco aedificasse respondit.
In planitie magnificos muris circumdatos plantavit hortos, qui hodie facillime discernuntur et cognoscuntur: et nisi totam hujus magnificaficentiae lauden Lucullo tribuere velimus, partem Velelerio Asiatico, ad quem omnes lucullanii horti spectivere, adscribere possemus.
Tempore eo, quo Claudius Tribunum cum militibus misit, ac si ad magnum sese accingeret bellum, commoratus fuit in hortis Lucullanis qui erat Bajis, quos ( ut Cornelius Tacitus refert) diligebat admodum. Crec
dum quoque Valerium assiduum hortorum cultorem extisse, coactus enim a Claudio, ut modum sibi eligeret mortis, antequam eam subeiret, locum ubi comburendus foret aspicere voluit, qui cum nimis proximus ei visus fuisset quibusdam arboribus, quae pulcherimam formabant umbram, veritus, ne per ignis propinquitatem damnum paterentur, a priori in alium locum procul ab arboribus rodum transferri curavit. Vir equidem constantantia, et firmitate animi, memoria dignus, et eo magis, quod hortorum istorum pulchritudo mortis causam ipsi attulerit.
In iiis ipsis Lucullanis hortis aedificia reperiuntur, Centum Cellule nuncupata: inserviebant eadem ad aquas servandas, et sicuti non unita sunt nec domui Mario et Cornelia aedificatae, nec illi luculliane, ad cultum eorumdem hortorum constructa fuisse dici possunt.
Aderant pariter in dicta Villa mirande piscinae, quarum hodie plurima conspiciuntur vestigia in sinu Bajano, Baulis praeteritis, apparentque etiam antea quaedam in monte aquis repleta, pisces enim ibi aestivo tempore a calore fugientes commorabantur; et hortensius iuxta Varronem, quum Marcum lucullum redargueret, quod in vivariis suis locum non adaptasset, in quo pisces aestivis diebus ab ardorum insidiid tuto manere possent, eodem ipso tempore lucium laudavit Luculum, dicens, quod postquam curavisset in sua Neapolitana Villa antra ad pedum montis fieri, excavatis ipsis rupibus, pro frigidiore piscium statione, aestivis temporibus, ipsi Neptuno propter pisces haud invideret.
Hacque de cause Architectis suis mandaverat ut omnes suas consumerent pecunias, quae ad manum erant, ad aedificanda loca tecta in vavariis que Bajis possidebat, ut ibidem pisces fervidis in aestatibus a calore sese tuerentur.
CAP. XXV
De Monte Miseno, de Antro Draconario, ac de M. Luculli Villa
Ex altero maris Mortui latere Misenus stat Mons, sic ab Aeneae Tubicine (qui ibi obiit) vocatus, ut fabulatur Virgilius; qui tali usus inventione subtiliter hujus loci situm depinxit. Misenus enim Tubae formam praefert: sub eodem colore in Cajeta Urbe veritatem adumbrasse mihi videtur, eam aeneae faciens nutricem, propter magnam lactis et casorum sopiam, quae temporibus illis Cajeta Romam advehebantur. Sub hoc monte tot videntur excavationes, et antra, ut totum fere vacuum intus esse dici possit. Inter haec pulcherrima est illa piscina; hodierno die Spelunca Draconaria vocata, et ad pedem hjus in planitie montis inter mare Mortuum, et illud versus Prochytam, Villa m. Luculli erat, in qua Tiberius Caesar obiit: cujus piscinae ad illud latus maris, prochytam versus, adhuc reliquiae apparent; Draconariam Speluncam a M. Lucullo aedificatam fuisse minime dubito; aquis enim (ut credo) in ea servatis, utebatur tamquam fontibus amoenis in illis locis psrope litus maris, quorum non multis abhinc annis plures numeravi aquaeductus, e dicta piscina ad maritimas domos currentes; Credi etiam facile posset opus M. Antonii fuisse, qui totam, vel maximam hujus Miseni montis partem in potestatem habuit, ut ex M. Tullio colligitur.
CAP. XXVI
De Sepulchro Agrippinae, ac de ejus Villa
Inter Misenum et Avernum aliquot videntur aedificiorum ruinae, quae licet non admodum magnifica fuerint, ibi tamen Agrippinam sepultam fuisse existimant: ideo quia sitae sunt in medio Averni et miseni, ac apud montem ubi Caesaris Dictatoris Villa erat; Tacitus a servo sepultam esse ait, non procul a loco ubi ejus Villa exstiterat; quando enim irritum Neronis fuerat consilium (qui mari eam submergere tentaverat) nautae, qui eam servaverant, eandem prius in Lacum Lucrinum, deinde duxerint ad Villam suam, quae (juxta Taciti sententiam) alibi sita esse non potuit, nisi supra Salviati Balneum, in quo sumtuosa et pulcherrima apparent aedificia, opus quidem tali matrona dignum, ubi paucis etiam abhinc annis speciosae inventae fuere columnae ditissimaque marmora, diversorum colorum item pavimenta, una cum viridi columna, qua hodie in viridiario Pizzofalconensi servatur.
CAP. XXVII
De Villa Servilii Vaciae
Inter Cumas et misenum, fretum Prochyte, et Collucie lacum, sumtuosa erat Villa Vaciae, celebris admodum et magnifica, ut hodiernae aedificiorum ejus ruinae testantur: Cscundam Senecam et alios amoenissima fuit, si quidem (ut idem testatur Seneca) aquae per eam perennes currebant, neque eae Colluciae illis putrefactionem, ut hodie, adferrent. Testatur praeterea Seneca in sua quadam Epistola, Vaciam tamquam otiosum, ac a negotiis segregatum (quem propterea reprehendit) in Villa ea sese sepelisse.
Verum mea quidem sententia, si ipse fortunae instabilitatem bene ponderasset, et quod sibi, qui tunc temporis summa prosperitate fruebatur, facile accidere posset, quod et ipsum postea evenit, quam Sylvanus Tribunus ingressus ad illum fuit primus mortem illi denunciaturus; absque dubio idem sensisset cum illis, qui Vaciam solum artem vivendi calluise faterentur
CAP. XXVIII
De Cumarum Civitate, de Arcu Felice, de Antro
Petri Pacis, et de Spelunca Neapolis
Graeci in solis Ischiae et Prochyte Insulis habitare minime contenti, in continentem terram transierunt illis oppositam, intra mare, et altitudinem unius ex illis montibus ad latera Averni, ibique in mediiis duabus vallibus a summitate eorundum montium versus mare ducentiibus, *Cumanum aedificarunt urbem, quam munire cupientibus, exciderunt montem, juxta quem ad latus mare versus civitatem construxerunt, ex latere lacus Averni, tali arte, ut parvo in vertice montis muro erecto, fortissima condiderint moenia; et quia summitas montis ita divisaerat, ut in interiori parte moenium ingens esset area seu forum, ut ad ejus defensionem undique currere quisque posset, (illic scilicet ubi vacuum illud erat, montem dividens) construxerunt ibi Arcum, qui inferius Portae vices gerebat, adeoque eum elevarunt, ut illius et aliorum arcuum altitudine moenia et planicies, quae erat intus, aequalia reddita fuerint; ita ut ex uno ad alium montem per rectam viam facilis esset transitus; Arcusque hic Felix vocabatur.
Super valles, quas a dicto monte oriri dixi, densa, ac alta aedificarunt moenia; Vallibusque fossarum loco utebantur, et sic adeo clausum erat validum hoc oppidum, ut non nisi per mediam civitatem pateret transitus: hac de cause Juvenalis vocat Cumas, Portum Bajarum.
Hoc in circuitu, Templorum domorumque ruinae apparent, et piscinae publicarum aquarum adeo frequentes, ut solo harum aspectu urbem quondam valde populosam fuisse minime dubitandum fit.
Supra maris littus, moenibusque mediis ad fretum usque Sducentibus exsurgit mons, supra quem hodierna die consipciuntur quorundam parietum reliquiae, quas non adeo antiquum opus fuisse puto, tam propter antiqui cuiusdam Arcis, quam ipsam aedificiorum formam, quae hodiernum esse opus denotant; nunquam enim Cumis tale Castellum exstitisse legimus; Unde judico extructum hoc opus fuisse a Barbaris, seu Gothis, et Longobardis magni civitatem hanc facientibus: vel propter frequentes devastiones Cumarum, quum omnes fere cives amisisset Urbs, reliquos tamquam in fortiore ac tutiore civitatis parte huc habitatum venisse; utpote qui integram urbem defendere, ac tueri hadquaquam prae paucitate poterant. neque Aristodemus (Urbis hujus Tyrannus, crudelitate sua notus) imprudenter egisset, si in hoc ipso monte ad propriam securitatem Arcem sibi exstrui curasset.
In Cumarum ambitu maxima reperitur Spelunca (hodie Antrum Petri Pacis vocatum)+ valde antiqua, eamque, tamquam viam Cumis ad lacum Averni (ut non opus haberent ascensu, et descensu per montem illus) factam fuisse existimo.
** In eundem quoque usum exstitit Antrum illud Sibylle dictum, transeundi scilicet gratia per planitiem ex Averno ad Lucrinum lacum, et ad Bajanum Fretum, ne viatores per illius ardui montis ascensum et descensum defatigaarentur; ejusdemque sententiae Strabo fuisse mihi videtur.
Ex hisce Antris Graecorum operibus, colligimus ab ipsimet Graecis constructam fuisse Speluncam illam inter ++ Puteolos; et Neapolim; ...ut Cumas quippe, fastidia montis evitarent, ...ac planitie commodis fruentur.
Spelunca eadem poosterioribus temporibus ab aliis Principibus restaurata fuit, majori reddito lumine et altidudine amplificata: Falsamque puto sententiam dicentium: a Lucullo vel Coccejo contectam fuisse.
Haec fiunt omnia quae in scriptis Loffredi circa Puteolerm, agrique eorundem Antiquitates reperi; (aput xxix mihi tantum superesset, in quo agit illi dicta Paleopolis: sed quoniam hac ad Puteoleorum antiquitates non pertinent; et quia ejus sententia valde Summonte impugnatur, hoc legi potest apud ipsum que agitur sententia: Cujus loco intertretationem quorundam 8dictorum locorum nominum subjungam, juxta lumen a Dictionariis Graeciis mihi praestitum, exponendo solummodo res quasdam ab Auctore non exhibitas, quemadmodum usque huc feci in ejus eruditissimi tractatus margine.
*Ne quid deessit, pariter vertimus, et in fine adjecimus.
Puteolorum Civitas hoc a Latinis nomen obtinuit, eo quia abundat puteis ex quibus fulphureae scaturiunt aquae, vel propter sulphuris putores. Vocantur Puteoli, vel a puteorum copia aquas calidis scatentibus, vel a putore aquae sulphuratae.
Graeci vocarunt Civitatem hanc Daearchiam, quid significat justam gubernationem, a Graeca voce dikai, justus et archi Imperium indicante: Dicharchia pariter dicitur.
Prope pontem non procul Puteolis durissimarum silicum stat mons, hodie, Saxa nuncupatus: Antiquitus vocabatur Olibanus, Graecum est nomen, compositum ab al.., totus, et a sbenumi, hoc est, exstinguo; quasi mon exstinctus, et cultui inceptus: di unt alii derivari a Banum(?), sterilis, sed nescio quo in Dictionario invenerint.
Alius existit mons, Gaurus dictus a gaurou Graeco, quod supurbm, elatum significat, cum ipse valde altus sit, et ejus simbriae ad Cumarum, Avernumque Territorium sese extendant, latere altero illud Bajae attingentes.
Statius illum Bacchaeum nominat ex vitium in eo nutritarum copia; hodie vero adeo sterilis est, ut jure mertio Mons Barbarus vocetur.
Alius ibi invenitur Mons Ortodonicus vocatus, voxque est Latina ex hortus, et dominicus (quasi hortus domini) compositaL In monte quippe illo Episcopi erat hortus, ac frequentatissimum ibi Balneum reperiebatur.
Amphitheatrum vox est Graeca ab amphi, et Theatro composita, quasi exprimere velit locum rotunde ad videnda spectacula confectum; a Rusticis Coliseo vocatur, quem vocem Graecam puto, apud quos, panis quidam, rotundae formae, Coli dicitur. Solfatarax a Sulphure ibi abundante vocata, locus hic etiam Montes Leucogei vocatus fuit, a verbo Braeco leuko, significante album ut Leucopetras , Petra Alba, estque locus Neapoli proximus; Dictum quoque fuit Forum Vulcani; Vulcani nomine pro igne sumpto. Plurimi scriptores Campos Phlegreos vocarunt, a Graeco verbo Phlegein, hoc est Ardere, a quo nostrum latinum verbum Flagro derivatur.
A Solfatara per antiquam Puteolorum viam Lacus invenitur formae circularis undique montibus circumdatus, Aganus dictus, a verbo forsanGraeco Graeco agnizo, quod purificare significat, ibi enim continuo purgantur, et maturantur lina; vel forsan sic ironice vocatus, a Graeca voce agnos, significante Purus, cum ipse prorsus sit impurus lutus, arenaque 9ranarum nunc serpentumque sedes) repletus.
Paullo altius existit Mons Spina, sic dictus a Spinis habitaculum quondam viperarum; nunc vero, in fertilem agrum redacta omni hac regione, tanquam omnium pulcherrimus exstit hortus.
Ad Septemtionis plagam infra montes ac ab iis dem circumdatus quasi per sex milliarum spatio invenitur ad formam Amphitheatri locus, ubi sunt et Sylvae Cervis, Aprisque repletae, Aves quoque inveniuntur pariter, majori ex parte ex genere earum, quae a Latinis dicuntur Sturni; ex quarum venatione hic locus noomen Astfuivi, sive Struni, ut alii scribunt, accepit: Regiaeque venationi nemus servatur, celebre mansurum propter Alphonsi magnificentiam, qui locum hunc illustravit et clarum reddidit, uti legitur in Summ. tom III. lib. v. pag. l33.
Eundo Puteolis per viam ad Annunciate Ecclesiam ducentem, non procul a Villa Ciceronis reperitur locus, Academia dictus; quia ad imitationem illius constructa fuit Athenarum, ubi locus ille nomen ab heroe Academo acceperat. Puteolorum haec Academia per Porticum, ac per nemus suum celeberrima fuit
Tripergula vox est Graeco-Latina sic nuncupata a tribus cameris, vel potius rusticis cellulis balnea tegentibus, ac a Graeco tris, Latino vero tres, et Pergula, id est rustica cella.
Avernus dictus est a verbo Braeco aornum hoc est, absque avibus: Lacus is, quando a densissimis silvis circumdatus erat, ac perinde evaporare non poterat, vaporibus suis omnes interrimebat aves, super se volantes, ut scribit Lucretius dicens:
Principio quod Averna vocant non nomen id ab re
Impositum est, quia sunt avibus contraria cunctus.
Ad sinistram hujus Lacus partem (ut noster Auctor putat) Antrum reperitur Sibyllae, sic vocatum a verbo Aeolico Zuus, quod significat Deos, et Butin, quod interpretatur per consilium: Sibylla enim est talis vates, quae consilia Deorum nunciat.
Plures continet haecm spelunca cellas, ad quas patet ingressus per viam altam quatuorecim spithamis, totidemque latam, longam vero quingentis cum triginta, monte incisam. Ducit haec via ad ostium, ubi per qequalem altitudinem, latitudinemque ad duas itur cellas, dextera quarum lata octo, longa quatuordecim, alta vero tredicim pedes est: primo intuitu formam lecti prae se fert, et ex eo quod nunc cernitur, pulcherrimam fuisse minime est dubitandum: pars enim superior hunus cellae praesenti etiam tempore auro, caeruleo, parietibusque diversorum colorum lapillis speciosis pavimento simili artificioso mutivo opere ornata conspicitur.
Camera vero alatera a sinistris viginti quinque pedum longitudine latitudineque sex gaudet: Has duas (ut et aliae in hoc antro existentes Cameras) Balnea olim fuisse communis opinio est: sicuti patet clare ex illarum altera, formam sacelli retinente, lata decem pedibus, sex longa, totidemque alta, medium parvulum continente aquae tepidae lacum, qui tantum emittit calorem, ut ingredientes sudorem necessario pati cogantur: Quapropter (Loffredi dictu in fine cap. XXVIII.) omnes in eo conveniunt, has cameras Balnea fuisse; Antrumque pro itinere Cumis Bajas inservisse; apparet enim ex artificiali separationis muro hoc Antrum sese ulterius extendisse. Ex quo facile inferri potest, hoc non fuisse Dibyllae antrum, sed potius illud sub antiqua Cumarum civitate, ubi versus orientem frontispicium tantummodo apparet; cecidit quippe hoc Antrum eo tempore, quo Cumae a Narsetete obstessae fuere.