Papias, Selected Texts

 

Papias: Sibyllae

Sibyllae dicuntur venerabilis omnes feminae exlingua graeca: Nam sios aeolico sermone dicitur deus bulen graeci mentem et consilium dicuntquasi dei mentem. Proinde igitur quia divinam voluntatem interpretari solebant dictae sunt. Sicut autem omnes viros prophetates prophetas aut vates dicimus: ita omnis foemina prophetans sibylla dicitur: decem autem sibyllae: a peritissimis auctoribus fuisse traduntur: quarum prima de Persis fuit. Secunda libyca: tertia delphica in templodelphis genita: quae troiana bella vaticinata est. Quarta cumaea in Italia. Quinta erythraea nomen Eriphyla in Babylone odrta: que Graecis Ilion petentibus vaticinata est et perituram Troim et Homerum mendacia scripturum. Sexta Samia: quae Femonoe dicta est: Septima cumana nomine a Malthea ipsa est et cymaea. Octava Hellespontia in agro troiano nata:quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus Nona Phrygia: quae vaticinata est a Cyrae. Decima a Tyburtis nomine albunea quarum omnium carmina efferuntur in quibus de deo et Christo et gentibus manifestissime scripsisse conprobantur. Celebratior autem caeteras erythraea perhibetur: quam eo tempore vaticinatam nonnuli ferunt: quo Roma condita est: et in Iudea rex erat Achan: vel sicut alii dicunt: qui ei successit Ezechias. Haec sane de Christo quaedam manifesta conscripsit: cuius carmina vir clarissimus Flaccianus in quodam kGraeco codice ostendit ita in capite hbentia. Jesus Christus dei filius salvator: hi autem versusquorum primae litterae hunc sensum reddunt: sicut quidam Latinus scilicet Augustinus ex distantibusversibus intemperatius interpretatus est. Haec continent .

Iudicii signum tellus sudore madescet

Ex coelo rex adveniet per saecla futurus.

Scilicet in carne pns ut iudiced orbem.

Unde deum cernent incredulus atque fidelis.Celsum cum sanctis aevi iam termino in ipso

Sic animae cum carne quas iudicat ipse.

Cum iacet incultus densis in vepribus orbis.

Reicient simulacra viri cunctam quoque gazam

Exuret terras ignis pontumque polumque:

Inquirens tetri portas affringet averni

Sanctorum sed ...cunctae libera carni

Tradere. fontes aeterna flamma cremabit.

Occultos artus retegens tunc quisque loquetur.Secreta atque Deus referabit pectora luci.

Tunc erit et luctus: stridebunt dentibus omnes.

Eripitur solis iubar: et chorus incerit astris.

Volvuerit colum lunaris splendor obibit.Deiiciet colles: valles extollet ab imo.Non erit in rebus hominum sublime vel alatum. Iam montes campis aequantur cerula ponti.Omnia cessabunt tellus confracta peribit.

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.

Et tubatum sonitum tristem demittet ab alto

Orbe gemens facinus miserum variosque labores.

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.Et coram hic domino reges sistentur ad unum

Occidet ecoelo: ignisque et sulphuris amnis.

Haec de Christi nativitate passione et ressurectione atque secundo eius aduventu in graecis versibus dicta: sic in capitibus inveniuntur: havere IhesusChristus quod et in latinum translatis apparet: nisi quod Graecarum linguarum proprietas non adeo potuit servari. haec autem sibylla sive Erithrea: sive ut qui quidam magistri volunt Cymaea: ita nihil habet in toto carmine suo cuiius exigua ista particula est: quod ad deorum falsorum cultum pertineat. Quinimo etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur in eorum videatur deputanda numero: qui pertinent ad Christum. Inserit etiam Lactantius. Quaedam de Christo Vaticina Sibyllae Quis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit: ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda: tanquam unum sit prolyxum: quae ille plura commemoravit et brevia. In manus inquit infedelium postea veniet. Dabunt autem deo alapas manibus in cestis: et impuro ore expuent venenosa sputas dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum: et colaphos accipiens tacebit nequis agnoscat: quia verbum vel unde venit ut inferis loquatur: et corona aurea coronetur. Ad cibum autem fel: et ad sitim acetum dederunt. In hospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiins tuum deum non intellexisti medentem mortalium mentibus et spinis coronasti et fel miscuisti. Templi vero velum scindetur: et media die nox erit tenebrosa mimis in tribushoris: et morietur tribus diebus somno suscepto et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus resurrectionis principio revocatus ostenso. Nonnulli erithraeam non romulo belli troiani tempore fuisse scripserunt.

Back to Campania Felix