Quoniam nusquam toto terrarum orbe, alma rerum parens, dominaque natura, eius clementissimo gubernatore ita caele benignatem disponente, plures delicias, gaudia, oblectamenta, amoenitatesque incredibile ubertate, quam in Campaniam illam foelicem, potissimum vero in Baianum, Puteolanumque sinum profudit; A deo ut hoc loci potissumum cum summa spectantium admiratione, amoenissimae orbis terrarum deliciae, luxuriatisque naturae venustas adpareat. Dixeritque ille verissime; Nullus in orbe locus, Baijs praelucet amoenis; Plinius itidem Campaniam appellarit foelicem, ob foelicem, beatamque amoenitatem, qua uno, inquit, in loco, palam naturae gaudentis opus demonstratur; ut similiter traderit Strabo, cum omnium rerum ad usus humanos affluentia, tum amoenitate iucunditateque Campaniam omnes Italiae totius partes, quam longissime superare: Idcircoperigrienarum Regionum et historiarum studiosis, incredibiles Campaniae vere goelicis delicias, peculiari descriptione expressimus, ut unico intuitu, in haec tanta naturae luxuriantis miracula visum pendere, seque oblectare, atque reficere queant. Ac primum quidem narrationem hanc nostram a premontorio Miseno ordiemur.
PROMONTORIUM. Misenum, sive mons Misenus, Cumis abest miliarbis quinis. Nomen a Miseno Aenae Socio, qui hic perigit, ortu, Dionysius auctor est, confirmatque Virgil lib. 6 Aeneam anxium, ubi raptus fato masinus humaretur, Achatem sonsulisse, demum hoc in loco sepulchrum, illi conditum scribens, unde monti nomen tum Misenum accessit, cum prius diceretur aerius. In hoc monte Pharus olim fuit, altissima nimirum turris, ad cuius e summo vertice noctu praelucentem facem navigantes cursum dirigerent. Ubi hic mons tribus in mare lateribus excurrens forman promontorij nanciscitur, intimis visceribus adeo perfossus, et cryptis, aedificijsque; formicatis,quae numerus calumnarum maximus fulcit ac sustinet, excavatus est, ut ijs fornicum pilis incumbere prorsus, et insidere videatur, cryptam Traconariam vocant, a Traconibus nimirum, id est, fistulis aut subterraniis meatibus, per quos in specum hunc olim aquae pluviae confluebant.
PROCHYTA Insula, ante Misenum promontorium iacet, terraemotu a Miseno divulsa, ut lib. I Strabo refert, licet idem auctor lib. 5. Et Plinius lib. 3 cap 6 ab Aenaria disiectam scribant, quod et eius nomen ostendit. prochytam namque Profusam interpretamus: Habet eiusdem nominis oppidum, ac terrae frugibus, perdicumque aucipio nobilitatur.
ISCHIA Arime, Homero, Aenaria, Plinio, Inarime, Virgilio (licet a plerisque notetur) Pythecusa, Straboni, et Graecis dicta a Miseno promontorio terraemotu et ipsa discreta, ut lib. l auctor est Strabo, cuius generis frugum et auri quoque feracissima est. Balneis habet plures et ad delicias et ad valetudinem aeque accomodans.
MARE MORTUUM hoc loci conspicitur. Nam promontorium Miseum qua Cumas spectat lacum habet aquae marinae, locorum accolae Mare Mortuum appellant, eius aquas, Puteolanus sinus effundit et olim longe, quam nunc amplior fuit. Circa mare mortuum undique plurima sumptuossimorum operum fundamente, ac item portes conspiciuntur. Est praeter alia descensu graduum 40 in ipsis terrae visceribus admirandum opus, latere, calceque factum, quatuor columarum ordinibus, id est, quintuplicis formacatione hoc vulgo Piscinam mirabilem appellant. Villa olim fuit L. Luculli Baiana, ubi ille mensibus hybernis agere solebat. De qua Plutarchus in vita Luculli scribit, cum in Lucullano, quod nunc Frascatum vocant, G. Pompeius, M Cicero, multique alijs nobiles viri L. Lucullum, aestivo tempore convenissent, Pompeium inter coenam cum Lucullo, familiariter ita iocatum, eam villam sibi in primis elegantam atque sumptuosam, fenestris, coenaculis, porticibus arte summa dispositis, nimirum ad usum aestivi temporis, caeterum ad kyemen multitudine fenestrarum vehementyer incommodam videri. Lucullum Pompeio respondisse, dominim earum aedium, haudquaqum nimis sagere quibus, quae natura duce, regionum cum tempore mutant, ideoque domum illam aestati convenientem, aliani autem in Baino, nulla parte deteriorem, kyemis opportunitati aedificasse. In huium etiam peninsulae visceribus peramplum aedificium videtur, quod centum Camerallas, ab cellularum numero peractis, et arteficij maxime ostralis ingressum difficulter praebentium, appelant. Id quoque cicternam fuisse colligitur, cuius generis hoc tractu subterraneae multae conspiciuntur, ol;im a Roma, qwui in hac percipue amoenitatis ora, rusticari solebant, aedificatae. Vestigia quoque passim aliorum operum nempe, monumentorum ac aedium apparent, ut hercule, perpetua quaedam hic urbs non villae, videantur fuisses.
SINUS Baianus hoc circa mare mortuum tractu, incipit, qui a Maris Mortui faucibus usque ad intimam extremitatem Averni venustissime extenditur, quo quidem tractu et inde ab Averno Puteolos usque incedenti, tam variae magnificiarum aedium, operumque tanquam perpetui vici ruinae conspiciuntur, ut equidem curiosa ingenia plane cogant obstupescere. Primum circa maris mortui fauces, asperrima rupes excavata cernitur, ita ut per eam nunc in sinum Baianum, e Mari mortuo commeare navigia possint. Baiarum inde vestigia sunt, ingentia nimirum, pelago demesa operum fundamenta, cuius quidem urbis interitus a vi terraemotuum exortus est. Non procul inde Balnea Baiana, quo vocant accolae, Medici vero Sylvania, reperiuntur, in ripam nonnihil excavata. Iuxta, eadem in ora litoris, ampla domus ad rupis pedem, in saxum excisa conspicitur, ubi Balneum Trituli Medicis ita dictum, sed vulgo Ciceronianum, ac item Pratense, Ciceronianum, quidem, quod in villa Ciceronis nomine clara, extent. Pratense vero quod in prato fit.
CRYPTA Supra Balneum Ciceronianum in rupe, graduum aliquot ascensu repreitur, mirabili opere escisa, altitudine peduum 6. latitudine 5. Sed in longum, sinuoso orefractu plurimum extenta, suavem et iucundum exhalens odorem, quam, si quis erectus ingrediatur, repente sudabit, si pronus et ad solum inflexus, refrigestet. Ulterius, ad dextram vergenti, aqua purissima, sed pene servens et tactu vix innoxia, quam plerique credunt infimimum balneum occuetis vijs diffluere, vulgo Frictoria et Sudatoria Baiana appellantur, de quibus plura in Indice.
TEMPLUM. Herculis Bauli, hic fere omisimus quod transitis Tritulinis aquis, ad Avernum montem orientali latere rotunda forma Plinius demonstrat. Id ad Baianum ferisse sinum Strabonis quoque narratio probat cuius etiam num permagnae conspiciuntur ruinae.
LUCRINI. De hinc celebratissimi SINUS, Baianum protum, subsequuntur vestigia, ubi aggerem, quo mare arcetur (ut perhibet Strabo) longitudine stadiorum 8. latitudine, qua duo vehicula commeare quant Hercules, bovum Geryonis traducendorum causa, iecit, quoniam antea propter undarum, et fluctuum impetus, per oram sinus incedi. Vix poterat, etsi quoque super vicinas rupes declinaretur.