Seneca, Ep. ad Lucilium, 86

 

Epist. 86, ed. W. Summers, London l952.

In ipsa Scipionis Africani uilla iacens haec tibi scribo, adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti uiri suspicor. animum quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos enim cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iiudico cum reliquit patriam, quam cum defendit. aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. 'nihil' inquit 'volo derogare legibus, nihil institutis: aequum inter omnes ciues ius sit. utere sine me beneficio meo, patria. causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si plus quam tibi expedit creui." quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium uoluntarium secessit et ciuitatem exonerauit? eo perducta res erat ut aut libertas Scipioni aut Scipio liberti faceret iniuriam: neutrum fas erat. itaque locum dedit legibus et se liternum recepit, tam suum exilium rei publicae imputaturus quam Hannibalis. uidi uillam exstructam lapide quadrato, murum circumdatum siluae, turres quoque in propugnaculum uillae utrique subrectas, cisternam aedificiis ac uiridibus subditam quae sufficere in usum uel exercitus posset, balneolum, angustum tenebrosicum ex consuetudine antiqua: non uidebatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. magna ergo me uoluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille carthaginis horror, cui Roma debet quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. exercebat enim opere se, terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat. sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pauimentum tam uile sustinuit. at nunc quis est qui sic lauari sustineat? pauper sibi uidetur ac sordidus nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum uariata circumlitio praetexitur, nisi uitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in qliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit (in quas multa sudatione corpora exsaniata demittimus), nisi aquam argentea epitonia fuderunt. et adhuc plebeias fistulas loquor: quod cum ad balnea libertinorum peruenero? quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium sed in ornamentum positarum, impensae causa! quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! eo deliciarum peruenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus. in hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo excectae, ut sine iniuria numimenti lumen admitterent: at nunc blattaria uicant balnea,k si qua non ita aptata sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lauantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. itaque quae concursum et admirationem habuerant cum dedicarentur, et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid noui luxuria commenta est quo ipsa se obrueret. at olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata. cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum, reperta? non suffundebatur aqua nec recens semper uelut ex calido fonte currebat, nec referre credebant in quam pellicuda sordes deponerent. sed, di, boni, quam iuuat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse! nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio, intrandi ea loca quae populum receptabant exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam-non hanc quae nuper inuenta est similis incendio, adeo quidem aut conuictum in aliquo scelere seruum uiuum lauari oporteat. nihil mihi uidetur iam interesse, ardeat balineum an caleat. quantae nunc aliqui rusticitatis damnat Scipionem quod non in calidarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa loce decoquebatur et expectabat ut in balneo concoqueret. O hominem calimotosum! nesciit uivere. non saccata aqua lauabatur, sed saepe turbida et, cum pluret uehementius, paene lutulenta. nec multum eiur interat an sic lauaretur: veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut untuentum. quas nunc quorundam uoces futuras credis? 'non inuideo Scipioni: uere in exilio uixit, qui sic lauabatur.' immo, si scias, non cotidie lauabatur. noam, ut aiunt qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lauabantur. hoc loco dicet aliquis 'hoc liquet mihi! immundissimos fuisse.' quid putas illos oluisse? militiam, laborem, uirum. postquam munda balnea inuenta sunt, spurciores sunt. descripturus infamemm et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait? 'pastillos Buccillus olet.' dares nunc Bucillum: proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. parum est sumere unguentum, nisi bis diee terque renouatur, ne euanescat in corpore. quid quod hoc odore tamquam suo gloriantur?

haec si tibi nimium tristia uidebuntur, uillae imputabis, in qua didici ab aegialo diligentissimo patre familiae (is enim nunc huius agri possessor est) quamuis uetus arbustum posse transferri. hoc nobis senibus discere necessarium est, quoarum nemo non oliuetum alteri ponit: +quod uidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut+deponere. te quoque proteget illa quae

'tarda uenit seris factura nepotibus umbram,'

ut ait Vergilius noster, qui non quid uerissime, sed quid decentissime diceretur aspexit, nec agricolas docere uoluit, sed legentes delectare. nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprendere ascribam:

'uere fabis satio: tunc te quoque, medica, putres,

accipiunt sulci, et milio uenit annua cura.'

an uno tempore ista ponenda sint et an utriusque uerna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, iam procliuis in Iulium: eodem die uidi fabam metentes, milium serentes. ad oliuetum reuertar, quod uidi duobus modis depositum: magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit, amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso ex quo illae pependerant. hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non aggessit tantum, sed calcauit et pressit. uidelicet frigus excludit et uentum; minus praeterea mouetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum apprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes leuis quoque reuellat agitatio. rapum autem arboris antequam obruat radit. ex omni enim materia quae nudata est, ut ait, radices exeunt nouae. non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes. statim enim ab imo uestietur nec magna pars quemadmodum in oliuetis ueteribus arida et retorrida erit. alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse nouellarum arborum solent, eodem genere deposuit. hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste. illud etiamnunc uidi, uitem ex arbusto suo annosam transferri. huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda uitis, ut etiam ex corpore radicescat. et uidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto: tenent et complexae sunt non suas ulmos. omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuuandas cisternina. quae si prodest, habemus pluuiam in nostra potestate. plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi aduersarium parauit, sic ego parem te mihi.

VALE.

Back to Campania Felix