Gervase di Tilbury: III l6. De Rupe incisa, quae nullas admittit insidias.
In eodem confinio est mons mira virtute ad modum cryptae concavus, cuius tanta est longitudo, quod medium tenenti vix duo capita comparent. Art mathematica haec operatus est Virgilius, quod in illo montis opaco inimicus inimico si ponit insidias, nullo dolo nullove fraudis ingenio suae malitiae in nocendo dare potest affectum.
(ed. Comparetti, Virgilio Nel Medio Evo, II, p. l77)
Seneca, ad. Lucilium, LVII, l-5
cum a Bais deberem Neapolim prepeter, facile credidi tempestatem esse, ne iterum nauem experirer: et tantum luti tota via fuit ut possim videri nihilominus nauigasse. totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit: a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana, nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebras udeamus, sed ut ipsas. ceterum etiam si locus haberet lucem, puluis auferret, in aperto quoque res gravis est molesta - quid illic, ubi in se uolutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus excitatus est recidit? duo incommoda inter se contraria simul pertulimus: eadem via, eodem die et luto et puluere laborauimus. aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei nouitas simul ac foeditas fecerat. non de me nun tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto, absum, sed de illin in qum fortuna ius perdidit: huius quoque ferietur animus, mutabitur color. quaedam enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest: admonet illam natura mortalitatis suae. itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum uidere non possunt. quidam ad uulneris noui, quidam ad uteres et purulenti tractionem innspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(ed. W. Summers, Select Letters of Seneca [London l952], pp. 65-66)
Livy, Ab urbe condita, VIII, XXII, 5
Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populas idem habitabat. Cumis erant oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt.Classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transfere.
SOURCES USED BY PAOLINO DA VENEZIA: REFERENCES ARE KEYED TO THE ROMAN NUMERALS IN THE TEXT AS PRINTED IN APPENDIX II AND THE CORRELATIVE PASSAGES IN THE DE CIVITATE.
I. See above, n. p.
II. ... quia Nero multo apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur.
III. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur. veterani locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quipus stipendia expleverant; neque coniugiis suscipiendis neque alendis liberis sueti orbas sine possteris domos relinquebant. non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus ut consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum collecti, numerus magis quam colonia.
IV. Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres qui supra numerum petebant legioni praeficiendo. auxitque patrum honorem statuendo ut, qui a privitis iudicibus ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae periculum facerent cuius si qui imperatorem appellarent; nam antea vacuum id solutumque poena fuerat. fine anni vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
V. Isdem consulibus auditae Puteolanorum legationes quas diversas ordo plebs ad senatum miserant, illi vim multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque avaritiam increpantes. eaque seditio ad saxa et minas ignium progressa ne caedem et arma proliceret, C. Cassius adhibendo remedio delectus. quia severitatem eius non tolerabant, precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte praetoria cuius terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis concordia.
VI. Coniuratis tamen metu proditiionis permotis placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoenitate captus Caesar crebro ventibat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et fortunae suae mole.
VII.mox domesticorum cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospecta.
VIII.Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. Illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans, quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia. venientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat) excepit manu et complexu ducitque Baulos. id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi. ac tum invitata ad epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur. satis constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, an credered ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta superque ipsum conlocata. iam pluribus sermonibus modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat.
IX. ...namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos. neque enim aliud umidum gigendis aquis occurrit quam Pomptinae paludes: cetera abrupta aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec satis causae. nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Averno iuga conisus est; manentque vestigia inritae spei.
(Tacitus, Annales, XV, 42)
X. Praeterea incohabat piscinam a miseno ad Avernum lacum contectam porticipbusque conclusam, quo quidquid totis Baiis calidarum aquarum esset converteretur; fossam ab Averno Ostiam usque, ut navibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. Quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere convictos non nisi ad opus damnari praeceperat.
Ad hunc imipendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentini immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa vastissimis specubus abditos ac posse erui parvula molientium opera. (Suetonius, Nero, XXXII)
XI. PROCHYTA ALTA TREMIT atqui haec insula plana est; sed epitheton de praeterito traxit: nam, ut dicit Plinius in naturali historia I,203, Inarimes mons fuit qui terrae motu de ea fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est: fundere enim ekxeein. `Prochyta' ergo `alta' quondam scilicet. hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit. sed Inarime nunc Aenaria dicitur. et saepe fulgoribus petitur ob hoc quod Typhoeum premat, et quia in +eamdi contumeliam simiae missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt: ob quam causam Pithecusam etiam vocitant; licet diversi auctores 8varie dicant: nam alii han insulam Typhoeum, alii Enceladum tradunt premere. et putatur nove dictum `Inarime', quod et singulari numero, et addita syllaba dixerit, cum Homerus ein Arimois posuerit, ut prior syllaba praepositionis locum obtineat. Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt. hoc etiam Homerum significasse vult.
(Servius, Ad Aeneid, IX, 7l2)
XII.In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo...vidi villam exstructam lapide quadrato, murum circumdatum silvae, turres quoque in propugnaculumvillae utrimque subrectas, cisternam aedificia ac viridibus subditam quae sufficere in usum ad exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua:non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. magna ergo me uoluptas subiit contemplatem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
(Seneca, Ad Lucilius, 86, 4-5)
XIII. CYMAEAM URBEM sicut 293 Buthroti arcem I 244 fontem Timavi. Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas vocaverunt, sive ab igkuw, id est praegnante, sive apo ton dumaton, id est undis; nam kumata dicuntur. 'u' autem Latini in 'u' vertunt, ut `Byrria'`Burria.'
(Servius, ad Aeneid, III, 44l)
EUBOICO BAIARUM LITORE bene `Baiarum' addidit, ne Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. Postumius de adventu Aeneae et lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis Aenae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt; veteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Ulixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit. QUONDAM hic `quondam' pro expletiva posuit. alii `quondam' medii temporis volunta: quidam `quondam' ad perpetuitatem temporis referunt, hoc est `ut solet fieri'.
(Servius, Ad Aeneid, IX, 707)
XIV.
Novum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitavit. Nam Baiarum medium intervallum ad Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passum spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis navibus et ordine duplici ad ancoras conlocatis superiectoque aggere terreno ac derecto in Appiae viae formam. Per hunc pontem ultro citro commeavit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum. Scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulaverit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret. Sed avum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in verum nepotem proniori affirmasset non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.
(Suetonius, Vitae Caesarum, Gaius Caligula, IV, XIX
ed. J.C. Rolfe, Cambridge, Mass., l944, pp. 43l-432)
XV. ... Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius et designation consulatus et cetera apiscendo imperio praeparentur.
(Tacitus, Annales, XIII, 2l
Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Avernum lacum contectum porticipusque conclusam, quo quidquid totis Baiis calidarum aquarum esset converteretur; fossam ab Averno Ostiam usque, ut navibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. Quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere convictos non nisi ad opus damnari praeceperat.
(Suetonius, Nero, XXXI,3)
XVI. Haec consensu produntur. axpexirine matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem convivali lectu et exequiis vilibus; neque, dum Nero rerum poteibatur, congesta aut clausa humus. mox domesticorum cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospectat. accenso rogo libertus eius cognomento Mnester se ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii. hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina contempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret; atque ill `occidat' inquit `dum imperet.'
(Tacitus, Annales, XIV,9)
XVII. ...Hoc consilio per conscios parum celato solutilem navem, cuius vel naufragio vel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris Baias evocavit ad sollemnia quinquatruum simul celebranda; datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua advecta erat velut fortuito concursu confringerent, protraxit convivium repentique Baulos in locum corrupti navigii machinosum illus optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
(Suetonius, Nero, XXXIV, 2)
...quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae colibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(Tacitus, Annales, XIV,10)
XVIII. A gestatione cum maxime uenio non minus fatigatus quam si tantum ambulassem quantum sedi. labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior quia contra naturam est, quae pedes dedit ut per nos ambularemus, oculos ut per nos uideremus. debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desimus. mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut siue bilis insederet faucibus, discuteretur, siue ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio. quam profuisse mihi sensi. ideo diutius vehi perseuaraui inuitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae uillam curuatur et hinc mari, illinc lacu uelut angustum iter cluditur. erat enim a recenti tempestate spissum. fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas soluit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit. ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi an aliquid illic inuirem quod hihi posset bono esse, et derexi oculos in ullim quae aliquando Vatiae fuit. in hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur. nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, diende amor merserat 9aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit), exlclamabant homines `o Vatia, solus scis uiuere.' at ille latere sciebat, non uiuere multum autem interest utrum uita tua otiosa sit ignaua. mumquam aliter hanc uillam Vatia uiuo praeteribam quam ut dicerem `Vatia hic situs est.'sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et unerabile, ut etiam si quid illi simile est mendacio placeat. otiosum enim hominem seductum existimat ulgus, et securum et se contentum, sibi uiuentem: quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest. ille sollicitus scit sibe uiuere? ille enim, quod est primum, scit uiuere? nam qui res et homines fugit quem cupidatum suarum infelicitas relagiuit, qui alios feliciores uidere non potuit, qui ulut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non uiuit, sed quod est turpissimum, uentri, somno, libidini. non continuo sibi uiuit qui nemini. adea tamen magna res est constantia et in proposito suo perseruantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax. de ipsa ulla nihil tibi possum certi scribere. frontem enim eius tantum noui et exposita, quae ostendit transeuntibus. speluncae sung duae magni operis, quamuis laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. platanona medius riuus et a mari et ab Acherusio lacu receptus eruipi modo diuidit, alendis piscibus, etiam si assidue exhauriatur, sufficiens. sed illi, cum mare patet, parcitur: cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parataporrigitur. hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet: incommodis illarum caret, uoluptatibus fruitur. has laudes eius ipse noui: esse illam totius anni credo. occurrit enim Faunio et illum adeao excipit ut Bais neget. non stulte uidetur elegisse hunc locum Vatia in quem otium sum pigrum iam et senile conferret. sed non multum ad tranquillitatum locus confert: animus est qui sibi commendet omnia. uidi ego in villa hilari et amoena maestos, uidi in media solitudine occupatis similes. quare non est quod existimes ideo parumbene compositum esse te, quod in Campania non es. Quare autem non es huc usque cogitationes tuas mitte. conuersari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens uelis, quamdiu uelis. magis hac uoluptate, quae maxima est, fruimur dum absumus. praesentia enim nos delicatos facit, et, quia aliquando una loquimur ambulamus considemus, cum diducti sumus nihil de iis quos modo uidimus cogitamus. et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diuersas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones: uidebisnon multum esse quod nobis peregrinatio eripiat. amicus animo possidendus est: hic autem numquam abest: quemcumque uult, cotidie uidet. itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula. in angusto uiuebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum. uideo te, mi Lucili; cum maxime audio. adeo tecum sum ut dubitem an incipiam non epistulas, sed codicillos tibe scribere. VALE.
(Seneca, ad Lucilium, LV)
XIX. (Festus)
v.234. MONTE SUB AERIO in aerio: nam supra est posititus. `aerium' autem alii altum dicunt, alii nomen montis antiquum volunt: unde est `qui nunc Misenus ab illo dicitur'.
Servius, ad Aeneid, VI, 234
The passsages and commentaries regarding the Turris Pharo are noted above, Chapter II and II, pp. .
XX. Siculum bellum incohavit in primis, sed diu traxit intermissum saepius, modo reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio et quidem per aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus famemque ingravescentem; donec navibus ex integro fabricatis ac vigenti servorum milibus manumissis et ad memum datis portum Iulium apud Baias inmisso in Lucrinum et Avernum lacum mari effecit.
(Suetonius, Augustus, XVI)
ET TENEBROSA PALUS ACHERONTE REFUSO paludem pro lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis. `palus' autem bene iste produxit `lus, quia `paludis' facit, quod supra II 69
planius diximus. Horatius corripuit, ut sterilisque diu palus aptaque remis. `tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, ut V5l6 nigra figit sub nube columbam, id est alta. ACHERONTE REFUSO Acheron fluviusdicitur inferorum quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus septum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, set tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista complevit et ulixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Ulixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecita: quod de oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praetera a Baio socio eius illic mortuo Baias constate esse nominatas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat.
(Servius, ad Aeneid, l07)
Silius Italicus: Acherusia palus
Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentes
unde ferant nomen Baiae, comitemque dedisse
Dulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.
ast hic Lucrino mansisse vocabula quondam
Cocyti memorat medioque in gurgite ponti
Herculeum commendat iter, qua discidit aequor
Amphitryoniades, armenti victor Hiberi.
ille, olim populis dictum Styga, nomine verso
stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Avernum;
tum, tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens
et formidatus volucri, letale vomebat
suffuso virus caelo Stygiaque per urbes
religione sacer saevum retinebat honorem.
huic vicina palus - fama est Acherontis ad undas
pandere iter - caecas stagnante voragine fauces
laxat et horrendos aperit telluris hiatus
interdumque novo perturbat lumine manes.
at iuxta caligantes longumque per aevum
infernis pressas nebulis pallente sub umbra
Cimmerias iacuisse domos noctemque profundam
Tartareae narrant urbis. tum sulphure et igni
semper anhelantes coctoque bitumine campos
ostentant. tellus, atro exundante vapore
suspirans ustisque diu calefacta medullis,
aestuat et Stygios exhalat in aera flatus;
parturit et tremulis metuendum exsibilat antris,
interdumque cavas luctatus rumpere sedes
aut exire fretis, sonitu lugubre minaci
Mulciber immugit lacerataque viscera terrae
mandit et exesos labefactat murmure montes.
tradunt Herculea prostratos mole Gigantas
tellurem iniectam quatere, et spiramine anhelo
torreri late campos, quotiensque minantur
rumpere compagem impositam, expallescere caelum.
apparet Prochyte saevum sortita Mimanta,
apparet procul inarime, quae turbine nigro
fumantem premit Iapetum flammasque rebelli
ore eiectantem et, si quando evadere detur,bella Iovi rursus superisque iterare volentem.
monstrantur Vesuvina iuga atque in vertice summo depasti flammis scopuli stratusque ruina
mons circum atque Aetnae fatis certantia saxa.
necnon Misenum servantem Idaea sepulcro
nomina et herculeos videt ipso in litore Baulos.
miratur pelagique minas terraeque labores.
Quae postquam perspecta viro, regressus ad altos
inde pheretiadum muros, frondentia laeto
palmite devastat Nysaea cacumina Gauri.
hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.
campo Nola sedet, crebris circumdata in orbem
turribus, et celso facilem tutatur adiri
planitiem vallo; sed, qui non turribus arma defendenda daret, verum ultro moenia dextra
protegeret, marcellus opem auxiliumque ferebat
isque ubi Agenoream procul adventare per aequor
et ferri ad muros nubem videt: "arma, cruentus
hostis adest, capite arma, viri," clamatque capitque...
(Silius Italicus, Punica, XII, ll3-l69, ed. J. D. Duff, Cambridge, Mass. l950)
Seneca: ad. Luc. 5l
Quomodo quisque potest, mi lucili: tu istic habes Aetnam, eximium ac nobilissimum Siciliae montem (quem quare dixerit Messala univum, siue Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca euomant ignem, non tantum edita - quod crebrius eunit, uidelicet quia ignis in altissimum effertur - set etiam iacentia), nos, utumque possumus, contenti sumus Bais. quas postero die quam attigeram reliqui, locum ob hoc deuitandum (cum habeat quasdam naturales dotes) quia illum sibi celebrandum lucuria desumpsit.`quid ergo? ulli loco indicendum est odium?' minime; sed quemadmodum aliqua uestis sapienti ac probo uiro magis conuenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo: sic regio quoque est quam sapiens uir aut ad sapientia tendens declinet tamquam alienam bonis moribus. itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamuis neminem Canopus esse frugi uetet, ne Baias quidem: deuersorium uitiorum esse coeperunt. illic sibi plurimum lucuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis soluitur. non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus. quemadmodum inter tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem. uidere ebrios per litora errantes et comissationes naauigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae uelut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est? id agere debemus ut irratamentavitiorum quam longissime profugiamus. indurandus est animus et a blandimentis uoluptatum procul abstrahandus. una Hannibalem hiberna soluerunt et indomitum illum niuibus atque alpibus uirum eneruauerunt fomenta armis uicit, uitiis uictus est. nobus quoque militandum est, et quidem genere militiae quo numquam quies, numquam otium datur. debellandae sunt imprimis uoluptates, quae, ut uides, saeua quoque ad se ingenia rapuerunt. si quis sibi proposuerit quantum operis aggressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. quid mihi cum istis calentibus stagnis? quid cum sudatoriis, in quae siccus uapor corpora exhausturus includitur? omnis sudor per laborem exeat. si faceremus quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fouendis corporibus operam daremus, nemo non impestiuam desidiam, uictori quoque, nedum uincenti, periculosam, meriot reprenderet: minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam persuerantibus. fortuna mecum bellum gerit: non sum imperata facturus. iugum non recipio, immo, quod maiore uirtute faciendum est, excutiio. non est emolliendus animus: si uoluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse uolet et ambitio et ira: inter tot affectus distrahar, immo discerpar. libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. quae sit libertas quaeris? nulli rei seruire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. quo die illam intellexero plus posse, nil poterit; ego illam feram, cum in manu mors sit? his cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet. effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum uigorem potes regio. quamlibet uiam iumenta patiuntur quorum durata in aspero ungula est: in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. et fortior miles ex confragoso uenit: segnis est urbanus et uerna. nullum laborem recusant manus quae ad arma ab aratro transferuntur: in primo deficit puluere ille unctus et nitidus. seuerior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat: ruina eiusmodi non est tam molliter collocanda. illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar extruxerunt quidem uillas in regione Baiana, sed illas imposuerunt summis iugis montium. uidebatur hoc magis militare, ex edito speculari latelongeque subiecta. aspice quam positionem elegerint, quibus aedificia excitauerint locis et qualia: scies non uillas esse, sed castra. habitaturum tu putas umquam fuisse + inimica Catonem, ut praenauigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum uariis coloribus picta et fluitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna conuicia? nonne ille manere intra uallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? quidni mallet, quisquis uir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi? sed satis diu cum Bais litagauimus, numquam satis cum uitiis quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine. nam illis quoque nec finis est nec modus. proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum illis reuellendum erat. uoluptates praecipue exturba et inuisissimas habe: latronum more, quos philetas Aegyptii uocant, in hoc nos amplectuntur ut strangulent. VALE.