Libellus de mirabilibus Ciuitatis Putheolorum et locorum vicinorum: ac de nominibus virtitutibusque balneorum ibidem existentium: Et primo ponitur epistola clarissimi Francisci aretini: ad Pium pontificem maximum: Cui prius Eneas de picolominibus nomen erat
Voluienti mihi quedam librorum volumina: Pie pontifex maxime: et animum laxandi gratia codices illos perquirenti: repperi hoc opusculum; Putheolanarum regionum admirabilium profecto virtutum: quas in aquis implicigtas ac latentes sanctitas tua legendo plane inspicere poterit: Illas enim tue samientie dicandas putaui: quia te sentio tanta iocunditate leticia: ac summa restaurandi naturam voluptate his in balneis delectari. Enim uero putheolos petere: si tuam aliquando celsitudinem non tederet; ob eius singularem aeris temperiem; et salubres aquarum ipsarum virtutes: maxima temporum diuturnitate morari. et illic degere numquam defatigari crederet vero quantum ex industria potui gratissime pater inter ceteras virtutes illas ac proprietates. que a compluribus huius seculi celebrantur. nulle veriores aquarum istarum sententie; quae mihi ex presentia vise sunt.
Sed cum ea praebare attingam: que in libello continenter. ad philosophorum ingenia potius spectare videantur. Vellem a maliuolis qui sese odia vel inuidia mouere solent maledicentia et eorum loquacite comprimi. qaum talem tetigerit prouiunciam: et aliena me contra omne officium arma sumpsisse profiterentur: huic ratus maledicentie respondere. Materies quidem ipsa philophica et de summa philosophorum parte primum est dissumpta. Hominem postulat: qui mature ocio fruat. et ris quam diligentissime det operam: longeque ab illuuie absit paupertatis: ac graui rerum familiarum cura: et non philosophice artis solum: Verum etiam vniuscuiusque periti; qui si comendare quis saltem conetur: que non intelligit videatur verborum solummodo vt puer sequi potestates. rare ipsa interdum solet plurimum aberrare: Quodque cum animo volueri quam honesta res esset: qwuia vniverse rei publice inuentio fortis vtilisque quam tibi grata. fretus etiam spe tue beatidinis non parua. ex qua virtutum et optimarum artium imitatores miris quippe laudibus ac premiis extolli solent. Suscepi rem ea contitione: vt tandem in publicum prodeat. tuo sane pro nomini dedicatum. Si quid in eo opere sanctitati tue gratum inueneris atque vtile: Inuentori primo atque auctori gratias agas et habeas. si libitumfuerit: illo iam dudum absente: mihi referas: Quod autem remphensibile in eo esse prospexeris: infirme ac fallaci mortalium omnium experientie deputes: Cum enim in eo titulum auctoris non inuenerim: nec a quo neque vbi liber editus sit: ad tuam beatitudinem opus dicari volui: ea potissimum causa: et pauca hec proposuisse non iniuriam arbitratus sum:
et quia post editionem libelli per dictum franciscum Aretinum plura alia comperta sunt; vt singulorum melior noticia haberi possit; eadem huic libello adiuncta sunt in mairem fidem scriptorum per eundem; Que idem edidit: vt ex balneis infirmi sanitatem acquerere possent: Et quia balnea acuunt prouocant humores dicit; numquam ad balnea eundem: nisi quis priums purgatus fuerit et infra scriptas subiungit regulas; quas in fine sui libelli posuit; hic autem preponuntur:
Cum ad balnea veneris: dimitte turbationes: et iras animi: operantur enim balnea per alacritatem; sicut artifex per instrumentum
Non intres balnea: nisi degestione perfecta:
non comedas nec bibas in aquis. nec post:
nisi refrigidatus; ne attrahatur indigestum et fiat oppilation;
Comede in balneis bonos cibos: et infirmitate tue concessos: ne dum malos humores euacuas peiores generes:
Dum in balneis es: a frigoribus et ventis caue:
Vino vtere bene limphato. vt sitim extinguas:
Semel tantum balneeris in die: ne multa euacuatio te debilitet:
Tantum intres aquas: quia cooperiant humeros: nisi vulnus aut plaga prohibeant:
In aquis cantarelli et solis et lune immerge plagas;
Tantum moreris in aquis; quantum incipias sudare in frontem vel quantum sine fastidio stare delectat:
Egrediens aquas: statim circunda te lintheamine: et compone te in lecto prius parato; et bene cooperiaris. sustine in lecto sudorem; et somnum si venitCum sudaueris; paulatim et per interpositas morulas depone cooperimenta: et absterge sudorem: et nota bene
Bene vestitus reuertaris domum: et iterum quiesce: sed non iterum sudes:
Non delecteris in mutatione balneorum vnum ex multis elige: quo vtaris
Dirige cursum balnei tui: vt aqua in mari semper defluat: aliquoin regulariter erit frigida
Cum balneandus es: eice si potes totam aquam de balneo; vt noua et recenter surgente vtaris:
Balnea sicut alia remedia operantur cum tempore; et ideo si non statim curaberis: non desperes; sed potius prosequaris:
Balneorum iuuamenta processo temporis magis senties: si deus voluerit:
Modo datis regulis balneandi et sudandi: ad singula balnea descendum est: et primo de sudatorio
SVadatorium: Puteolos a Neapoli Petens: cum medium vie praexerit: si paululum dextrorsum declamauerit: lacum iuueniet: piscibus ferisque carentem: sed ranis yrundibus et serpendibus abundantem: ad hhius lacus oram domus sita est operata testudine: In qua ex hiatu terre copiosus et calidus fumus emanat: hanc domunculam si quis nudus intrauerit: sentiet statim totum corpus in sudorem resolui: et ob hoc sudatorium dicta est: sudor hic humores euacuat: corpus alleuiat languidos restaurat: sanat ylia: ulcera interiora desiccat: podagris multum confert; Hec eadem facit atque vundecumque sumpta: et hoc fumo calefacta. In hoc loco beautus Germanus Capuanus episcopus animam Pascasii cardinalis inuenit: quam historiam sanctus Gregorius quarto Dyalogorum libro prosequitur:
De bulla sudatoria
villa sudatoria in occidentem tendens: post quam inter lacum et spinum montem transierit: a dextris lacum a leva via qua putheolos inde acciditur deferens: obuiam habet montem aridum ardentem: et continue fumigantem: quem fere non incolunt: neque aues: Ad cuius montis radices infra cauernas terre magno cum fragore atque bullit: et ob hoc bull vocatur: Hec aqua parum ad superficiem exiens: non sine arte et industria congretatur: sed mirabiliter emundat caput acuit lumina: purgat matricem: liberat inguen: splenem curat et epar: Eadem dicuntur alienam aqua hic calefactam virtute loci efficere: hic locus ob solitudinem aniantium: ac surgentis fumi in nebulas: et aqua ferventis terribilem sonitum timorem soli facile incutit:
De Astruno
AStrunus: verte te ad septentrionem et parum stagnum circunda: occurrit tibi a sinistris: mirabilis efficacie lauaccrum: quod a patria denoniminatum Astrunus nomen accepit: Hic duo sunt fontes: sed aqua eadem reumatibus et fleumatibus semper aduersa: quae cerebrum confortat: lesis oculis subuenit: ginginas stringit, dentes roborat. fauces aptat: brancos ex reumate curat: vocem sincerat: si vulula que in guttere est ceciderit: ad locum reuocat: pectus lenit: Appetitum incitat: stomachi fastidia et membrorumque pigritiam tollit: pulmonem a tussi recreat; corpus aquaticum se fleumaticum inflammat: et omne malum fleumatis et reumatis aufert: et multa alia:
De balneo foris criptam
FOris criptam iuxta litus maris est quod cripta exiens: per radices Falerni montis incedens: ad oram maris reperitur balneum: quod a situ loci foris cripta dicitur: hec aqua cum sit potu et operatione dulcissima: ignitos artus refrigerat: desiccata febribus membra rigat: pulmonm lesum: iecur: pectus sanat: debilitatem stomachi tollit: tussi et egre cuti medetur: nocet tamen ydropicis:
De balneo Iuncarie
BAlneum Iuncarie vltra per arenam procedenti occurit vunda iuncarie. que a iunctis ibi nascentibus nomen habet: Hec Vnda mentem letificat: gaudia fouet: tollit suspiria vltro venientia. venerem prouocat: et ad eam fortes efficit renes: Confortat stomachum: prodest lesis luminibus: vires iecoris reparat: epar sanat: corpus impinguat: febres erraticas annihilat: et prouided ne cutis extenuetur:
De balneolo
IN radice montis olibani: que protenditur versus Nesidam per arenam procedendo: duo balnea reperiuntur quorum vnum balneolum dicitur: Aliud balneum petre: Balneolum nomen a breuitate fontis inuenit: sed tanta est virtutis et efficacie eius prestantia; vt infirmus non solum aquam ibi sed deum adesse putet: Nam caput: stomachum: et cetera membra confortat: fugat nebulam oculorum: consumptos et debilitatos reficit: materiam quartane continue; et cotidiane destruit: A doloribus ex quocunque morbo vel febre procedentibus liberat. hac aqua Neapolitani plus ceteris utuntur. De hoc balneo clarus poeta Eustatius de matera hos edidit versus
Inter aquas pelagi prope litus sub pede rupis Balneolum dictum tante virtutis amicum
Vt parens illic sentiat et secedat
Morbo quocumque doles seu reumate quouis
Lotus aqua tali tempore liber abit:
Et caput et stomachum renes et cetera membra
Confortat tepidam si renouabis aquam:
Hec prodest oculis: oculorum nube fugata
Consumptos reficit quos tenet egra fames
Materiam rudem consumit: et amphimerine
hoc genus aliis plus parthenopensis amat.
De balneo petre
DPetra lauacrum sequitur quod in fine huius littoris sub rupe dicti montis positum est; ab effectu consequutum est nomen: Nam petram frangit: vrinam prouocat: drenes mundat: educit a renulas: caput a doloribus liberat. detergit ab oculis maculas: auditum aurigus praestat: et sonitum remouet: cordi pectorique medetur: huius aque calidus potus interiora mundat.
De hoc balneo petre Eustasius sic scribit Cui petra dat nomen mirum reor esse lauacrum
Quod lapidem possit frangere nomen habet
Et caput a multis facit assentare querelis
Auribus auditum prebet: et addit opem:
Lumina detergit tunicis maculosa piatis
Pectoris et cordis esse medela potest:
Vesicas aperit: a renibus vrget arenam
Huius aque potus interiora lauat:
Quam plures vidi calidam potare petrosos
In quibus vrina post lapidosa fuit:
Vos igitur quibus est durus cum pondere nurus
Assiduus talis liberat aque potus:
De balneo subueni homini
In capite sequentis litoris quod putheolos usque protenditur infra criptam in rupe cauatam: saluberrima manat aqua: quam obstructis ob incuriam venis: et fonte relicto sub arena intra dictam criptam et mare perquiritur. Et aqua egrotis hominibus mirabiliter subuenit: Subueni homini nomen accepit: Egesta igitur arena locum depositum intrans: eger stati scaturientium stillarum sentit auxilium: Fons iste animi tristiciam: et defectum stomachi tollit: ipsum confortat : et facit vt appetat: pulmonis: Iecoris: splenis: et tumidi ventris deponit onera: vocem clarificat: antique podagre induciatam dat requiem: et omnem speciem doloris aufert: excellens tamen eius operatio in restauratione debilitatorum membrorum lucidius enitet: De quo Eustasius sic ait:
Ex re nomen habet lauacrum quod subuenit egris
Nominis effectum gaudet habere fui
purgat pulmonem: deponit pondera splenis
Depurat tumidum certa medela iecur
Tristicie causam gelido de pectore tollit:
Humores ventres leuiter vnda leuat
Defectum stomachi tollit; confortat et ipsum
Vt solito solitas appetat ore dapes:
Vocem sincerat: genus aufert omne doloris:
Talis amatores reuocat vnda suos
Hec etiam deponit onus longeue podagre
Hic datur articulis induciata quies:
De balneo ortodonico
Ortodonicum balneum in radice eiusdem montis est: qui respicit putheolos: in ortodoni episcopi nascitur aquavtilis et mariabilis: et ob hoc orthodonicum dicitur: In hoc lauacro per hostium ad australem plagam dispositum multos per gradus descenditur et ideo cum auster flat: calor intus inclusus nec exhalatur: facile intrantes suffocat: aqua tamen eius fortis portata: consumpta febribus restaurat corpora: remouet nauseam stomachi et illum confortat: effimeras et erraticas febres tollit: maxime paratas ad ptisim:
De balneo sancte Anastasie:
BAlneum sancte anastasie obstruitur arena quod nomen quia prope capellam huic sancte dedicatam aqua surgebat: assumpsit: facta igitur fossa; aqua recenter egrediens: ifgniti corporis recreat artus: et eorum virtutes renouat: tollit languidis sinthomata vel defectus si surgentis aqua partiantur ardorem: De quo dicit Eustasius:.
Balnea preterea seu natasie lauacrum
Humanis vsibus commoda multa facit
Corporis ingrati recreatos efficit artus:
Virtutes etiam corporis vnda nouat.
Res miranda quidem: quincunque cauabit arenam
In medio fosse feruida manat aqua.
illa recens in fonte suo sinthomata tollit:Languidisardorem si patiantur acque:
Qui petit ergosuo bene de languore curari
Sentiet auxilium si renouabat aquam:
De Ciuitate putheolorum:
PVtheoli vel putheolum vetus oppidum est: Bayas respiciens ad septentrionem: dictum a putheis olentibus aquarum sulphuratarum: que ibi scatariunt: hoc oppidum: vt dicit Cornelius tacitus libro XV, Italie estvetussimum: ad quod veteres et emeriti de Tarento et Aucio reperiuntur ascripti ex eo: quia in ipso oppido indigene pauci erant: cum dispersi essent per prountias: in quibus stipendia maritima receperant. Sed vt refert ipse Cornelius post alicuius curriculum temporis de expeditione reuersi: et in vnum congretati: ius colonie et cognomentum a Nerone adepti sunt. His vero voluntate et beneplacito Senatorum pretores instituit . qui potestatem haberent eligere magistratus. prefecit etiam ipsis petentibus eorum legionibus tres; vltra numerum viros ex eis statuit Senatores. Refert etiam ipse Cornelius: quia puteolam dantes se expeditioni maritime ad stipendia Romanorum neque coniugiis suscipiendis: neque alendis liberis sueti: orbas sine posteris domos relinquebant. Refert etiam idem Cornelius. li xiii. quia inter putheolanos nobiles et plebeos maxima est orta sedicio: propter quam ad saxa et minas et incendia deuenerunt. Sed nobiles Romam ad Senatum mittentes: de violentia popularis multitudinis sunt conquesti. Populares etiam legatos ad eundem misere Senatum: exposituros quia auaritiam Magistratus: et cuiusque mairum non poterant supportart Senatus igitur voluntate Gaius cassius adhibendo remedio est electus. Sed quia putheoli eius seueritatem ferre non poterant: pcate(?) ipso ad stribonios frens est ea cura translata. quibus data cohorte praetoria: eius terrore; et paucorum supplicio reduit concordia putheolanus.
Refert etiam idem Cornelius tacitus quia putheolani delapsi in provincias: in quibus stipendia expleuerunt; repente in vnum collecti: numerum maiorem colonia effecerunt. quibus comitiua pretorum arbitrio Senatus haberi solita coartiore ambitu exarserant. princeps composuit tris: qui supra numerum petebantur: eorum legionibus preferendo; duxit patrum honorem. statuendo: vt qui a priuatis iudicibus ad Senatum provocasset: eiusdem pecunie periculum faceret. cuius is qui Imperatorem appellasset. Antea enim vacuum id solutumque pena erat.
Refert etiam Idem Cornelius eodem libro;
quo supra: quia putheolani olim non sicut vniuerse legiones; deducebantur cum Tribunis et Centurionibus: et sui cuiusque ordinis militibus vt conssensu et caritate rem publicam efficerent: sed ignoti se diuersis manipulsis sinet
Rectore: sine affectibus mutuus. quasi essent ex alio genere mortalium vagabantur.
De Theatro Putheolorum.
APud Putheolanos Theatrum olim fuit mire magnitudinis: cuius vestigia adhuc apparent: circuli formam habens In quo quondam mixtum homines cum mulieribus maires cum minoribus ludos aspiciebant. Sed hoc onfuisissumum spectandi genus: vt dicit Suet. li.ii. Aug Cesar correxit et ordinauit siquidem quae ab una part Theatri in primo subselliorum ordine Senatores maiores sederent In secundo pretestati: id est pueri nonbilium: pallis purpuratis inducti. In tertio pedagogi: cum eorum discipulis. In quarto milites. In quinto plebei. In parte vero opposita Theatrum primo ordine subselliorum sedebat Pretor. In secundo virgines vestales. In tertio tum mulieres cum pueris bullatis. antea si quaedem immedia causa seebant. Et putheolanus puluis dicit Seneca in ostionibus naturalibus li.iii. sio aquam tetigerit:saxum fit. Sic econtrario: hec aqua si solum contigerit: beret: et effigitur Inde est quae res abiecte in eundem locum: LAPIDES extrabuntur. Hec ille.
Habebetur in actibus amplorum: actuum ii. quae beatus Paulus Puteolos venit. vnde ait. Et cum venissemus Syracusarum mansimus ibi triduo. Inde circunlegentes: deueius REgium et post diem unam flante Austro secundo die venimus Putheolos: ibi inuentis fringibus: rogati sumus manere apud eos dies septem.
De Ponte Putheolorum in mari facto per Gayum Caesarem
molibus putheolanis vel putheoli usque Bayas: vt dicit suetonius li.x Gayus Caesar Romanus: Pontem fieri fecit; longum trium milium sexcentorum fere passuum. Quo facto: duobus diebus continuis super eo cucurrit. Primo enim die phalerato equo; coronam quercinam ferens in capite: gladium circa femur. et clamidem deauratam. Tertio die in habitu quadrigario per pontem accessit; habens ante se preuum currum duarum rotarum; qui ab equis optimis trabebatur. Comitatibus eum Dario vno ex Parthorum obsidibus agminum praetorianorum et amicorum cohortis.
Quare Gayus Cesar hunc Pontem fieri fecerit.
QVare antem hic pons a gayo excotigatus fuerit: ration est triplex Per Suetonium assignatur. prima est:vt imutaretur Xersen Regem lPersarum: qui volens de Asia in Greciam transfretaret non sine admiratione helles pontum aliquot angustiorem concumulauit. Alia est; vt alicuius immensi operis fama Germanam et Britanniam: quibus tunc imperitabat: terreret. Tertia ro(?) est auam a suo patre et per aliquos mercatores et doctos audiuisse se dicit. Ferunt enim TiberioCesare anxio de successione Gay nepotis sui: et vestrum contingeret primori nepotem: Taxillum mathematicum affirasse. non magis Gayum Imperaturum: quia per Bayanum sinum, equorum discursum. Ac si diceret: Ita erit possibile: quia Gayus imperet; sicut esset possibile: quia per mare Bayarum equi discurrerent. Mortuo demum Tiberio: Gayus Imperator est factus: quia talem pontem fieri principes: super eo vt dictum est. tribus diebus continuis commeauit. Quarto die cum multos ibi emulos conuitasset: de litt.. omnes praecipitauit de ponte. et quosdam aphraehendentes gubernacula pontis: destruit in mari De pilis pontis huiusmodi facit mensionem Seneca ad lucillum dicens. Omnis in pilis putheolanorum turba constitit.
De sulphitaria
IN summitate montis: qui ciuitati putheolorum praeeminet: planicies maxima adhuc quasi tota circumdata montibus: ex quibus extrahitur innumerabilis thesaurus: ex sulfuribus et alluminibus ac vitriolo. qui ex lapidibus et terra ipsius montis fiunt. Et ibi quaedam aqua nascitur que cum maximo impetu bulliens: in altum usque ad duas et aliqnando tres cannas eleuatur. Et in hac planicie montis quae plura fiunt naturaliter foramina: ex quibus maximus. et impetuosus exhalat fumus: vt si in eadem foramina lapsis etiam magnus proiciatur: impetuositate et potentia fumi reicitur. Hec enim aqua sulfurea: et etiam fumus per cauernas exiens: dicitur: quia neruos mollificat: acuit visum: lacrimas et vomitum stringit capitis et stomachi dolorem aufert. Fecundat steriles. tollit febres cum frigore. Infecta membra scabie purgat. Hic tamen odor grauis: et locus undique fumigans terribilem est: tamen dictus fumus reuma et frigus capitis aufert.
De Cantarello balneo.
CAntarellus nomen a forma balnei sumpsit. hic primus in littore quod ad putheolis ad Tripergulas vadit: admirandas operationes exequitur. Antiquas enim et nouas plagas ac fistulas mundat. desiccat: et solidat. fluxum reumatis prohibet. clarificat lumina. obturat venas fluentis snaguinis subuerit arteticis: vtilis est ad febres et frigora. extrahit mirabiliter ferrum: et fragmenta seu particulas ossium fractorum: quae latent in corpore; et arte Cirugici fungitur. Cum autem hec aqua temperata sit: pregnantibus multum confert: sed nimis continuata obest. De quo dicit Eustasius: de matera in libro balneorum suorum.
Inter aquas pelagi aqua feruens manat: et ipsa
Ne fluat in pontum: futile claudidt opus.
Cum mare fremescit: locus oppugnatur ab vndis
Vix alquis poterit eger adire locum.
Cantarus humana fruitur virtute medendi
Nam plagas veteres consilidatque nouas.
Ulcera qui patitur cutis ex humoribus extra
Cantarus abstergit: lumina clara facit.
Sanguinis obturat venam quandoque fluentem.
Subuenit artheticis: fit medicina pedum.
Vtilis ad febres et frigora: Sed tamen huius Usus aque lateri continuatus obest.
De Fontana
D canatarelli latus aqua consurgit proprietatibus Cantarelli contraria: nouiter reperta: et ab aliis non descripta: que cum more fontis semper scaturiat: fontana dicta est. hec somnum dat: ventrem lubricat: lac multiplicat. infantes soporos et placidos facit. nauseam stomachi reuocat. indurata mollificat. Super autem aliq lauacra renes purgat. educit arenulas: aperit vesicam. capillos cogit exire vulneribus: et podagricis nocet. Hac aqua putheolanae matrone cum suis pueris semper vtuntur.
De villa ciceronis quae hodie cicerunum dicitur
HHic non procul supra mare Bayas respectans in occidente versa villa fuit.
Marci Tullii Ciceronis: cuius vna pars supra mare inedito posita vetustate detecta est que auatem inconinenti est: dirutos ostendit. hec vulgo ab incolis puheolanis et locus et adiacens dicitur Ciceronum. pus
De balneo prati: quod creditur a multis Ciceronis o
BAlneum prati opus Ciceronis. Lauacrum quod in prato situm est: et adea de prato nomen habet Euntes a Tripergula Auersam post hospitalis transitum ad sinistram senute statim Criptam inuenient et per subterraneum descensum aquam reperiunt: que multum placida lipposis oculis bene confert: eorum vlcera tergit: A pigris humoribus corpus alleuat torturam viscerun remouet. mollit lacertos caput et scapulas trahit ad debitum: et toti dmum corpori subunit. De quo Eusstasius sic sribit.
Creditur a multisd hocCicerons opus.
Est via difficilis que ducit ad inferiora
In quibus inueniet quam petit eger aquam.
Hocbene visceribusfertur conferre molestis.
Alleuiat corpus quod grauat homor iners.
Dicunt et duros mire mollire lucertos
Et caput et spatulas ad sua iura trahit.
Lipposos oculos declarat: et vlcera tergit
In toto pariter corpore parat opem.
In sudore madens fugit pro tempore frigus
Nec potum sumat dum sua membra calent.
De Tripergula
TRiperguA LOCUS EST IUXTA aVERNUM DICTUS
Tripergula a tribus tiguris idest solarius
Vel ut quidam volunt a tribus pergulis hoc est feruis: qui manumissi loca eademeadem tenuerunt. Tris enim grece est tre: pergula vero seruus a pergendo dictus.
De balneis exexistentibus i Tripergulis
I hoc loco triperbule inter alia balnea quae ibi fore narrtur vnum est triperpula etiam dictum vel a loco in quo est: vel vt volunt alii quia trss habeat mansiones: vnam in qua vestes balneatium conservantur: aliam in qua quies datur sudantibus. tercia aqua calidam continentem.
De balneo Triperbule seu balneo veteri.
DIspositio loci dedit balneo sequenti vocabulum. nam tripartita sit domus in qua vestes aqua et lecti sternuntur et seruantur: iure vocabulo tripergula dicta est: plurimi eum balneum vetus vocant: eo quod primum in hoc loco inuentum balneum circumponitur domibus nomen dedit ut ipsum suburbium etiam Tripergula vocetur. Hec unda accommoda omnibus auferet mentis defectum. Cor exhilarat. corpus alleuiat. membrorum onera tollit. fugat varios dolores stomachi: pedum remouet grauitatem. hac aqua utens accidentia mala nulla timebit. Ex hoc loco feruntur denum nostrum Ihusem Xristum a mortuis resuffesixxe. et ab averno seu infrono tulisse pdm(?). vnde et altus mons superiens (?) mons Xristi dicitur. Vnde Eustasius:
Est locus australis quo portam Xristos Auerni
Fregit: et eduxit mortuos inde suos.
Hec domus est triplex de iure Tripergula dicitur (?)
Vna capit vestes: altera seruat aquam.
Vtilis vnda satis: multum sudantibus aufert
Defectum mentis: cum grauitate pedum.
Hec stomachi varias facit absentare querelas
Flebile de toto corpore tolit onus. Debilis atque piger: quibus non est multa facultas,
Consulimus tali sepe fruatur aqua.
Huius amator aque sinthomata nulla timebit
Incolumi semper corpore letus erit.
De balneo colature
IN Tripergulis stat balneum quod Colatura dicitur ab accolis: cuius aqua ab alio latere rupis surgit que a descensu montis colatura dicitur. Hec Vnda declarat faciem: morpheam et alias turpes notas ab ea remouet. Cor letificat: mentem roborat. stomachum confortat: praeteritas crapulas digerit; appetitum incitat: tussim fugat. dat pulmoni quietem: et prouidet ne ptissim ex tussi parata procedat. De quo Eustasius sic scribit
Pulmoni prebet solitam Colatura quietem
Inde fugat tussim; quam graue reuma parat
Hec stomacho vires parat vis crescit edendi
Sepius absumptas decoquit illa dapes
Declarat faciem: mentem corroborat: et cor.
Letificat: turpes radit ab ore voces
Formidat quicunque ptisim cum tusse paratam
Vt timor abscedat sepius intret aquam
Inueterata suis sicut radicibus arbor.
Nequaquam poterit sine labore capi.
Non aliter veteris serpentia semina morbi
possunt euelli qualibet arte simul.
De balneo Arcus
IN sinistra parte lacus auerni in quo alta profunditas: et diuersorum piscium magna est copia .x. sunt balnea quorum primum ab edificii forma arcus dicitur. Cuius in restaurandis de fectis et consumptis corporibus mirabilis virtus est Restaurat membra. confortat stomanum: et intera omnia Iuuat. ventribus tamen tumidis et inflatis iecoribus et splenibus on confert.
De quo scribit Eustasius.
Dulce satis lauacrum quod nominem sumit ab arcu
Virtutem magne commoditatis habet
Haec aqua consumptos restaurat corporis artus
Corpori dat vires: aria membra rigat.
Si quis in extremis patitur: festinet ad vndam
Omnia ne dubitet interiora Iuuat.
Non tamen bis prodest tumidi cumn sarcina ventris
Aggrauat: atque dolet splene tumente iecur
Re liquet expertam proprio quam lumine vidi
Teste mihi populo quo scio verba loquor.
Vidi consumptum tantum cum pelle relictum
Tempore non longo restituisse cutim.
De balneo Ranerii
RAnerium etiam balneum in Tripergulam esse solet: cuius optimam aqua ab Inuentore nomen sumens: salsi fleumatis hostis est nam scabiem impetiginem seu serpiginem sanat putridum curpus mundat cutem restaurat. leprosos prodest. Exigit tamen vt sanitatatem conseentur. Vnde Eustach. Trituli aquas vtatur Balnea Ranerii quae corpora putrida radunt
Et quorum salsi fleumatis hostis aqua.
Si saniosus et scabiosus illa subintret.
A scabie quauis exteriora lauant
Infectam mundare cutem quicunque laboras
Vtere Ranerio: de cute sanus eris
Nec cum incurras iterum discriminina morbi.
Iura virtutis cum sanat tum remoubis.
Terribilis trituli sanus adibis aquas.
Vidi quamplures defastidire lauacrum.
Fecerat hoc hoinum pingue putredo putens
Ranerii seruiuit aquis aqua turgida stagnis
Felix qui pingues euacuabit aquas
De balneo Sancti Nicolai
SAncti nicolai balneum. omnia balnea potentes aut magis solliciti occupant. hocsolum mirifici confessoris pauperibus subuenit: et io facti Nicolai dicitur. Hec aqua ab aliis descripta non est nec ab intelligentibus satis experta quantum tamen conpertum habeo: debiles fouet: consumptos restaurat: stomachum conformat: et vires reparat.
De balneo Scrofe.
SSrofe mirabilis unda: quae io de scrofa dicte qua scrofulas sanat et qua in hac volutari Scrofa reperta est: Purgat enim mirabiliter scabiem et leprosis prodest.Impetigines ex fleumate salso sanat. Sarcinam ventris deponit. Arteticis et podagricas bene confert. qui in hoc aut Ranerii balneo lauatur: salsis aut leguminibus non vtatur.
De balneo sancte Lucie
IN proximo sancte lucie balneum situm est. sic dictum mirabiliter confert oculis: quorum defensionem hanc gloriosam virginem habere dicitur. Dolorem capitis et iuncturarum tollit.oculorum etiam cataractas non inueteratas et nebulas destruit. Auribus prestat auditum. et remouet sonitum. hoc aliquando cecos illuminat.
De Arculo seu balneo sancte marie.
BAlneum sancte Marie seu arculus nonminibus ladabile: a forma fabrice et breuitatis loci diminutuum nomen accipiens: qui feruens et calidum Epar habet illud aptat: a nimia frigiditate et reumate absoluit: oculolos a lippitudine et optalmia liberat: stomachum roborat: somnolentiam nimiam vel vigilantiam romouet: et vtramque extremitatem deducid ad medium.
De balneo Crucis
IN hoc balneo Crucis sepe miracula cernimus. Quis numerat: quos alienis brachis et pedibus adductos: seu baculis sustentatos hoc lauacrum annis singulis sine alterius ad hoc lauacrum annis singulis sine alterius adiutorio remittit ad propria. A podagra enim mirabiliter liberat. iuncturas et neruos sanat. flegma in ipsis imbibitum expellit. Tumorem a iecore soluit. Ydropicis ex grosso flegmate subuenit. Ventri et ypocondiis prodest. Et quia confert manibus pedibus et lateri in quibus sunt insignia dominice passionus: ideo de cruce vocatum est.
De balneo Succellario
SVccellarium prope et subtus horrendam Sibille Cumane domum: que Auerno preeminet: quasi ex quadam cella: dulcis lucida et preceteris Vtilis aqua labitur: et ob hoc succellarum dicitur; Saporem habet brodii decocti Caponis. capillos prolixos et claros facit. labra danat. dentes et ginginas mundificat. Turpem pannum faciei lentigines et scabiem remouet. pulmoni Iecori et spleni medetur. Ardorem et pondus vesice soluit vrinam prouocat. Arenulas eicit. quartanam cotidianam: et tepidas febres sanat; tussim soluit: super omnes alias aquas stomachum confortat: et incitat appetitum: ac tutum corpus exhilarat:
De quo Eustasius sic scribit:
Est succellarium lauacrum quod conuenit egris.
Lucida quo multum dulcis et vnda manat
Pondus et ardorem vesicen soluit: et egris
Dentes et genginans mundificando iuuat:
Acoris varias per lotum curat in vnda:
Passus in estate triceam vel cotidianam
Aut tepidas febres: sentiet eius opem;
Pulmonis iecoris vicium splenisque medetur
Tussis ob hoc lauacrum pectore pulsa fugit
Appetit et stomacnus ista perlotus in vunda
Et bene digestus redditur inde cibus:
Lentigo scabies turpis pannus faciei
Hac curantur aqua quando lauantur ibi
Reddit prolixos et claros ipsa capillos
Et tutum corpus exhilarando iuuat:
de balneo ferri
COnstat etiam ain Tripergulis esse balneum ab alia parte horrende domus Sibille: et quasi intus Auernum aqua scaturit: que colorem et spumam habet instar ferruginis: ideo ferri dicta est: que dolorem capitis et cupercilii super alias aquas remouet: ab oculis sanguinem caliginem et pannum tollit: et eos sincerat: asufibus dat auditum et sonum remouet: Tres cerebri cellulas purgat: De quo Eustasius scribit
Ante domum vatis locus est vt domus Auerni
Grande ruinosum preiminet artis opus:
Hoc lauacrum ferri habet ferruginis instar
Dicitur vuibrosa sed caret vmbra domus:
Si quis emigraneum patitur quandoque dolorem
Siue supercilii sepius intret aquam:
Cum vicio capitis nubem caliginis aufert:
Tollitur ex oculis sanguis: ab aure sonus:
Si quis aque talis vires cognosceret eger:
Collirio nunque lesus haberet opus:
Pannosos oculos sincerat: et effetat aures
Congaudet capiti cellula trina suo.
De balneo palumbario
ESt et ibi lauacrum palumarie: seu cripta palumbaria: ideo dicta: quia palumbi ibi nidificant: cuius aqua caput et renes sanat aperit meatus vrine: nebulas ab oculis et vetus ab auribus fugat: passiones stomachi et que ad cor tendunt expellit: et arteticis confert: vtens tamen hac aqua a salsis et frigidis caueat: De hoc balneo sic scribit Eustatasius
Cripta palumbare fertur ad grata palumbis
Vel quia pro lumbis fertur obesse parum
Vnda palumbare lesos cum vertice renes Sanat: et vrine sumpta recludit iter:
Ex oculi nebulas. et ab auribus excutit euros
Cardiacam tollit: arteticamque fugat.
Et maiora facit: si scis seruare dietam
A salsis caueas; frigida queque fuge
Algentis vitabis aque consurgere potum
Vtere limphato quod pressit vua mero:
Crede mihi qua aqua facit quodcunque sirupus
Si bene seruetur sola dieta facit:
De balneo Siluiane
ESt praeterea in ipsarum Tripergularum agro; non procul a faucibus Auerni lacus: inter suas et Bayarum confines: balneum quoddam peruum: quod de nomine mulieris eiusdem cognominis dicitur: Saluiana: hec vunda muliebri sexui magis confert: nam matrices ab omni humore purgat: et ab infirmitatibus sanat: prouocat menstra si desunt: et si superesse luxerint: reducit ad medium: steriles fecundat: et facit concipere cum adiutorio priapi boni: De quo scribit Eustasius sic:
Saluia diua parens inuenit forte lauacrum
De proprio tribuens nomine credo nomen
Si qua viatrices quouis humore grauatas:
Impregnat et has steriles fructificare facit
Menstrua si forsan fugiant: inuita redibunt
Et facit hoc lauacrum ne sine lege fruant:Quas patitur matrix causas obtemperat egras
Vnde queri posset femina causa paret:
Vos igitur steriles moneat: si grata prolis:
Ne vetat annosi temporis egra quies
Tam vir quam mulier te saluiane frequentet:
Tam vir quam mulier frigidus esse potest:
De balneo Sancti Georgii
De balneo sancti Georgii
DEinde Georgicum balneum occurrit: ideo dictum: qua sub terris aqua queratur: geos enim grece terram significat: nunc a vocabuli similitudine sancti Georgii dicitur: hec aqua mirifice lapidem frangit et eicit; vrinam soluit: frontem brachia manus syam seu ancham crura et pedes a doloribus liberat: et prohibet podagram fieri vel crescere: De quo Eustasius de matera sic scribit:
Est aqua quae poterit nisi flaminis indice fungi:
Nam via sub terris plena timore latet:
Quantum mens dubia timet ingrediendo lauacrum
Mirifice tantum lete requirit aquam.
Hec lapidem frangit; vrinam soluit: ad usum In multis prohibet articulare malum:
Scissa si crura; si pes: si brachia: si frons
Egrotant; sanctis his releuantur aquis:
Hoc bene contestor; quidam cum mingere vellet
Euomuit lapides virga coacta duos:
De balneo pugilli
EEst etiam in Bayarum littore aliod balneum quod pugillu dicitur: tam brevis huius balnei locus est: ut pugillus vocetur; virtus tamen eius mirifica est: nam ventrem solutum restringit: ani pondus tollit: attenuat ydropicos: caput et splenem a doloribus ligerat: et a febribus cum frigoribus: sanat ac confortat debiles: et consumpta membra restaurat:
De quo balneo pugilli Eustasius sic scribit
Cum maris vndatumet: tum vacat vnda pugilli
Pro statione loci tam breue nomen habet:
Est iter obliquum peruiam quod ducit ad vndam
Vis hominum septem creditur ille capax:
Ani tollit onus: ventrem cessare solutum
Cogit et ydropicos attenuare potest:
Si patitur cum splene caput com frigore corpus:
Fegruerit: certam sentiet eger opem:
Quid de te referam nimis admirande pugille
Quod proprio vidi lumine testor ego:
Aridus usus aque baiulis adductus amicis
Discessit sanus non ope vectis egens.
De balneo olei petrolii
Hoc lauaacrum ideo de oleo petrolio dicitur: quia liquorem istum cum aqua exire: et in eadem esse: et visu et odoratu percipitur: Situm est enim prope ecclesiam beate Marie virginis et littus maris; Hec salutaris aqua omne genus serpiginis morfee et impetiginis tollit: turpes notas a facie radit: lepre vicium sanat; coleram et salsa flegmata extinguit; cor exhilarat: grossa membra subtiliat; et ab eis imbibitum frigus expellit: et artus singulos vigori et officio suo reddit:De balneo culine
FOns qui predicte ecclesie preeminet: ob altitudinem suam Culina vocatur: Et aqua que ad pedes montis huius per cautam et obliquam criptam inuenitur: ab eo Culina dicitur: Acuit multum limina: pedum passionibus subuenit: non tamen inueteratis: grossum flegma a neruis remouet: hec aqua prodest egrotis. sed nocet sanis: et caue ne diu in ea moreriris
De balneo solis et lune
IN eodem littore bayarum est aqua nobilissima: et preceteris admiranda: Solis et lune sic dicta: quia sicut Sol et luna stellis: sic ista preualet aquis: non est ad ipsa paruium iter: sed per ruinas antiquorum edificiorum descenditur: ad antiquum balneum dirutum et occupatum a mari: ibi defossa arena scaturit aqua sanctissima omne genus gutte omnem speciem doloris tollit: Vlcera plagas: et fistulas si non sint radicate in ossibus sanat: venas fluentis sanguinis stringit: Menstrua siue plus siue minus fluant reducit ad legem: occultum in corpore ferrum extrabit: podagricis mirabiliter confert: si fracta loca non fuerint: hoc vt antiqui scribunt: Imperatorum balneum fuit:
De quo Eustasius sic scribit
Cesaris est lauacrum quod sol et luna vocatur
Sicut sol stelis preualet instar aquis.
Omne genus gutte tollit: omnesque dolores
Fistula ni violet viribus ossa suis:
Subunit antique lauacrum regale podagre
Ni faciat fractos inueterata pedes:
Ded tamen ignorat vbi sit tam nobilis vnda:
Obruit anqtiqua forte ruina locum.
Vos igitur quos longa dies fastidit et etas:
Quos tam longeuos nutrit aduersa senectus
Demonstrate locum qui sol et luna vocatur
Vtilis a multis edificandus erit:
De balneo Giborosi
BAlneum Giborosi obmittendu non est. sic balneum Giborosi dictum: quam forma edificii sui desuper ad modum gibi eleuata erat: Hec aqua saluifica ad quam per gradus descenditur: lapides arenulas pilos vel humeros inpedientes vrina a renibus trahit: alia componit: vesica aperit; nec melior salus renibus reperitur: dolorem matricis remouet: fluxum sanguis in mulieribus stringit: et adiuuat membra quolibet morbo grauata:
De fonte episcopi
COnstat preterea in locis eisdem Tripergularum lauacrum existere: nobile quod episcopi balneum nominatur: et tenent anqiqui quod quidam Episcopus illud refecerit: et ideo fons episcopi dicitur; vel quia prelati illa magis vtuntur qui propter ciborum et quietis abundantiam plus podagriscunt: confert etiam mirabiliter articis podagricis doloribus iuncturum et cuilibet generi podagrarum:
De quo Eustasius sic ait:
Nomine fons tali fruiture quia episcopat egris
Vel quia pontificis curare fertur opusl
Arteticis prodest; tollit genus omne podagre
Hunc habet expertum pontificale decus:
Et quia prelatis nocet quies atque parapsis
In se deficiunt sepe dolore pedum:
Cum constipatus nouis intercluditur intus Inde dolent ventres ilia tensa crepant:
Pontificis fontem requirat pontificalem
De balneo fati
AScenditur per aliquod passus ad balneum de batis sic dictum: quia de fatis repertum est: vel propter pulchritudineum operis: quo testido eius elaborata est: hoc nomen accepit: Aqua ista perspicua roborat stomachum; prouocat appetitum: nauseam remouet: podagricis multum confert: per omnibus autem a quis extrahit ferrum absconsum in corpore et omnia membra exhilarat:
De balneo bracule
BRacula recipit nomen ab humilitate seu depressione et rotunditate loci: Hec prestantissima aqua grossas fauces subtiliat: raucam vocem sincerat: dolorem capitis siue anterius siue posteriur remouet: caliginem oculorum tollit: spleni et iecori medetur: quartanam et tertianam ac interpellatas febres interimit et earum caussas delet:
De balneo spelunce
IN istis terminis vitimum locum spelunca semper tenuit: ex re nomen habens: quia in spelunca lauacrum est: Reuma et tussim sanat: ydropicis fugat accidentia cuiuscumque gutte: ac remouet et confortat stomachum: Posuit galienus qua si quis quinque dragmas huius calentis a que diebus singulis biberit: ea que sunt subtus et supra dyflama curare:
De balneo Trituli
BAlneum Trituli: prope est locus Trituli: in quo balneum et sudatorium sunt; a loco sumentia nomen: Et forte dicitur Tritulum: quiaquartana ibi sanatur: Triteos enim grece quartanam sonat: balneum preclarum atque mirabile: nam ad radicis rupis altissime ampla cauata domus est: et in eo artificis ingenio composite ymagines manus tenentes ad loca passionis: quibus enim medetur hoc lauacrum; que vel sunt vetustate consumpte: Vel vt ferunt alii a medicis Salernitanis delete: Vt recursus qui per egros pro eorum languoribus habebatur ad balnea: ad solos dumtaxat medicos haberetur: vt quibus ars philosophica modicum addebat conpendium: deinde totale commodum adduceret: Et dicunt alii GTritulum dictum a territorio in quo situm est: vitibus ferax: de quo Iuuenalis Satiricus in X. sic ait
Te tritolinus ager expectat: fecundus vitibus: Aqua autem semel in die: et semel in nocte iuxta occasum lune et ortum lune calida et fumigans venit in balneum: quo repleto pars aque in equor refunditur: pars reuertitur vnde ixiuerat: Hoc fugat reuma. caput stomachumque confortat: omnem guttam sanat: liberat ydropicos: prohibet febres: flegrmaticis prodest: et omnem balneum virtutem corroborat: Et ob hoc vbi cunque quis balneatus fuerit: vltimo aliquibus vicibus hic lauetur:
De hoc balneo Eustasius sic scribit:
Est locus antiqua testudine ductus in aluum
Rupe sub ingente celte cauata domus:
Planaque figuris morborum conscia formis:
Ad quid aque valeant queque figura notat:
Res miranda satis: satis est horrendaque visu
Hoc veniente die mittitur vnda semel:
Hec eadem partim primum petit; equora partim
extenuata fluens refluit vnde venit:
Plus hic qua dudum venerat betsayda semel
Anno vno parabat mota salutis opem:
Hec aqua quotidie multis medela medetur
Reuma fugat stomachum roborat atque caput
Liberat ydropicos: hic omnis gutta fugatur
Fleumaticis prodest: febricitare vetat
De sudatorio Trituli
RUpis hec eadem in summitate sui per ascensum multorum graduum Sudatorium habet: Est quedam cripta manu cauata: stricta ad modum sed in longum multum protensa: odoris suauis sudor erumpit: si te inflexeris: statim referigeraris: vltra procedens semper dextrorsum post aliquem descensum: inuenies aquam perspicuam: sed calidissam; et vix tangibilem: quam multi putant in super scriptum balneum latenter effluere: quia si ad aquam ire volueris: ad sinistram recipe iter: quod post qua per duos tantum passus intraueris: incipe aliam a dextris viam: per quam procedens: obuium habebis lapidem: qui de rupe ruit: et caballus dicitur: vltra hunc incedens super calidum puluerem inuenies finem cripte: et celtis vestigia: Reuertere nunc ad locum: vbi hanc partem cripte intrasti: et inuenies foueam profundam et largam; et aliam criptam prope: ad meridiem tendentem: quam caue ne intres: nam si per eam processeris: absquee excessu caloris vel frigoris: absque vento vel motu aeris; flamma sursum tendens dimittit ceram: et faces per se extinguuntur: et vltra euntes homines ex vertigine capitis mortui decidunt; Hoc sudatorium: humores euacuat: caput et stomachum liberat: reumata curat: flegma excutit: corpus alleuiat: ydropicis et podagricis multum confert:
De balneo finiculi:
ULtimo tangenda est aqua finiculi: sic dicta: quia inter mare mortuum et misenum montem inter multas huius generis herbas scaturiat; vel quia finos et acutos oculos reddit: hic fons nondum formam balnei accepit: nec propter distantiam loci satis experta est sed hoc compertum habemus: quae lipposos oculos abstergit: eorum vlcera sanat: maculas delet: et super omnes alias aquas visum acuit et declarat.
De qliis aquis calidis
SUrgunt preterea per totum sinum quae a Falerno seu postripo monte usque ad misenum interiacent multe alie aque calentes: quarum virtutes et nomina penuria vel magis incuria hominum oblivio possidet: fuisse tamen efficacie magne: antiquorum lauacrorum forma et ruina demonstrat stant enim adhuc apud Bayas mirificorum operum quaedam praeclare reliquie: quas vetustas abolere non potuit: sicut est illud maris mortui: vbi iussu Octaviani Augusti terra per magna spacia profunde effossa: et per incipas radices Miseni montis introductum mare stationem classibus tutam dedit:
HEc olim falnea dicuntur ab egris omnibus derelicta: vt innuit Oratius in primo epistolarum epistoal xiiii ad valium que sic incipit: Que sit hiems velit:
Me facit immensum cum gelida perluor vnda:
Per medium fgigus sane myretea reliqui
Dictaque cessantem neruis elidere morbum
Sulfura contempsi: vicus gemit inuidus egris
Vbi glosa: Gemunt habitantes vico bayarum: propter lucrum perditum balneorum vbi ad maiorem huius dicti euidentiam: notandum est: quia Octauianus Augustus Imperator Romanorum: apud baiarum balnea semper conseruerat morari: et cum diu dolore artitice laboraret: in curam sui Amelium medicum preelegit: qui eum calidarum a quarum lotionibus tantummodeo lauari iubebat: et rimas cubiculi eius velleribus oppilari; Sed cum curis huiusmodi morbus magis inualesceret: et Augustus ipse in maciem maximum deuenisset: quendam alium medicum Musum Antonium nomine in suam curam assumpsit; Q quo prohibitus est: ne amplius in ipsis balneis se lauaret: etvbi prius gterminis aquis lationibus. profusionibus etiam ac gargarismatibus frigidis vteretur. Qua cura sanatus: Musam Antonium remunerare volens: ei de beneplacito et voluntate Senatus Quadraginta argenti sextercia assignauit. Propter hanc ergo curam Augusti egri ceperunt relinquere balnea praedicta bayarum: et ad loca frigida se conferre: et non solum ea: sed et balnea quae mirteta dicuntur.
De balneis myrteis
PRelibata siquidem balnea olim apud veteris auctoris myteta dicebantur: non quia ibi myrtus abundaret: sed quia iuxta lacum Averni: circa quem sun ipsa balnea os Inferni existere dicitur: per quod mortuorum anime in feros fabulose petere dicebantur. Vnde myrteta dicta sunt quasi morteta. hec eadem vt superius est ostensum: et alia bayarum littoris balnea ab egris fuerunt magno curriculo temporis intermissa: ex eo quia Augustus Cesar diu apud ea commorans; non potuit ipsorum remediis ad conualescentiam peruenire. quia autem ipsa balnea contempta et intermissa fuerunt ab egris: et eorum loco frigida balnea sunt petita Innuit Oratius in primo Epistolarum dicens. Mirtea reliqui.
Dictaque cessantem mentis elidere morbum.
Sulfura contempsi: vicus gemit inuidus egris.
Qui caput et stomachum supponere fontibus autem(?)
Clusinos gabiosque petunt et frigida rura. dent
Vbi glosa. Ego Oratius: sane idest certe reliqui myrtea id est balnea circa Triperbulas sic vocata: et contempsi sulfura id est balnea sulfurearum aquarum que sunt apud Baias que dicta sunt supple a medicis: elidere id est tollere: morbum cessantem idest vacantem; neruis id est iuncturus neruorum. Et quia sub audi ipsa balnea sic relicta et contempta sunt: vicus scilicet Tripergule et bayarum inuidus egris idest non visus: sed derelictus ab egris idest infirmis gemit. l plorat et dolet nec immerito: cum eadem balnea magno quondam precio possessoribus locarentur.
Galienus tamen medicus venit vt videret hec balnea; et miratus est. Sed paucis verbis aquam spelunce tangens aliquarum aquarum virtutes in suis operibus expressit. post quem orobasius antiquus phisicus eorum balneourm que tunc in vsu erant nomina et efficacias in decimo operis sui libro inseruit. Quem secutus Alcadinus poeta Siculus et facundus: trigenta balnea elegantibus versibus adornauit. cuilibet balneo XII. versibus distributis: Vt etiam ipso versuum numero sanitatum vniuersatis et integritas signaretur. Metra vero aque de sulfitaria cum istis stilum aut conuenientiam non habent: quia eius non sunt. Lauacra autem ordonici: de scrofa sancte lucie et sancte crucis: post istos reperta: quidam versibus non stantibus et male compositis scripsit de quibus omnibus preter prescriptos versus Eustasii de materia: cum non reperimus aliam quam ut supra mensionem: facere non potui nec eos inseri in hoc opusculo. In hac autem quedam virtutes: quas postea experientia docuit: et quatuor alia balnea ac sudatorium Trituli nouiter reperta addita sunt. Sed quia dicta balnea in littore Bayarum: et a falerno seu postripo monte usque ad promontorium Miseni sita sunt. et in eisdem locis plura alia memoratu digna reperiuntur: de singulis aliqualem mensionem facere intendo: vt et hii qui balnea et lauacra. auc necessitat: aut animo recreationisvidere voluerint: etiam de aliis antiquarum memoriam: et vt ea penitus non aboleantur.
De Miseno promontorio
MIsenus promontorium est: in extremitate Bayarum; Et dictus est misenus a Tubicene Enee: ab ipso Enea occiso atque ibi sepulto. Refert enim Seruius: quia Eneas volens illic mortuorum animas ab inferis euocare; quod sine hominis occisione fieri non poterat: occiso miseno; sacra ista compleuit. Ante enim aduentum Enee i Italiam mons ipse Aereus dicebatur. Sic innuit Virgilius; in .VI Eneydos dicens:
monte sub aereo: qui nunc Misenus ab illo
Dicitur: eternumque tenet per secula nomen.
De Cripta Tragonaria
IN huius montis Miseni radice versus marimen Insulam Cripta est: et in tufo ipsius montis excisa: ex opere albario tunicata: que Cripta Tragonaria vulgariter nuncupatur: in quam plunie omnes ipsius promontorii ad vsum potus inhabitantium defluebant. Et dicta est Tragonaria a traconibus: sunt enim tracones meatus seu eursus aquarum subterrnei:
De Turri Pharonis.
IN hoc promontorio fuit olim turris; Pharo: que de monte lumine suo portum nauigantibus ostendebat.
De Portu Iulii
IVxta hunc montem portus olim fuit quem veteres portum Iulii vocauerunt: nunc autem vulgo portus maris mortui nuncupatur. Hunc portum iulius Cesar effodi fecit; et terram in mare conuertit vt inuuit Oratius in poetria sic dicens:
Receptus
Terra neptunus classes aquilonibus arcet
Regis opus sterilisque diu palus: aptaque remis:
Vicinas alit vrbes. Vbi glosa
Neptunus idest mare: receptus terra idest infra terram quod supple fuit Regis opus id est Iulii cesaris tunc regnantis: arcet classes aquilonibus idest arcet aquilones id est ventos a classibus idest5 nauibus. Hic portus vt dicit iuuenalis Satiricus: Vix naturalem aliquem parem habet. quoniam hinc inde duobus bracchiis est naturalis tuffi
conclusus ; quorum vnum respicit putheolos et Nesidam: aliud Surrentum: et Insulas Caprearum. In huius Theatri seu Cripte Tragonarie capite mons est Misenus vt gilbus. Hec duo brachia mari vndique abluuntur: vnum mari Bayarum: aliud mari procide seu Iscle. In huius portus fauce iulius Cesar ad repellendos maris Impulsus molem fieri mandauit: ne procellarum impetus in nocumentum nauium nimium licenter intraret. Quod autem portus iste iulii diceretur confirmatur per verba Suetonii sic dicentis. Viginti seruorum milibus manumissis ad remunerandum portum Iulii apud Bayas. Quod turris pharo fuerit olim in ipso promontorio Miseni; et portus ipse duo brachia haberet: et in fauce portus esse molus confirmat Iuuenalis Satiricus dicens.
Vacculum locus fuit herculis olim a Bays non longe: dictum sic a vaccis animalibus seu bobus. quod hercules olim deuicto Gerione Maioricarum Rege: de Hispania rediens: et per Bayas transitum faciens: ibi consitituit hoc oppidum. Seruius Baculeos vocat. De quo Cornelius tacitus dicit: quia bayanum locum: montemque Misenum flexo mari alluitur. In hac villa Nero Cesar: olim existens: Agrippimam matrem suam: vt eam occideret: litteris euocauit: vt refert ipse Cornelius.
De pissina mirabili Neronis
PIssine Neronis non procul a bays olim fuerunt: que vulgo pissima mirabilis dicitur non multum a vacculo distans. Has Nero incipiens: continuare proposuit ab eo loco quo incepte fuerunt: vsque ad lacum Averni: vt Innuit Suetonius de gestis Neronis: dicens: inchoabat pissinam a Miseno ad Auernum lacum protentam: porticibusque conclusam; vt quiquid proximis bays calidarum aquarum esset: contineretur. Quod autem he pissine fuerint Neronis: Innuit Cornelius tacitus libro XV. denotans: quia mater Neronis Agrippina procurabat qua Nero ipse adoptiuus Claudii esset et pro Consule ac Imperio succederet: aput pissinas morabatur. Vnde in persona Agrippine sic ait. Nero pissinas Baiarum suarum excolebat. cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius: et etiam adipiscendo Imperio pararentur.
De Bayarum littore.
Baye litus est recuruum in Campania et portus pulcherrimus in meridionalem zonam respiciens: post Ciuitatem Cumarum. quod litus semicirculi formam habens in modum theatri infra eius ambitum mare recipit. quod mare Bayarum dicitur. Et vocate sunt Baye a baiulandis mercibus. Vel ut dicit Seruius: a bayo Vlixis socio ibi sepulto. Harum baiarum sinum laudat et commendat Oratius in primo Epistolarum inter ceteros sinus orbis sic dicens.
Nullus in orbe sinus bays praelucet amenis
De hoc baiarum litore et de suis tepentibus
fontibus dicit Anneus florus in suo ephitomatum libro
Et tempents fontibus Baye
De villis Seruuli et Varie
Seruuli villa non longe a Cumis est: vt Innuit Seneca Lucillum libro septimo:
Varie villa inter Cumas et Villam Seruuli situatur. a possessore eiusdem nominis sic dicta. Vnde Seneca ad Lucillum dicto libro septimo sic ait. Inter Cumas et Seruuli villam varie curuatur. et hinc mari; et illinc lacu veluti angusta ita clauditur. hanc villam Seneca libro quo desuper describit Lucillo hoc modo. De ipsa villa lucilli virorum optime nihil tibi possum certi scribere: frontem enim eius tantum: et exposita que ostendit transeuntibus.
De duabus speluncis.
Spelunce sunt due magni operis: cuius laxo atrio: artes manufactus quarum altera solem non recipit: Altera usque in occidentem a Sole tenetur: Prata bona: medius riuus: A mari et acherontonino lacu receptus: in rupis modo diuidens alendis piscibus: etiam si assidue exhauriatur sufficiens. Hoc tamen est commodissimimum in villa: quia Bayas transparamnem habet: incommodis illarum caret; voluptatibus fruitur: sequitur enim fauonio: et illum adeo excipit: vt neget baye.
De Villis Marii et Pompei ac Cesaris.
MArii et Pompei ac Cesaris ville fuerunt olim apud Bayas: in loco posito eminenti. probat id Seneca ad lucillum libro secundo dicens. Consules marius et Gneus Pompeius: et Cesar extruxerunt quidem villas in regione Bayana: sed illas imposuerunt summis iugis montium videbantur enim hic magis militare ex edito idest alto speculari; late longe subiecta.; Et sequitur. Quam positionem elegerint: quibus edificia extruxerunt locis: et scies non villas esse: sed castra. De villa Iulii dictatoris loquitur in speciali Cornelius tacitus libru XV dicens Iuxta viam Miseni editissima idest altissima prospectat.
De villa Pisonis
PIsonis villa in Bais etiam fuit locus amenus: balnea habens accommoda. pro cuius vile amenitate et balneorum commoditate Nero frequentissime accedebat: vt innuit Cornelius tacitus libro quo supra dicens. Apud Baias in villa pisonis: cuius amenitate captus Cesar: crebro ventitabat ibique ad balnea et epulsas ibat.
De Tripergula superius dictum est.
De auerno Lacu
AVernus lacus est in Tripergulis quem vulgus lacum Tripergule dicit.
Hic vt refert Seruiusolim siluarum densitate ambiebatur: vt exhalens inde per angustias aque sulfurate odor grauissimus volantes aues prope necaret. Vnde et auernus dictus est: quod interpretatur sine delectione. a enim grece sonat sine; vernos vero delectatio. Quam rem Cesar intelligens: siluis excerptis ac deletis: ex pestilentibus amena reddidit loca. Nonius Marcellus dicit: quia Auernus idcirco appellatus sit; quia odor eius auibus infestissimus: vt dicit lucretius. Et Virgilius in vi Eneidos. Vnde locum graii dixerunt nomine Auernum Auernus ergo dicitur quasi auibus odor nocens. Hic lacus vt seruius dolea vocatur: eo quia dolose oleat: quasi dolens olea doleas siquidem grece dolce se interpretatur. nascitur autem lacus hic secundum eundem Seruium de strariis acherontis: nec mirum: quoniam acheronta grece sine gaudio interpretatur. Auernus vero sine delectatione. Qui enim est sine gaudio: necesse est vt sine delectatione persistat:
De lacu lucrino.DIcti vero lacus auerni nec on et alterius qui lucrinus dicitur: fauces octauianus Augustus aperiri fecit: vt per eas aqua maris ipsos lacus ingrediens: pisces redderet meliores: et ipsorum lacuum aqua cum marimis fluctibus se quandoque ad alueum retrahentibus exundaret. quod autem maris aqua in Auernum et lucrinum fuerit inmissa: probat Suetonius tranquillus li.ii dicens Inmisso in lucrinum et Auernum lacum mari. Et Iulius Aneus florus. li primo dicit lucrinus et Auernus quidem maris ocia. vbi glosa. In lucrino et Auerno quidem maris que in eos ingreditur ociatur.
Hunc lacum Virgulius lacum nigrum vocat: hoc est profundum: seu reuera nigrum inferiorum vicinitate. secus hunc lacum versus Austrum vorago olim fuit magnum hiatum habens: per quam cristum dictum est ad inferos descendisse et animas inde credo traxisse. Quod probat Eustasius sic dicens..
est locus australis: portam quo christos Auerni
Fregit: et eduxit mortuos inde suos.
Hanc voraginem in vi. eneidos hoc modo
describit Vergilius.
Spelunca alta fuit: vastoque inmanis hiatu
Strupea tuta lacu nigro nemorumque tenebris
Qaum super haud vlle poterant impune volantes
Tendere iter pennis: talis sese alitus atris
Faucibus effundens supera ad connexa ferebat
Vnde locum graii dixerunt nomine Auernum
Vib glosa. Spelunca. idest antrum seu vorago alta idest profunda fuit. strupea id est lapidea immanis idest magna: vasto hiatu idest cum magno ore et amplo: tuta idest circumdata. s. ab vna parte: lacu nigro idest profundo quae pro et tuta etiam ab alia scilicet parte tenebris nemorum id est nemoribus seu siluis tenebrosis et densis. super quam scilicet speluncam seu voraginem haud vlle. idest nulle volantes hoc est aues poterant tendere iter pennis idest poterant volare impune id est sine lesione. quin fetore supple sulfureo qui exibat de voragine morirentur. Vnde subditur talis alitus; idest talis fetor effundens edest exiens de atris faucibus idest de illa voragine. sic obscurea. ferebat idest eleuabat sese ad supera conuexa. idest ad celum quod conuexum est et arcuatum; vnde idest propterea quia de ipsa voragine: talis fetor exibat: graii idest greci dixerunt idest vocauerunt. locum scilicet illuum Auernum: nomine idest a nomine siue a rei proprietate. nam vt dictum est sine delectatione interpretatur.:
Hec vorago dicitur atria ditis. idest os Inferni; que diebus ac noctibus stat aperta.
Vnde Virgilius.
Noctes atque dies patet atri ianua ditis
Cuius ingressus leuis est. Vnde Virgilius vbi supra.
Facilis descensus Auerni
Sed reuocare gradum superasque euadere ad auras.
hoc opus hic labor est.
,De lacu manum factum Iussu Neronis
B hoc lacu auerni vt dicit Suetonius li.vi vsque ad hostia tiperina: vt nauibus iretur: clX. miliaria longitudinis. latitudinis vero quae due quinquerimes contrarie commeare possent inchoauit quorum operum perficiendorum gratia homines vbique mulctatos actiam scelere conuictos: ad id opus deputari precepit. Ad quod opus faciendum impulsus est per Equitem Romanum: pro comperto asserentem eum posse molimine modico immensas et reconditas opes: quas Dido Regina de Tiro aufugiens in Affrica vastissimis et profundissimis specubus terre absconderat. Sed opes ipsas preter falsam spem quam habuerat reperire non potens: consumptis omnibus in utraque fossura: exhaustus iam factus et egens: detraxit stipendia militibus veteranis. per que incommoda calunniis appulit animum rapinis. cornelius tacitus li.xv de hac fossa mensionem faciens; dicit quia Seuerus et Coler architorie artis fabri; quibus ingenium et audacia erat: etiam quam natura denegasset: posse temptare per artem: Neronis viribus illudentes a lacu Auerno: vsque ad hostia Tiberina fossam nauigabilem se promiserant depressuros: squalenti interdum littore; et per montes aduersos interdum. pro cuius aque plenitudine aquisque gigendis nullum aliud huiudum (?) occurrebat: quae pontine paludes: cetera vero erant abtrusa seu arentia: Nero vero erat incredibilium cupitor; et fodere proxima Auerni iuga confisus est: manentque vestigia irrita spei; et reuera omnia circa Auernum iuga cauis amfracta: ocissime sunt effossa: vt credatur ibi fore cecitas et indicatio laborinti: nec absurde cum ysidorus Ethimologiarum XVI: dicat: quia vnus decem laborintium: in Italia debet esse. quod credibile est: cum Dedalus qui vnum fecit in creta: iram minois fugiens et minas; Cumas perueniens similem potuit comperisse:
De monte Gauro seu Gualdo:
Mons est preterea: ab auerno non procul nuncupatur: Huius radices ad Cumanum agrum et Auerni labra: et Bayarum latus se porrigunt; hic vites ita feracissimas gignere perhibetur: quia bis annis singulis racemorum prouentus impendant: Quod innuit Anneus florus in epithomate dicens: Bis amictus vitibus Gaurus: vbi glossa: Bis in anno Gauri amiciuntur propagines vuarum racemulis vestiuntur; Hic mons quasi suffossus extitit; vnde iuuenalis Satirius SatiraIX:
Te trifolinus ager fecundus vitibus implet:
Suspectumque iugum Cumis et gaurus inanis
idest vacuus et effossus; Cuius littus quod ad Bayas extenditur: hostrea magna labat que a loco montis gaurana dicuntur; vnde idem iuuenalis Satira VIIII:
Summum crede nephas animam proferre pudori
Et propter vitam viuendi perdere causas
Dignus morte perit: tenet locum hostrea ceterum
Gaurana: et cosmi toto mergatur aeno:
De vico Cambre quihodie Campana dicitur
AD hiuius montis radicem ab occidente in orientem accessus olim vicus fuit. Cambre dictus meridiem respiciens: nunc vetustate cconsumptus: et erat dictus Cambre quasi camere: Nam locus erat vbi camere et apothece multe erant: In quibus naues putheolani et miseni Bayarumque portuum onus suum deportandum; per altas regiones italie deponebatur: Hic vicus nunc corrupte a circomposite regionis hominibus nominis vetusti ignaris Campana vocatur: eo quia Campani idest Capuani a Cumanis ibidem dicuntur esse conflicti: ob cuius conflictus memoriam est historia composita: Cambre dicta: que a magistris in scolis frequentissime scolaribus dicebatur: Vnde Iuuenalis Satura vii:
Occidit miseros cambre repetita magistros
De civitate Cume
ET quoniam ciuitas Cumae antiquissima sub huius montis Gauri radicibus et vicina Auerno posita est: et ab Euboenibus condita tempore Solonis philosophi: Atheniensis et Assonis lacedomonii: conditorum legum: prout attestatur Titus livius VIII libri ab vrbe condita: que propter augurium mulieris pregnantis et dormientis inuente Ciuitati nomen dedit: Cume enim grece latine dormire significat:
De eius vrbis conditoribus plenius videri potest: in libro cronicarum Ciuitatis neapolis et huius regni Sicilie ne de eadem omnino sub scilentio pretereatur; aliqua quae in vita homeri poete scripta sunt per peregrinum allium ex libro vitas plutarchi hic miseram; Cecus igitur cum est a Cumanis: cum igitur ex Colophone Smirnam rediit: atque ibi poetice facultati operam dare aggressus est: verum cum difficultate vitam ageret; Cumam se conferre constituit; profectus itaque per Herini campestria Neothicum peruenit Cumeorum Coloniam; habitari autem hic locus annis octo post Cumam conditam ceptus est: Ferunt hic cum esset cum forte ad officinam cerdonis cuiusdam ac cessisset: astantem illum hos primum versus pronunciasse:
Observate vrium victuque domoque carentem
Qui colitis celse florentia menia Cume
Cume Sardenes posite in radicibus alte
Quique sacros latices diuini sumitis hermi
Verticibus rapidi perperit quem iupiter amnem
Est audem Sardene mons: fluuio imminens
Dicunt etiam populum quem ibi postea creauit eo tempore quo melesegenes ad eos peruenit pullalasse: Ille autem postea tedio paupertatis affectus: Cumam petere statuit: si forte ibi forte ibi esse tollerabiliore conditione posset: sed antequam recederet: hoc sibi disticho fertur iter auspicatus
Ite citi patrumque pedes me ducite in vrbem
Prompti animo qui sunt consilioque boni
Profecto Neothico per larissam Ciuitatem: breui et expedito itinere: Cumam peruenit: atque vt Cumei dicunt: Myde phrigie regi Gordio propinquorum rogatu hoc epigrama composuit: quod quidem in Columna: monumenti Gordii etiam nunc inscriptum est:
Epithafium Myde
Enea virgo myde phrigii superacto sepulcro
Dumque fluant vnde proceraque germinet arbor
Solque oriens niteat: niteatque argentea phebe
Stans super hoc multum lacrimabile nuncia bustum
Hic ostendo Mydam venientibus esse sepultum
Hinc Melesegenes hoomerus dici ceptus a cecitate: Cumei siquidem cecos homeros appellabant: quare cum prius melesgenes vocaretur: longa postea consuetudine: vero abolito nomine Homeri cognomen inualuit: licet diutius apud aduenas et peregrinos nominis error insiderit; Decreuit igitur eius ordinis presul ne Homerus nutrietur: idque demum vniuerso consilio placuit: Egressus deinde curiam: Homero sermones inter eos habitos: denique quid ipse de consilii sententia decreuisset: exposuit
Que cum homerus audisset: magna tristicia affectus: versibus his vicem suam deplorauit
Qua nam forte dedit fatis me iupiter esse
ludibrium puero bribuens alimenta parentis
In gremio eolidis Syrme: quam turribus altis
Consiliis struxere Iouis poluli an (?) phriconis
Fulmina bellorum victrina; doctaque turba
Insiliissee in equos pugnamque nere sub armisQuam penes vndisoni surgentem litora ponti
Ipse incles mediam liquidis interfluit vndis
Vnde Iouis nate veniebant femine muse
Has laudare plagas vrbemque extollere ad astra
Inclita ni sacre spreuissent carmina vocis
Atque aliquis penas dabit et post noscet iniquas
Stulticiam peperisse malum mihi dedecet vrbi
As ego quam nato tribuerunt numina fortem
Nec cum diis luctor totam pacienter et equa
Mente feram; sed non hac amplius immorer vrbe
Spes alio properat: populumque inuisere gestit
Fertque animus tenuem quamuis non multa potentem
De combustione insule Iscle
ET licet in hoc libello de civitate Putheolorum et locis conuicinis scribere propositum sit: tamen quia insula iscla etiam vicina est: aliquid de eadem dicendum videtur: maxime de eius destructiions: Nam olim in anno a natiuitate domini MCCC primo Regnante in hoc regno Sicilie rege Carolo secundo: in dicta insula iscla vicina insule procide exiuit et processit ex venis terre ignis sulfureus: qui magnam ipsius Insule partem consumpsit atque combussit quasi usque ad Ciuitatem iscle que tunc Gerunda nominabatur; ex quo igne multi homines et animalia consumpti fuerunt: et ex ea peste perierunt: que duobus fere mensibus perdurauit multique ex eisdem vt hanc pestem effugerent insula ipsa derelicta aliqua ad vicinam insulam procide alii ad insulam Capream alii Bayas Puteolum et Neapolim confugerunt: Cuius ignis vsque in hodiernum diem vestigia remanent: nec in eodem doco herba vel quodcunque aliud virens nascitur: et locus alicui rei commodus est: sed asper (?) incultus: durans quasi per duo miliria in longititudine: et per medium miliare in latitudine: et vulgo dicitur le cremate: quia autem dicxta insula sulfureas habeat venas: adhuc videri potestex balneis et termis sulfureis: sulfureque et aluminibus in ea bis terpibus facta sunt et fiunt: in inextimabili quantitate et precio; et balnea ac lauacra ad recreationem informorum et plurima et vtilissima:
De Sybilla Cumana filia Glauci:
cuius palacium iuxta Auernum situm est:
SIbilla dicitur; cuius pectus numen recipit: et interpretatur Sybilla dei sentencia: Eoles enim deum syos dicunt: bele vero sentencia: ergo Sybillas quasi siuibulas dixerunt. Hoc longe clarius beatus Augustinus scribit li.xviii: de Ciuitate dei capiyulo xxviiii: Et papias. Sybille lingua greca dicuntur omnes femine vates: Vt Varro testatur: scios eolico sermone dus dicitur: bilem greci mentem dicunt: Inde Sybilla: quasi dei mens vel sentencia: eo quia hominibus diuinam mentem seu voluntatem interpretari solebant: Hoc etiam fatetur ysidorus viii: ethimoligiarum: Inde est illud Virgilii in vi: Eneydos
Arces quibus altus ApolloPresidet: horrendeque procul secreta Sybille:
Antrum in mane petit: magnam cui mentem animumque
Delius inspirat vates: aperitque futura:
De nominibus et
numero Sybillarum
DEcem Sybille a doctissimis doctoribus fuisse traduntur: Prima de persis secunda libica: Tercia Delpbica: Quarta chymeria: Quinta Erithea in babilonia nata: Sexta Samia; a samo insula vocata; Septima Cumea Almitea vel Amaltea nomine; Octaua Hollespontica in agro Troyano nata: Nona phrygia que vaticinata anchise: Decoma Tiburtina grece latine Albunea vocatur De Tercia Delphica dicit Solinus in iii: libro de mirabilibus mundi: capitulo ii: de Sybillis: Delphicam Sybillam in templo Delphici Apollinis genitam ante Troyana bella de eisdem vaticinatum bothus perhibet: et eius versus plurimos Homerum operi suo inseruisse manifestat:
De quarta Erithea: que eri filia fuit; et ideo Erithea dicta: appellataque Sybilla a scientie parilitate: dicitur ipsam inter alia multo an (?) persis praedixisse: Assifios imperium maris amissuros
De quinta Cumanma: que post Delphicam et Eritheam; Cumo loco fuisse natam: ipsa sui nomine ac rei feries probat: hec vocata fuit Aliana lithra Glauci filia; huius sacellum vt idem Solinus testatur: prope Avernum situm est; Que vt voluit Seruius: regnante Seruio Tullio: Quinquagesimo olimpiade Tarquino prisco obtulit novem libros; in quibus fata et remedia Romanorum descripta erant pro quibus poposcit Trecentos philippos; qui tunc aurei preciosi erant: qua contempta a Tarquinio: et parcius precium offerente: sequenti die tribus iam per eam combustis: reuersa: ex sex quantum ex none(?) petierat: coniuncto quia precium non mutauit: accepit hi sex libri Sybille olim in templo de pollinis cum aliiis libris marchiorum et vegolyes nymphe seruabantur
Sciendum sane libros Sybille a principio custodibus fuisse assignatos: et deinde additos quindecim; usque ad tempora Syllana: poltea creuit numerus. nam sexaginta custodes fuisse narrantur: demum ad qeindecim ipsorum librorum custodia reducta est rex huius Sybille libris usque ad tempus Sylle pontifices maximi consulegant: tunc enim cum Capitolio exusti sunt; Huius Sybille Cumane sepulchrum in Sicilia adhuc manet: in oppido cui nome est Lilibeum; vt narrat idem Solinus libro quinto: sic dicens: Lilibeum oppidum dictum vbi est Sybille sepulchrum:
Hec Sybilla vt dicit Seruius super libro bucolicorum Virgilii: secula per metalla diuisit; diffinit etiam quis finem seculo imponeret: et Solem vltimum: idest decimum esse voluit
Dixit preterea: quia finitus omnibus seculis: rursus debebant omnia renouari: quam arem etiam philosophica ddisputatione collegit: dicens: quia completo magno: qui in triginta sex millibus annorum perficitur: omnia sydera in ordinem priorem redire: et ferri rursus eodem modu debebant; Arguens quasi est idem syderum motus: necesse est omnia que fuerunt habeant eandem iterationem: Que etiam fuit opinio Platonis: huius opinionem sequetur Virgilius in libro bucolicorum: dicens reuerti aurea secula; et iterari omnia quae fuerunt vnde ait:
Vltima Cumei venit tam carminis etas
Magnus ab integro seculorum nascitur ordo
Iam redit et virgo: redeunt saternia regna:
Eadem Sybilla vt volunt quidam iter quos fuit
Augustinus: de christoprophetauit sic dicens:
Iam noua progenies celo dimittitur alto
Tu modo nascenti puero: quo ferrea primum
Desinet: et toto surget gens aurea mundo
Quos versus postea virgilius quarte eloge bucolicorum inseruit:
Dicitur Sybillam in foliis palmarum scribe
resolere interdum vitas: et semones inter dum: Varro testatur et Virgilius
Et sciendum quia omnia aresponsa Sybille vt dicit Seruius: non plus minus ve centum continent sermones: vnde Virgilius in sexto Eneydos:
Quo lati ducunt aditus centum hostia centum
Vnde ruunt totidem voces responsa Sybille
De patre et matre Sybille Cumane
SYbilla Cumana fuit filia Glauci et Dyane sacerdotis: quod confirmat Virgilius in vi: Eneydos sic dicens
Atque vna phebi: trineque sacerdos
Deiphebe Glauci: faturque talia RegiHec namque Sybilla: Enee petenti hoc modo respondit:
Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit:
Nunc grege de intacto septem mactare iuuencos
Prestiterit: titidem lectas de more bidentes
Talibus affata Eneam
hec eadem Sybilla: vt Fingit Virgilius respondit Enee petenti descendere velle ad inferos. vt aureum ramum de silva Iunonis
Averne excerperet: vt patet in vi: Eneydos vbi sic dicit:
Quod si tantus amor menti si tanta cupido est
Bis stigios nare lacus bis nigra videre
Tartara: et insano iuuat indulgere labori
Accipe que propagenda prius: latus arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus
iunoni Auerni dictus sacer hunc tegit omnis
Lucus: et obscuris claudunt conuallibus vmbre
Quo facto; cum eo ad inferna descendit: et ea docente omnia infernalia plene nouit: Eneas iussu Sybiulle: hoc est voluntate et dispositione diuina: ramo aureo excerpto: idest ista deliciosa mundana: de silua Iuonis Auerne: idest de huius vite confusione; que silue dense propter tenebras comparantur: ad inferos descendit: hoc est multis mundi partibus peragratis: nauigio tandem ad mare inferum nauigauit; Cum hac historia Enee duximus annotandum; quod pictagoras samus ad examplum huius ramis descripsit quod duos habet ramos duas vitas designans: scilicet virtuosam; et vitam deliciosam; cuius ramus dexter arduus est: et per eum vita virtuosa datur intelligi; per sinistrum vero qui planior est labes ac interitus; ac descensus ad inferos denotatur: hunc ramum sinistrum describit Virgilius aureum esse; hoc ideo; quia omnis vita deliciosa aurea esse videtur: sed eius finis aculeum habet: Hunc etiam ramum Virgilius in siluis latere describit: quia reuera in huius vite silua idest confusione vicia latent: quibus ad inferos est descensus; Ad quos si quinddem nullus potest descendere: nisi prius decerpserit fructum aureum huius rami vnde Virgilius in eodem vi; libro Eneydos dicit
Sed non ante datur telluris optata subire
Auricomos quae quis decerpserit arbore fetus
FIngit Ouidius in viiii libro Methamorphoseos: quia Sybilla in vocem conuersa fuit; hoc voluit innuere propter eiusscientiam diuinorum; eiusque humilitatem percipuam. Dm vero post mortem vox est humana locuta habet enim figmeutum poeticum. Quod Eneas visis infernalibus: cum Sybillam deam vocaret: et templum ei faceret; ac sacrificia se sibi facturum offeret: ab ea talia verba audiuit
Dea non sum: nec thuris honore veneranda sum; sed humana sum; humanum igitur dignare caput: Audiuit etiam ab ea hec verba. Audi Enea que refero: Si mea virginitas amare phebum potuisset: mihi vita longeva fine caritura dabatur: Sed dum phebus precaretur ab ea: ipse respondit: Elige Cumea virgo quod optas: et optatis pone modumque tuis: dixit Cumana: Ego vero cumulum aucti pulueris sibi demonstrans: petii vt tot annos mihi concederet: quot corpora puluis ille habebat: quod recepissem fecissem: quia igitur munus phebi contempsi; et elegi virgo manere: non extiti quod petii consequuta: hoc autem ideo factum esse arbitratur: quia cum Sybilla a quodam sui temporis litterato in coniugem peteretur qui per phebum deum musarum datur intelligi; sub promissione longeue vite: spreto promisso se illi in coniugem denegauit:
Hoc autem figmentum istud indicat veritatis: Sibilla si coniugali copula se ligasset: vitam sibi diutinam propagesset nam vt dicit Augustinus. Ex connubio propagantur creature. Ideo autem Sybilla potius voluit viuere virgo quam phebo coniugi. Cum filia Glauci piscatoris esset: ignobilis genere virginitate nobilitare se voluit. Nam virginitas: vt dicit Ckiprianus: est exaltatio humilium: ignobilium nobilitas: et nobilium ornameutum.
Fertur etiam quia Sybilla Enee quedam de se pronostica propalauit: dicens. Tempus erit: quo de magna parua deuuiam: et membra mea consumpta senecta ad nihilum redigentur. Tunc amata a phebo; nec ei placuisse videbor: et tandem a nullo visa dissoluar. tunc sola voce: et non visione cognoscar morsque pallida vocem mihi tantummodo derelinquet. Et adueniente egra et inualida senectute: quam diuine patiar: post mortem numeros exaucti pulueris adequabo.
Allegoria. Parua de magua Sybilla esse confingitur; cum ad senectutem deueniens et in ea diu persistens: corporis inualitudine: fortitudinis vires amisit.
Tunc siquidem in vocem conuersa fingitureum post mortem eius de ea: scientiaque ipsius omnis est humana lingua locuta. per quam vocem locutionem et famam annos reuera exaucti pulueris adequauit.
Ferunt enim Sybillam: hoc est libros suos ab eo vt dictum est tempore quo eos Tarquinio assignauit: trecentis annis in vrbe durasse; donec vna cum capitolio sunt exusti.
De Clauco patre Sybille
GLaucus piscator fuit cuisdam Antedonis filius de ciuitate Cumarum pater Sybille. hic cum illis temporibus in Variis villa non procul a Bayano lacu. contra inhibitionem principis piscaretur: quia edictum contempserat: pisces adhuc palpitantes in mari fuere reiecti: ipseque postmodum idratus in mare se demersit. Quod innuit Valerius marcialis epigramatum: decimo hortans piscatores quoslibet: vt per piscationis miseriis ab illo loco fugiendo recedant: cum illi pisces sacri sint: illiusque existant: quoin orbe nullius est maior.:.
Vnde aid Marcialis hoc modo
Bayano procul a lacu recede piscator.
Fuge ne voceris. et cetera.
Hanc Glauci materiam Ouidius in libro viiii. Metamorphoseos: ne Sybille fame detrahere videretur. in aliud figmentum poeticum transmutauit. quod hic cum non faciat ad hunc libellum inserere pretermisi.
De Sybilla Tiburtina.
DE Sybilla Tiburtina dicitur. quia saul Rex reganauit annus quadriginta duobus usque ad dauid. Dauid autem Rex regnauit annis quadriginta duobus. In ipsa autem etate venit Sibilla Albunea nomine Tiburtina. in cuius carminibus multa de deo; et cristo continentur.
Fuit hec Regina Priami regis filia. ex matre nomine hecuba procreata. Hec circuiens diuersal partes orientis videlicet Achayam: Macedonia: Herostachiam: Agaguldeam: Siliciam: Pamphiliam: et Galaciam: Cumque hanc mundi partem vaciniis suis replesset: inde venit Egiptum: Ethiopiam: bagadam: Babiloniam: Affricam: libiam: Panthapolim. Mauritaniam: et Palitrum. Per omnes has prouincias prediciuit. et spiritu prophetie repleta: predixit bonis mala: malis mala. Scimus namque; quia in preconis suis vera vaticinauit: et que in nonissimis ventura erant predixit. Audientes igitur ciues ac principes Romani famam eius: statim nunciauerunt in conspectu Trayani Imperatoris. Mittens ergo imperator legatos ad eam: fecit eam cum magno honore in vrbem introduci.
De pulcritudine Sybille Tiburtine.
ERat vultus eius splendissimus: capilli eius sicut aurum fulgens: supercilia eius sicut purpura: oculi eius sicut stella clara que matutina oritur ita fulgentes: Corpus eius gracile: statura equalis: Caro eius et gula sicut lac: et sanguineius eius color.
De somnio viso per centum
viros ex Senatu Romano.
CVm igitur hec Sybilla in vrbe esset: centum viri ex Senatu Romano somnium vnum in vna nocte singuli viderunt. Viderunt enim in visu quasi nouem soles essent in celo: qui sigillatim diuisi diuersas in se figuras habebant. Que Sybilla rogata ab eisdem Romanis somnium quod viderant eiusdem in monte Apennino resoluit. et futuras nouem generationes designauit.
Sed cum interpratatio dicti somni: non sit presentis speculationis: illam et alia que de aliis Sibillis dici possent: hic obmissa sunt vna cum pluribus aliis que addi potuissent.
Sequitur tabula singulorum contentorum in hoc libello.
Epistola Francisci Aretini ad pium pontificem maximum de virtutibus balneorum Putheolorum. Folio secondo.
Regule seruande per volentem ire ad balnea. .f. tercio.
De virtutibus et operationibus Sudatorii .f. iiii.
de bulla Sudatoria. .f.v.
de Astruno .f.v
De uirtitubs balnei foris Criptam .f.v.
de uirtutibus balnei iuncarie .f.v
De uirtutibus balnei Balneoli f.viDe uirtutibus Balnei Petre f. vi
De uirtitutibus Balnei subueni homini f. vii
de monte Olibano f. vii
De uirtutibus balnei sancte Anastasie v. viii
De Ciuitate Putheolorum: f. viii
De Theatro Putheolorum f. x
De ponte Putheolorum in mari facto per
Gayum Caesarem f. .x.
Quare Gayus Cesar hunc pontem fieri fecerit. f.ci
De sulphitaria. f. ci
De cantarello balneo et eius virtutibus f. cii
de virtutibus balnei fontane f. cii
De villa Ciceronis que hodie
Ciceronum dicitur f. cii
De virtutibus balnei Prati f. xiii.
De balnaeis existentibus in Tripergulis f. xiii
De balneo Tripergula seu balneo veteri et de
eius uirtutibus f. xiii
De virtutibus balnei Colature f. xiii
De virtutibus balnei Arcus. f. xiiii
De virtutibus balnei Ranerii f. xv
De virtutibus balnei sancti Nicolai f. xv
De virtutibus balnei Scrofe v. xv
De virtutibus balnei sancte lucie f. xvi
De virtutibus balnei Arculi seu
Balnei sancte marie f. xvi
De virtutibus balnei Crucis f. xviDe virtutibus balnei ferri f. xvii
De uirtutibus balnei palumbarie f. xvii
De virtutibus balnei Siluiane f. xviii
De virtutibus balnei sancti Georgii f. xviii
De virtutibus balnei Pubilli f. xviiii
De virtutibus balnei Culme f. xx
De virtutibus balnei solis et lune f. xx
De uirtutibus balnei Giborisi f. xx
De virtutibus balnei fontis Episcopi f. xxi
De virtutibus balnei Fati f. xxi
De virtutibus balnei Bracule f. xxi
De virtutibus balnei Spelunce f. xxii
De virtutibus balnei Triutuli fo xxii
De sudatorio Trituli f. xxiii
De virtutibus balnei finiculi f. xxiiii
De aliis aquis calidis f. xxiiii
Quod balnea olim derelicta fuerint f. xxiiii
De balneis Mirtetis. f. xxv
Quod Galienus olim balnea viderit f. xxv
De Miseno promontorio f. xxvi
De cripta Tragonaria f. xxvii
De Turri Pharonis. f. xxvii
De portu Iulii seu mari mortuo v. xxvii
De Vacculo oppido f. xxviii
De sissina mirabili f. xxviii
De litore Bayarum f. xxviii
De litore Bayarum f. xxviiiDe villis Seruuli et Varie f. xxviiii
De duas speluncis f. xxviiii
De villa marii Pompei et Cesaris f. xxix
De villa Pisonis f. xxx
De lacu lucrino xxxi
De lacu manum facto iusso neronis f. xxxii
De monte Gauro seu Gualdo f. xxxiii
De vico Cambre qui hodie
Campana dicitur f. xxxiii
De ciuitate Cume f. xxxiii
De homero qui primo Melesegenes
dicebatur f. xxxiiii
De Epitafio Myde f. xxxv
De conbustione insule iscle f. xxxvi
De Sibilla Cumana fila Glauci f. xxxvii
De nominibus et numero Sybillarum f. xxxviii
De sepulchro Sybile Cjumane f. xxxviii
De pater et materSybille Cumane f. xxxix
De fabula Sybille Cumane f. xl
De clauco patre sibille Cumane f. xlii
De Sybilla Tiburtina f. xliii
De pulchritudine Sybille tiburtine. f. xliiii
De somnio viso per C. Romanos f. xliiii
Hoc opusculum recollectum et impressum est per Arnaldum de Bruxella in Ciuitate neapolis in renouationem memorie ciuitatis Putheolorum locorumque conuicinorum ac balneorum et aliarum antiquitatum. Die vltimo mensis Decembris. Anno a natiuitate domini MCCCCLXXV