Text of the poem DE BALNEIS

 

(LATIN TEXTS—I THRU XXXIX)

INCIPIUNT NOMINA ET VIRTUTES BALNEORUM SICUT IN LIBRO

DECIMO ORIBASII VETUSTISSIMI MEDICI CONTINENTUR
Inter opes operum Deus est laudandus in illis
In quibus humane deficit artis opus.
Res satis est dictu mirabilis, orrida visu. 3
A tormentorum provenit ede salus:
Namque defunctos aqua fervens punit in ymis,
Hec eadem nobis missa ministrat opem. 6
Cetera cum rebus curantur regna scyroppis,
Balnea, que curant, Terra Laboris habet.
Vos igitur, quibus est nullius gutta metalli, 9
Querite, que gratis auxiliantur, aquas.
Quarum virtutes et nomina, Maxime Cesar,
Presens pro vestra laude libellus habet. 12
II
DE BALNEO QUOD SUDATORIUM DICITUR
Absque liquore domus bene Sudatoria dicta,
Nam solo paciens aere sudat homo.
Ante domum lacus est ranis plenusque colubris, 15
Non fera non pisces inveniuntur ibi.
Ingreditur siquis parve testudinis umbram
More nivis tacte corpora sole madent. 18
Evacuat chymos; leve corpus reddit; in ipso
Quovis apposita vase calescit aqua.
Hec aqua languentes restaurat et ylia sanat. 21
Ulcera desiccat sub cute siqua latent.
Hac te Germanus Capue Caput ede repertum
Ad sacra, Pascasi, pascua thure tulit. 24
III
DE BALNEO QUOD DICITUR SULFATARA
Mollificat nervos lavacrum de sulphore dictum.
Cessat in hoc scabies; infectaque menbra novantur.
Impregnat steriles; capitis stomachique dolorem 27
Destruit et lacrimas in lumine stringit aquosas.
Ad vomitum prodest; oculos bene reddit acutos.
Flegmata dissoluit; febrem cum frigore tollit. 30
Presertim si preveniat purgacio termas.
Intrabis securus aquas: nam corpora pura,
Quam semel accipiunt, servant sine labe salutem. 33
Inspirant quocunque modo non balnea culpes:
Affectum virtutis, ama: nam sepe videmus
Quod fugiunt nares, fugat hoc a corpore morbos. 36
IV
DE BALNEO QUOD BULLA DICITUR
Est aqua que bullit et ob hoc bene Bulla vocatur.
Humani quantum Bulla timoris habet.
Ut rogus inspirat, saxis crepitantibus intus, 39
Sic locus ignito corda fragore movet.
Quam metuenda magis, tanto magis utilis egris,
Si studeant in ea sepe lavare capud. 42
Et si forte caret quo possint menbra lavari,
Alterius curent sumere fontis aquam.
Hec virtute loci prestat calefacta salutem: 45
Luminis antidotum seu medicina potens
Hec capud emendat; matricem purgat et inguen.
Liberat et splenem; congrue purgat epar. 48
V
DE BALNEO QUOD ASTRUNIS DICITUR
Dentibus Astrunis prodest, quos reuma relaxat.
Hoc reddit ad solitum, si cadat uva, locum.
Faucibus apta satis brancos ex reumate passis, 51
Et lesis oculis hec aqua prestat opem.
Pulmonem recreat quem tussis causa fatigat.
Inflammat corpus cui dominatur aqua. 54
Incitat os dapibus; stomachi fastidia tollit;
Aufert in multis reumatis omne malum.
Pigriciam tollit menbrorum; pectora lenit. 57
Vocis ad obsequium gutturis aptat iter.
Sepius unde solet multis occasio nasci,
Ne fluat a summo vertice, flegma vetat. 60
VI
DE BALNEO QUOD IUNCARA DICITUR
Balnea Iuncare que sunt in litore ponti
Prosunt consumptis ni sit adusta cutis.
Pectoris ammissas reparant in pectore vires. 63
Letificant animos; gaudia sumpta fovent.
Que veniunt per se mentis suspiria tollunt,
Et faciunt alacres in muliere viros. 66
Efficiunt renes Veneris ad prelia fortes
Confortant stomachum; lumina lesa iuvant.
Quas hominum certus febres interpolat usus 69
Annichilant; nec non triste medentur epar.
Talibus usus aquis discrimina nulla timebit
Que quandoque solent extenuare cutim 72
VII
DE BALNEO PLAGE QUOD BALNEOLUM DICITUR
Inter aquas pelagi prope litus sub pede rupis
Magnus in effectu, fons breve nomen habet.
Balneolum dictum tante virtutis amicum 75
Ut paciens illic sentiat esse Deum.
De morbo quocunque doles, seu caumate quovis,
Lotus aqua tali tempore liber abis. 78
Et caput et stomachum renes et cetera menbra
Confortat, tepidam si renovabis aquam.
Hec prodest oculis, oculorum nube fugata. 81
Consumptos reficit quos tenet egra fames.
Materiam tritei consumit et amphimerine.
Hoc gens plus aliis Parthenopensis amat. 84
VIII
DE BALNEO QUOD FORIS CRIPTE DICITUR
Limpha Foris Cripte iuxta maris edita litus
A stomacho pellit debilitatis honus.
Set nocet ydropicis, cum sit dulcissima potu: 87
Vim consumendi non habet, unde nocet.
Leniter ignitos assumpta refrigerat artus.
Pulmonem lesum sanat et inde iecur. 90
Pectoris antidotum, tussis medicamem amicum.
Desiccata febris caumate menbra rigat.
Ipsa per occultos telluris ducta meatus 93
Subvenit egrotis est quibus egra cutis.
Ut dicunt veteres: satis est mirabile dictu.
Ipsa Foris Cripte Bulla ministrat aquam. 96
IX
DE BALNEO QUOD DE PETRA DICITUR
Cui Petra dat nomen, mirum reor esse lavacrum.
Quod lapidem possit frangere nomen habet.
Et capud a multis absolvit triste querelis. 99
Auribus auditum prestat et addit opem.
Lumina detergit tunicis maculosa piatis.
Pectoris et cordis esse medela potest. 102
Vesicas aperit; a renibus urget arenam.
Huius aque potus interiora lavat:
Quamplures vidi calidam potare petrosos, 105
In quibus urina post lapidosa fuit.
Vos igitur, quibus est durus cum pondere mictus,
Assiduus talis liberat usus aque. 108
X
DE BALNEO QUOD CALATURA DICITUR
Pulmoni prebet solitam Calatura quietem,
Inde fugat tussim quam grave reuma parit.
Hec stomachi vires reparat; vis crescit edendi: 111
Sepius assumptas decoquit ille dapes.
Declarat faciem; mentem corroborat; et cor
Letificat; turpes radit ab ore notas. 114
Formidat quicunque ptisim cum tusse paratam.
Ut timor abscedat, sepius intret aquam.
Inveterata suis sicut radicibus arbor 117
Nequaquam poterit absque labore rapi:
Non aliter veteris serpentia semina morbi
Possunt evelli qualibet arte semel. 120
`XI
DE BALNEO QUOD SUBVENIT HOMINI DICITUR
Ex re nomen habet lavacrum quod subvenit egris.
Nominis effectum gaudet habere sui.
Purgat pulmonem; deponit pondera splenis. 123
Depurat tumidum certa medela iecur.
Tristicie causam gelido de pectore tollit.
Humores ventris leniter unda lavat. 126
Defectum stomachi tollit, confortat et ipsum
Ut solito solitas appetat ore dapes.
Vocem sincerat; genus aufert omne doloris. 129
Talis amatores recreat unda suos:
Hic eciam deponit honus longeva podagra;
Hic datur articulis induciata quies. 132
XII
DE BALNEO QUOD SANCTE ANASTASIE DICITUR
Ascribunt homines tibi, Nastasia, lavacrum
Usibus humanis comoda multa facit.
Corporis egroti recreatos efficit artus. 135
Virtutes eciam corporis unda novat.
Res miranda quidem: quicunque cavabit arenam,
In medio fosse fervida manat aqua. 138
Illa recens in fonte suo sinthomata tollit,
Languidus ardorem si paciatur aque.
Fonte relicta suo nichil affert utilitatis: 141
Hec eadem prodest frigida facta parum.
Qui petit ergo suo bene de langore iuvari,
Sentiet auxilium, si renovabit aquam. 144
XIII
‹DE BALNEO QUOD ORTHODONICO DICITUR
Hec aqua mirabilis consumptis et bona valde
Restaurat corpus, si capit usus aque.
Si quis in extremem febris subtileret corpus 147
Intret aquam talem, sepe frequentet eam.
Confortat stomachum, nauseam inde fugat.
Omnibus effemeris valde paratur ad ptisim. 150
Hec manet absconsa telluris limpha meatu:
Hanc non habere potes absque labore gravi.
Nam via sub terris plena timoris habet. 153
Cum flatur australis ad limpham, nemo subintret.
Vos igitur omnibus ad quos est ethica febris
Cito liberamini fonte fruendo tali.› 156
XIV
DE BALNEO QUOD CANTARELLUS DICITUR
Inter aquas pelagi fervens aqua manat et ipsam,
Ne fluat in pontum, fictile claudit opus.
Cum mare fervescit, locus oppugnatur ab undis: 159
Vix aliquis poterit eger adire locum.
Cantarus humana fruitur virtute medendi,
Nam plagas veteres consolidatque novas. 162
Ulcera, que patitur cutis ex humoribus extra,
Cantarus abstergit; lumina clara facit.
Sanguinis obturat venam quandoque fluentem. 165
Subvenit artheticis; fit medicina pedum.
Utilis ad febres et frigora, set tamen huius
Usus aque lateri continuatus obest. 168
XV
‹DE BALNEO QUOD DICITUR FONTANA
Est lavacrum patrio dictum Fontana relatu.
Cantarelle, tibi que loca iuncta tenet.
Hoc variam largitur opem placidoque liquore 171
Quid valeat paciens carmine doctus erit.
Ylia pacificat; ventrem movet ultro morantem
Ac aperit renes elicit inde petram. 174
Erexit atque cutem; morbos latitare volentes
Cogit et insaniem quo glomerata liquat.
Perdita restituit gratissima premia sompni 177
Et stomachi bilem vertit in exuriem.
Viribus effetis nervis relenando medetur
Hec prope sunt uni singula visa viro. 180
Exhilarat pueros placidos redditque soporos
Ut Puteolanis matribus ista patent.›
XVI
DE BALNEO QUOD DE PRATO DICITUR
Est aqua quam populi de Prato balnea dicunt;
Creditur a multis hoc Ciceronis opus.
Est via difficilis que ducit ad inferiora 185
In quibus inveniet, quam petit eger, aquam.
Hec bene visceribus fertur conferre molestis;
Alleviat corpus quod gravat humor inhers. 188
Dicitur et duros mire mollire lacertos,
Et capud et scapulas ad sua iura trahit.
Lipposos oculos declarat et ulcera tergit. 191
In toto pariter corpore prestat opem:
In sudore madens fugiat pro tempore frigus
Nec potum sumant dum sua membra calent. 194
XVII
DE BALNEO QUOD TRIPERGULA DICITUR
Est lacus Astrata quo portas Christus Averni
Fregit et eduxit mortuos inde suos.
Hec domus est duplex, de iure Tripergula dicta: 197
Una capit vestes, alter servat aquam.
Utilis unda satis multum sudantibus; aufert
Defectum mentis cum gravitate pedum. 200
Hec stomachi varias facit absentare querelas.
Flebile de toto corpore tollit honus.
Debilis atque piger quibus est non multa facultas 203
Consulimus tali sepe fruatur aqua.
Huius amator aque sinthomata nulla timebit
Incolumi semper corpore letus erit. 206
XVIII
‹DE BALNEO QUOD DE SCRUFA VOCATUR
Multi mirantur huius de nomine lymphe;
Ignorant causam quare De Scrufa vocatur:
Fuit inventa lavacri semel in unda 209
Vel quia ad scrofulas est medicina bona.
Mundat et consolidat scabiem cum crimine lepre.
Fugat petigines que sunt de flegmate salso. 212
Talibus usus aquis de scabie nulla timebit.
Hec valet artheticis et proficit atque podagre.
Ad pondus ventris mire iuvare scias, 215
Maxime si fuerit hec stiptica post medicinam.
A salsis caveat legumina nullaque sumat.
Utilis est multis hedificandus erit.› 218
XIX
‹DE BALNEO QUOD DE SANCTA LUCIA VOCATUR
Non multum hoc lavacro perutuntur Parthenopenses,
Nam locus est ipse habitacio semper egrorum,
Vel quia non sapiunt virtutes lavacri lucis. 221
Hec necat ab oculis nebulas et prosit ad aures.
Cataractam tollit, si non sit inveterata.
Ad sonitum aurium magnam medelam prestat. 224
Emigraneis prodest qui tempore longo laborant.
Fonte relicta nichil aqua confert utilitatis;
Semper renovetur lympha subente nova, 227
Et vidi quemdam de lumine esse privatum,
Tempore non longo restituisse visum.
Consulimus talibus sepe fruantur aquis. 230
XX
‹DE BALNEO QUOD DE SANCTA CRUCE VOCATUR
Hoc lavacrum Crucis satis est laudabilis unda.
Quibus podagra iam dominata fuit.
Confortat nervos et flegmata pellit ab ipsis 233
Prodest ydropisi qui fit ex flegmate grosso.
Consumit eam splene tumente iecur.
Proficit et ventri quem ypocondria gravat. 236
Ad guttam frigidam nervis intus remanentem
Frequentent aquam que evacuata crescit.
Hoc lavacrum vidi quendam crebro visitare 239
Qui minime poterat ad os porrigere manus
Tempore in brevi aque virtute fruendi
Teste michi Christo sanus et huic rediit.› 242
XXI
DE BALNEO QUOD ARCUS DICITUR
Dulce satis lavacrum quod nomen sumit ab arcu,
Virtutem magne comoditatis habet.
Hec aqua consumptos restaurat corporis artus. 245
Dat stomacho vires; arida membra rigat.
Siquis in extremis patitur, festinet ad undam.
Omnia, ne dubitet, inferiora iuvat: 248
Aggravat atque dolet splene tumente iecur.
Rem loquor expertam proprio quam lumine vidi; 251
Teste michi populo que scio certa loquor:
Vidi consumptum tantum cum pelle relictum
Tempore non longo restituisse cutim. 254
XXII
DE BALNEO QUOD RAYNERIUS DICITUR
Balnea Raynerii que corpora putrida radunt
Est quorum salsi flegmatis hostis aqua.
Si qua cicatriczat corpus serpigo vel erpes. 257
A scabie quavis exteriora lavat.
Infectam mundare cutim quicunque laboras,
Utere Raynerio, de cute sanus eris. 260
Ne tamen incurras iterum discrimina morbi
Terribiles Trituli sanus adibis aquas.
Vidi quamplures hoc fastidire lavacrum 263
Fecerat hoc hominum pingue putredo putens.
Raynerii refrenat aquas aqua turgida stagni.
Felix qui pinges evacuabit aquas. 266
XXIII
BALNEUM QUOD DE FERRIS DICITUR
Ante domum vatis lacus est ubi dictus Averni,
Grande ruinose preminit artis opus.
Hoc lavacrum ferri, quod habet ferruginis instar. 269
Dicitur umbrosa sed caret unda domo.
Si quis emigraneum patitur quandoque dolorem
Sive supercilii, sepius intret aquam. 272
Cum vicio capitis nubem caliginis aufert.
Tollitur ex oculis sanguis, ab aure sonus.
Si quis aque talis vires cognosceret eger 275
Collirio numquam lesus haberet opus.
Pannosos oculos sincerat et ephetat aures.
Congaudet capiti cellula trina suo. 278
XXIV
‹DE BALNEO QUOD SUCCELLARIUM DICITUR
Est Succellarium lavacrum quod convenit egris.
Lucida quo multum dulcis et unda manat.
Pondus et ardorem vesice soluit, et egris 281
Provocat urinam tentio cuius obest.
Hac oris labia leviter curantur in unda;
Dentes gingivas mundificando iuvat. 284
Passus in estate triteum vel cotidianam
Aut typicas febres, sentiat eius opem
Pulmonem, iecoris splenis viciumque medetur. 287
Tussis ad hoc lavacrum pectore pulsa fugit.
Appetit et stomachus ista perlotus in unda:
Nam bene digestus redditur inde cibus. 290
Lentigo, scabies, turpis pannus faciei,
Hac curantur aqua quando lavantur ibi.
Reddit prolixos et claros ipsa capillos, 293
Et totum corpus exilarando iuvat.›
XXV
INCIPIUNT BALNEA DE AQUIS SALSIS IUXTA MARIS RIPAM
EXISTENTIA. DE BALNEO QUOD SILVIANA DICITUR
Silvia diva parens invenit forte lavacrum;
De proprio tribuit nomine nomen aque.
Hec aqua matrices quovis humore gravatas 297
Mundat et has steriles fructificare facit.
Menstrua, si fugiant forsan, invita redibunt.
Et facit hoc lavacrum ne sine lege fluent. 300
Quas patitur matrix causas obtemperat egras
Unde queri possit femina, causa perit.
Vos igitur steriles moveat si gracia prolis 303
Ni vetet annosi temporis egra dies:
Tam vir quam mulier te, Silviana, frequentent,
Tam vir quam mulier frigidus esse potest. 306
XXVI
DE BALNEO QUOD CULMA DICITUR
Inter aquas alias mirabile Culma lavacrum.
Cuius ad accessum non via recta patet.
Ymo per obliquum medicis acceditur undis; 309
Monstrat iter dubium previa flamma tibi.
Unda latens intus sudorem provocat intus.
Et facit ad nervos quos grave flegma gravat. 312
Luminibus lumen reddit, vestigia claudis,
Passio ni fuerit inveterata diu.
Rem loquimur certam non est incognita multis: 315
Culma nocet sanis, morbida menbra iuvat.
Hanc igitur caveat qui non eget arte medendi;
Quam qui forte petit, vitet in amne moram. 318
XXVII
DE BALNEO QUOD TRITULI DICITUR
Est locus antiqua testudine ductus in alvum
Rupe sub ingenti celte cavata domus.
Plena figuratis morborum conscia formis 321
Ad quid aque valeant queque figura notat.
Res miranda satis, satis est orrendaque visu.
Hic veniente die mittitur unda semel: 324
Hec eadem partim primum petit equora, partim
Extenuata fluens refluit inde venit.
Plus hic quam dudum Bessayda que semel anno 327
Uni prestabat mota salutis opem,
Hic aqua cottidie quam multos mota medetur
Reuma fugat; stomachum roborat atque capud. 330
Liberat ydropicos; hic omnis gutta fugatur.
Flegmaticis prodest, febricitare vetat.
XXVIII
‹DE BALNEO SUDATORII TRITULI
Est via difficilis que ducit ad interiora
Montium caverna ubi sunt sudatoria loca
Hec via subterris plena timore latet. 335
Hic non intrare potes absque labore gravi.
Cum fueris intus ubi puteus est constitatus
In cuius profundo aquarum copia manat. 338
Fluminis fluentis ad Tritulum iter huius.
Ibi morando mirifice sudat homo.
Alleviat sudor cui corpus condominatur. 341
Provocat urinam illi qui vix mingere potest.
Passio nervorum omnisque gutta fugatur.
Tollit inde sicum stomachum corroborat et cor. 344
Et prodest artheticis et scabiem totaliter aufert
Et totum corpus exilarando iuvat.›
XXVIIIA
‹DE BALNEO SUDATORII TRITULI
Est Tritulum iuxta ponti de parte propinqui
Parva duas faciens monte caverna vias
Tenditur a dextra tenebroso calle deorsum
Usque quod ad calidas mucidus ibis aquas.
Lenaque tantum deinde spacii tantumque pavoris
Ingerit hanc altus terminat usque crinis.
Nec loca sudoris concedunt minima lenis
Corporibus lenitas mentis et unde venit.
Qui dolet urine dampno non sponte fluentis
Gaudet ibi neretri reperisse viam.
Hic nervi gutteque sitis stomachus que iuvantur
Arteticam scabiem tollit et ille locus
Hic nervi gutteque sitis stomachus que iuvantur›
XXIX
DE BALNEO QUOD ARCULUS DICITUR
Qui breve nomen habet, magne virtutis habetur.
Arculus a flammis quod calet arcet epar.
Reumatis et stomachi vicium de corpore tollit. 349
Liberat a multa frigiditate capud;
Lintheis oculis obtalmia sana ministrat.
Deficit Arculea triste papaver aqua; 352
Et si forte fugit vigilantia lumina sompnus,
Arculus adducto menbra sopore fovet.
Balnea quod Trituli quod Culme limpha ministrat, 355
Arculus in multis hoc operatur idem.
Quamvis inter aquas Trituli sit gratior unda
Consulo non dubites hoc breviore frui. 358
XXX
DE BALNEO QUOD PALUMBARE DICITUR
Cripta Palumbare fuerit vel grata palumbis,
Vel quia quod lumbis fertur obesse parum.
Unda Palumbare lesos cum vertice renes 361
Sanat et urine sumpta recludit iter.
Ex oculis nebulas et ab auribus excutit euros.
Cardiacam tollit, artheticamque fugat. 364
Et maiora facit, si scis servare dietam:
A salsis caveas, frigida queque fuge.
Algentis vitabis aque consuescere potum: 367
Utere lymphato, quod parit uva, mero.
Crede michi quod aque faciunt quodcunque scyroppi,
Si bene servetur, sola dieta facit. 370
XXXI
DE BALNEO QUOD PUGILLUS DICITUR
Cum maris unda tumet, tanti vacat unda Pugilli.
Pro statione loci, tam breve nomen habet:
Est iter obliquum parvam quod ducit ad undam; 373
Vix hominum septem creditur illa capax.
Ani tollit onus; ventrem cessare solutum
Cogit et ydropicos attenuare potest. 376
Si patitur cum splene caput, cum frigore corpus
Febrierit, certam sentiet eger opem.
Quid de te referam, nimis ammirande Pugille, 379
Quod proprio vidi lumine testor ego:
Aridus, usus aqua, baculis adiutus amicis,
Discessit sanus non ope vectis egens. 382
XXXII
DE BALNEO QUOD SANCTI GEORGII DICITUR
Est aqua que poterit de iure georgica dici:
Abdita telluris vena ministrat aquam.
Qua nullus poterit flamma non indice fungi: 385
Nam via sub terris plena timore latet.
Quantum mens hominis timet ingrediendo lavacrum,
Mirificam tantum leta relinquit aquam. 388
Hec lapidem frangit; urinam solvit ad usum.
In multis prohibet articulare malum.
Si scia, si crura, si pes, si brachia, si frons 391
Egrotant, sanctis hiis relevantur aquis.
Hoc bene contestor: quidam cum mingere vellet
Evomuit lapides virga coacta duos. 394
XXXIII
DE BALNEO QUOD DE OLEO PETROLEO DICITUR
Non procul a Culma locus est qui fundit olivum.
Quod lavacrum multum comoditatis habet.
Hoc vicium lepre, genus hoc serpiginis omne 397
Tollit et a stomacho flegmata salsa fugat.
Extinguit coleram; grossos subtiliat artus.
Exilarat tristes; cor bene reddit ovans. 400
Noxia de gelidis depellit frigora menbris:
Omnia letantur menbra vigore suo.
Cuiuscunque genas nigra si morphea notabit, 403
Hec aqua rugosas delet ab ore notas.
Virtutem lavacri demonstrat nomen olivi:
Hoc oleum prestat quod petra sudat aquis. 406
XXXIV
DE BALNEO IMPERATORIS QUOD SOL ET LUNA DICITUR
Cesaris est lavacrum quod Sol et Luna vocatur:
Sicut sol stellis prevalet istud aquis.
Omne genus gutte tollit; genus omne doloris 409
Fistula ni violet viribus ossa suis.
Subvenit antique lavacrum regale podagre,
Ni faciat fractos inveterata pedes. 412
Set tamen ignorant ubi sit tam nobilis unda:
Obruit antiquum forte ruina locum.
Vos igitur quos longa dies fastidit et etas, 415
Quos tam longevos nutrit aversa senes,
Demonstrate locum qui Sol et Luna vocatur:
Utilis a multis hedificandus erit. 418
XXXV
DE BALNEO QUOD FONS EPISCOPI DICITUR
Nomine fons tali fruitur quod episcopat egris,
Vel quia pontificis cura refecit opus.
Artheticis prodest; tollit genus omne podagre, 421
Hunc habet expertum pontificale genus.
Et quia prelatis requies nocet atque parabsis
In se deficiunt sepe dolore pedum. 424
Cum constipantur, nothus includitur intus.
Unde dolent ventres, ylia tensa crepant.
Pontifices fontem perquirite pontificalem: 427
Utilis est vobis pontificalis aqua.
Indulgete cybis ne digestiva fatigent,
Que morbi causa sepius esse solent. 430
XXXVI
DE BALNEO QUOD BRACCULA DICITUR
Faucibus antidotum bene confert Braccula grossis.
Et vox si fuerit rauca, fit apta sono.
Si patitur capitis puppis vel prora dolorem, 433
Si dolet oppressum splene tumente iecur,
Si caligo diem, noctis germana, minorat,
Omnibus hiis viciis Braccula prestat opem. 436
Quartanam perimit; nec non necat amphimerinam,
Hic intermisse febris origo perit.
Vos igitur, quibus est odiosa planetica febris, 439
Huius, si sapitis, querite fontis opem.
Non opus est intrare semel: nam balnea quanto
Quis magis ingreditur, tam magis ipsa iuvant. 442
XXXVII
DE BALNEO QUOD GIMBOROSUS DICITUR
Est aqua mirandi nimium nova dicta lavacri
De Gimborosi nomine nomen habens.
Pene per octo gradus paciens descendit ad undam. 445
Circinat intus aquas per latus omne gradus.
Ylia componit; vetat in matrice dolorem.
Sanguineos fluxus in muliere vetat. 448
A superis exire cruor prohibetur et idem,
Ne fluat insolitus, inferiora fugit.
Vesicam curat quociens urina negatur: 451
Nulla potest melior renibus esse salus.
Si lapides ve pilos, seu si paciantur arenam
Quolibet a morbo menbra gravata iuvat. 454
XXXVIII
DE BALNEO QUOD SPELUNCA DICITUR
Ultima termarum laudem Spelunca meretur.
Cuius aqua poterit simplice nemo frui:
Ingenio faciente modum capit unda caloris, 457
Sic intrabit aquas ingeniosus homo.
Cuiuscunque velis, perimit sinthomata gutte,
Hic fugit ydropisis; tussis iniqua perit. 460
Ut Galienus ait, si dragmas quinque calentis
Quisquam cotidie sumere curet aque:
Et super et subter que sunt, diafragma medetur. 463
Reumatis excludit quod nocet omne genus.
Non domus erroris non est spelunca latronum,
Cripta salutarem continent intus aquam. 466
XXXIX
VERBA AUCTORIS
Suscipe, Sol Mundi, tibi quem presento libellum.
De tribus ad Dominum tercius iste venit.
Primus habet patrios civili marte triumphos:
Mira Friderici gesta secundus habet;
Tam loca, quam vires, quam nomina pene sepulta,
Tercius Eboicis iste reformat aquis. 472
Cesaris ad laudem tres scripsimus ecce libellos:
Firmius est verbum quod stat in ore trium.
Si placet, annales veterum lege, Cesar, avorum: 475
Pauper in Augusto nemo poeta fuit.
Ebolei vatis, Cesar, reminiscere vestri
Ut possit nati scribere facta tui. 478‹DE CICERONE›

‹Quod tua Romane uindex clarissime lingue
Silua locus melius surgere iussa meretur
Atque achademie celebrata nomine villam 3
Nunc reparat cultus cum punctione victus
Hic etiam apparent lymphe non ante repertae
Languidaque infuso lumine rore lauant 6
Nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
Hoc dedit ad fontes cum patefecit ope
Vt quoniam per totumlegitur sine fine per orbem 9
Sunt plures oculisque que medeantur aquae:
‹‹Finit de aquis balneorum et meditatis››
‹Subst. Hic quicunque legis vitium quodconque repertum
Corrige. Correptum credo placebit opus 12

Back to Campania Felix