Sol et Luna/Maxime imperatoris (Maximiani Imperatori)
Imperatoris (Troiani Imperatoris): stiptiriadis
De Silice: sulferea O
Apinum O
Ferruginosum/De Resina: oleum D
De Insula Maiodri/De Vico/S. Restituta
De Iunca: Stiptiriadis O
De Lacu O
Castrum/Castellam I
Cithara I
Succellarium: dulcis B
Pugillus dulcis
Zupara (Arculus fr. vulg. Arculuszuppata): dulcis
Spelunca: dulcis B
Ferruginosum O
Culma
Nitrosum I
Arcus et Zuppata (Arculus vid. supra)
Culma
Trituli Caradeo O
De Stella O
Trimarie O
Tripergula
S. Cruce
oleum
De Brufan
De lapide O/Vespitilionum O
"Arnaldus" Tract
Vatican, Bibl. Vat., Barb. Lat. 2111 (B)
Marburg, Universitatsbibl. 9b (R)
huius (sic Raynaldus) R
QUALITER BALNEA LOCATA SUNT
(pl. 536)
Quoniam si inscriptis vocabula balneorum eorumque virtutes inveniantur tamen quia aque pluribus ignorantur, ideo loca brevitate in quibus continentur secundum rectum ordinem decennimus explanare.
Est igitur in litore Puteolano, a parte Neapolitana per quam partem collateraliter iuxta puteolum fit declivis descensus ad litus, quoddam balneum quod dicitur Subveniens. Primo quod dicitur Fons Sancte Anastasie per quod est vallonus in quo habetur aqua que sumpta ieunio stomacho; provocat superius et inferius. Deinde occurit aliud Balneum Subveniens Hominibus et vulgariter Sub Pede Hominis dicitur. einde in eodem litore est via qua itur Neapoletoem ubi invenientur ista balnea: primo Calatura sive Scalfatoria, deinde Balneum De Petra; secundo balneum quod De Medio dicitur; tertio Balneum De Griffo quod modo est distinctum, cuius vires, si scirentur, preconississimum haberetur; quarto Balneum De Iuncaria. Et ista quattro balnea habent insulam oppositam que insula vel nisida vel isola nuncupatur. A parte vero superiori Puteoli in quodam magno antro, et timoroso, diversi fumi subterranei collocantur hinc egriendi videntur; est balneum in medio eiusdem loci quod sulfataria dicitur. Post quod recte itur ad balneum quod dicitur Bulla. A parte superiori eius est vallis in qua est balneum quod istroni dicitur, et est ibi lacus quidem que dicitur Angulane, in quo collateraliter est locus ubi est Sudatorium. Ab alia vero parte Puteoli in litore occurit primo balneum quod dicitur Cantarellus. Post est balneum quod dicitur Pratillo sive De prata. Versus partem illam in loco aliquantam remoto a mari sunt tria balnea, videlicet Raynerius, Arcus, Tripergule. Et est ibi quidam lacus. Deinde invenitur balneum quod dicitur Silvana in eodem loco post palacium quod est ibi versus puteolum. In loco remoto ab ipso palacio quantum est iactus lapidis est balneum quedam spaciosum cum competenti camera et cohopertum quod valet ulciosis, maragradis, epaticis de colerica causa, et debilibus.
Et vero quod ad balneum quod deicitur Silviana cum navicella intratur quia est in mari; deinde in locis lapidosis supra litus maris immensis balneum quod Trituli sive Tritulus dicitur; deinde pubillus sive Pusillus; deinde balneum quod dicitur Colme iuxta quod, parum inferius, est balneum quod dicitur Imperatoris.
Post hoc est Balneum De Oleo Petroleo; deinde Fons Episcopi in illo loco iuxta Gaytam est balneum quod dicitur Palpica. Post hoc est balneum quod dicitur Braculam; deinde Gimborosus quod est intus in monte inciso parum a mare remoto ad quod oportet intrare cum lumine eciam in meridiem; deinde sequetur Balneum De salice quod est destructum, et locus ubi est dicitur Campus De Gallo.
Vero quod iuxta primum palacium iperatoris est Colme, iuxta secundum Bracula in orificio cuis est oleastra. In loco illo est balnuem quod dicitur Sol et Luna. Ibi est Piscina Mirabilis intus columpnis.*
Alia ibidem diversa balnea sunt quibus ad presens taciturnitas indugetur. Balneum quod Trituli sivi Tituli dicitur quod in eodem sut tituli quibus habentur noticia virtutum balnei et aliorum. Valet ydropicis et percipue lentroflaticis, ypoacarticis, cardiacis, arteticis, podagricis, ciragericis, sciaticis et cuius libet gucte vicio, dolori capitis et percipue de frigida cause torcione; et pectus et stomachum mundificat; corpus analis humoribus alleviat; frigora et cronicarum tepescit debiles ex longa egritudine corroborat.
Balneum quod dicitur Fons Episcopi valed debilibus et aliis diversis passionibus et potissimus est contra podagricam et ciragram de frigida causa. Iuxta Titulum, a parte Gaiete, est balneum quod dicitur Pugillus vel Pusillus propter sui parvitatem. Est eciam quidam locus parvus et angustus adeo quodsi exiens oviet intranti, alter eorum cogitur exienti ubi lateraliter transeant. Et valet quidem nefreticis, lapidosis, fluxu ventris, laborantibus emorroydis, ydropicis, spleneticis, podagricis longis, frigoribus ad dolorem capitis condilomatricum et ad antiares, ad fractas ad ani passiones.
Versus partes illas est balneum quod dicitur Gilborosum et illut dicitur aque nove que sunt aluminosa et salfuiginosa. Valent asmaticis, viciis renum vesice et per os sanguinem emittentibus, emorroydas pacientibus, mulieribus abortientibus et vulnera pacientibus que irrationaliter eveniunt, ad stomachi debilitatem et ad diversa vicia capitis.
Balnea quod dicitur Calcarotide, id est Seintine et alio nomine Gaboyo dicitur. Valet dentibus et faucibus et potissime loqui non valentibus et hiis qui inflacione pulmonis et qui frigidis habundant humoribus et qui fastidem paciuntur et ad vicium oculorum et diversos dolores, et maxime si fiat exhibicio iglie grece vel adrami; nitrosa et salsa et aluminosa sciptiriadis et sulfurea. Sed ubi oleum natat Stroni dicitur aspiatoris et calcatoris et sideronta.
Aque naturaliter calide virtutis sunt et desiccative multum et maxime expediunt frigidis et humidis.
Predicta vero balnea naitrosa et salsa salutem prestant capiti et toraci reumatizanti et humido stomacho infuso et ydropicis timoosis et multitudinem pacientibus flematicis et ad recuperandam longe infirmitatis salutem. Stiptiriadis aqua prodest reicientibus sanguinem et sanguineum stomachum habentibus et mulieribus non secundum ordinum purgantibus et frequenter abortantibus.
Aqua sulfurea calida est in virtute. Nervos mollificat; caliritatem oculorum assidue usu mirabiliter prestat et ad vocem raucam prodest potenter.
Scalfatoria que vulgariter dicitur Calatura iuxta litus maris et inter balneum quod dicitur Subvenit Hominibus et Balneum De Petra. Quod omnes dolores mitigat; stomachum confortat; digestionem adiuvat; scabiem et postulas mundat et putrulerecias sive rupturas curat insuper et lepras sanat. Et quod mirabilius est si aliquis leprosus non discesserit a Puteolo et laverit si in Tritulo cum predecta scalphatoria exiende non discesserit, sanus permanebit. Si autem recesserit post sanitatem acceptam, revertatur ad eum eadem infirmatatis. mulieribus autem ad conceptionem utilissimum est.
Quartenariis cotidianiis multum valet et flagmaticis et febricantibus cum frigore; lacrimas quoque et vomitum stringit et visum reintegrat. Ita tamen si inde unam fialem vel mediam sumat et cum in exteriori proficit interius magis valet.
Aqua vero que Bulla vocatur, id est stipicaridis, id est aluminosa, proficit ad dolorem capitis et ad sonitum aurium et ad vicium matricum spleneticum, epaticis, yliacis et, ut quidam experti sunt, valet contra caliginem oculorum preterea si ex ea quos abluerit; laxos dentes confirmat et corrosioni gingivarum est utilis et capiti vicioso. Est quidem Bulla in pede cuiusdam rupis albe qui opponitur a parte Puteoli. Lacus qui dicitur Angula multociens ibi aqua dissicatur, verum multociens humectantur. Aqua cuisdam parvi fontis parum supra Bullam que dicitur Fons Sancti Eustasii.
Vero quod est Calatura nova et est Calatura Vetus que est inter Balneum Plage Fossulorum et Calaturam Novam. Ad hoc autem ut fiat ingressus ad Calaguram Veterem removeatur crux vasis ut fiat ingressus per quoddam magnam foramen. Post ingressum invenitur quedam magna plaga que dicitur Yrundinium et ibi huiusmodi balneum invenitur. Valet passionibus capitis, oculorum et stomachi.
Balneum Balneolum quod aliter dicitur Balneum magni militum id est Balneum De Foris Criptis que sunt in litore maris insula niside et veniunt per occultos poros et meatus in predictis balneis sulfureis et iam dicta Bulla. Dulcia sunt istorum lavacra. Valent contra debilitatem stomachi et vicium iecoris et lentis febribus cum frigoribus et tussientibus. Sunt autem contra ydropicis quia omnis aqua dulce dissolvit et omnis aqua salsa retringit. Lavacra vero salsa contra sunt vicio pulmonis set ista dulcia iamn dicta magnam conferunt medicinam.
Iuxta Balneum Balneoli prope rupem est Balneum quod De Petra dicitur. Quod valet laborantibus anasarta et lentoflegma. consuevit enim superflua de corpore educere. Stomachum confortat; tumorem pedum et tibiarum et faciei provenientem ex cronica removet et alia vicia valet.
Balneum quod est prope Puteolum quod Cantarellus valet omnibus plagis et ulceribus veteribus et recentibus podagricis et lente febricantibus ad claritatem oculorum et emorroydas que a medicis secantur. Contra sunt lateribus; et, si quis eis frequenter utatur, eccitat frigus cum febre.
Fons Ciceronis quod dicitur Balneum De Petra est a parte superiori balnei quod dicitur Arcus in campo que dicitur Petra a quo fit discessus XV passibus ad mare. Valet ad recuperandum visum et ad multa alia; et ipsa aqua, que est in litorie Puteoli, vulnera curat; oculorum et sanguinolentes mundat; et lentigat corpus; dolorem capitis spatulorum et bracchiorum mitigat; ypocondris et visceribus molestis subvenit. Et interim cavendum est ne frigus intret ubi sudor exerit et dum corpus validum calet non bibat.
Item vallis que dicitur Ostrata habet balnea que dicuntur Tripergule, et ibi est Avernus hostium inferni cuius portas Christus confregit teste Sibilla. Quod balneum illis est utile qui multum sudant et maxime paraliticis et debilibus et tussientibus et asperam carnem habentibus capiti et intestinis; dolentibus pedes et hiis qui non possunt bene digerere et perspicue spleneticis exoppilationem. Fere cuiusdem efficacie est balneum quod dicitur Arcus.
Post Tripergule est balneum quod dicitur Germanie et est sulfureum in lacu qui dicitur Anglana et est locus qui dicitur Sudatorium de quo tollitur aqua que est in cantaro missa et per semetipsam fit calida in predicto Sudatorio de quo tollitur aqua que est in cantaro missa et per semetipsam fit calida in predicto Sudatorio. Hec aqua preficit yliacis et ibi multum sudant homines sine aqua et multum valet ad evacuandum malos humores sine aqua et multum valet ad evacuandum malos humores et primo deorsum; corpus leve facit. In quo loco Beatus Germanus invenit animam Pascasii Diaconii sicut Beatus Gregorius in Dialogo narrat quorum non immor qui fuerit: Dum corporis queris medicinam pro salute, ora et sis pius orator pro salute animarum.
Est aqua que dicitur Salvia Salmaria. Valet fastidiosis et debilibus ardendibus febribus cum frigoribus et omnibus viciis matricis et super omnes salutifera est.
Balneum De Palumbara prodest vicio renum et vesice et stomachi et caliginosis et doloribus manuum et pedum et ad ventrositatem tocius corporis et ad dolorem capitis cardiacis mirabiliter valet.
Balneum quod Bracula dicitur prodest faucibus asperis et rauce voci et corpus lentigat et contra vicium pectoris jecoris et splenis et ylia et febrem cotidianam et quartanam flegma crossum purgat; caliginem oculorum mirabiliter detergit.
Balneum De Silice prodest cardiacis et ad dolorem capitis et hiis qui membra habent contracta, podagracum culticum (?), sciaticum, asmaticis, anforeticis et contra vicium pulmonis totum corpus alleviat et mulieri que non potest concipere valet probatum est. Cotidianam et tertiam eciam sanat.
Balneum quod Subvenit Hominibus est ex aqua dulcissima que non diu remanet calida. Prodest contra vicium pulmonis et epatis et splenis et ad vocem raucem et digestivam virtutem confortat et egistivam et appertivam. Valet contra multas febres et contra cardiacam et pulsus cordis; stomachum corroborat et purgat et dolori ventris prodest. ibi prope est Balneum Puteoli Fons Sancte Anastasie et foditur in vico super litus maris recte sub fabrica antiqua. Valet marginodis, spleneticis et aliis debelibus.
Balneum De oleo Petroleo, id est aspaltides. oleum ibi natat quod balneum est iuxta Colme. Valet contra dolorem capitis et elephantiosis, impetiginosis, serpiginosis; crines optimos facit et ad vicium matricis preficit et flegma coagulatum in stomacho dissolvit; colicis nefreticis prodest et qui crossi sunt eciam urinam mirabiliter subtiliat; contra varias cogitationes valet, omnes de corde removet; melancholiam dissolvit et totum corpus calefacit.
Balneum quod Sol et luna vocatur Balneum Maxime imperatoris. Hoc balneum est in rupe vicinante palacio Colme. Quod balneum est utilis omnibus, prodest debilitati stomachum et ad vicium epatis, splenis, pulmonis; et pleurosis lentis et longis febribus cum frigoribus frigidas manus et pedes et crura calefacit. Capillos longos et pulchros facit; caniciem tardat; lentigines faciei detergit; dolorem ylii et lacrimas oculorum stringit; totum corpus mundificat; ydropicis de frigidia causam nocet; caliginem oculorum abstergit. Si inde bibatur autem vel post cibum una vel due fiale ventrem mollificat et laxat et non multum calefacit dolorem detergit.
Balneum Imperatoris quod est stipiriadis secundum antiquos valet ad solucionem ventris etylii et emorroydarum et dolorem utriusque lateris et ad tussim antiquam et ad vicium matricis quod est extra vulvam et ad omne vicium ydropicis et renum et hiis qui mulieribus uti non possunt eciam concipere et qui frequenter abortunt; ungulas manuum et pedum pulchras facit. Detergit sanguinem oculorum.
Balneum quod De Silice dicitur est sulfureum. Dolorem minimat; digestionem provocat, et scabiem putrulentam curat. Prodest in omnibus generibus scabiei vel gucte que est causa frigida vel ex distemperantia et ad omnes rupturas manuum et pedum et ad omnes inflationes corporum et ad inflationes testiculorum vel tibiarum et omnium membrorum. Ita tamen si potant bis vel tres vinum.
Marcianus quoque quod est Deliberatorum dicitur, facit ad omnes febres et cardiacam et ad omne vicium pulmonis et ad pulsum cordis et cui vulva assidue causam facit et hiis qui mulieribus uti non possunt.
Balneum Apinum caput a dolore noxio purgat; legram utiliter tollit et mulierum matricum vicijs atque inguinibus contraria est.
Balneum Ferruginosum id est De Resina, optimum est Oleum ibi natat. Quod membra mollificat; omnes dolores mitigat; stranguirosis et ardorem et pondus urine pacientibus prodest podagricis, sciaticis fastidiosis et lentis febribus medetur; ydripicis nocet et ad omne vicium pulmonis et tussis prodest.
Balneum De Insula Mairi, De Vico vel Santa Restituta stiriadis autem Balneum De iunca vocatur. Prodest omnibus febribus nothiis cotidianis lentis et veris et non veris, maxime quoternis. Ita dico si una hora ante accessionem paciens ibi bibet optimum adrianum cum vino fortissimo mistum vel eciam tyriacam diacithono. Iuvat spleneticis, ydropicis, podagricis, arteticis, ygrogis, fastidiosis, omnibus magnam medelam prestat.
Balneum quod De lacu dicitur quia de lacu est. Prodest dolori capitis et hiis qui multum flegma habent et scabiosis; valet eciam ad omne vicium pulmonis et mulieribus que non secundum ordinem purgantur et si nimis frequenter eo quidam ititur multum ccabiem excitat et pruritam.
Balneum quod dicitur Castrum vel Castellam prodest ad debilitatem stomachi, cardiaci, asmaticis, leprosis et ad pulsum cordis. Visum reintegrat; omnes plagas celeriter sanat et si quis frequenter eo tuitur id est ventre ingluviem.
Balneum quod Cithara dicitur prodest ad spasmum et ad pondus ani, et nefreniticis et mulieribus ad concipiendum et ad omnes dolores capitis et cordis et flegmaticis et febrecantibus cum frigore maxime quartanariis et qui assidue triste sunt. Et quod est mirabilis sperma provocat in hominibus et lac in mulieribus. Ita tamen ut post lavare nomen diebus transactis, suscipiatur conviens cartarticum et flebotomentum; debiles quidem parum purgentur, fortes autem amplius quia ista predicta lavacra sicut infirmis prestant salutem sic et sanis prestant et conservant. Et hoc dixi propter nimietatem ciborum que in hiis locis nimis sumitur.
Balneum quod Succellarium dicitur quia est quasi cellarium in quo est aqua dulcissima et lucidissima et caldissima. Huius aque balneum maxime valet contra vicium vesice et pondus ardores; varias infirmitates sanat et pulmonibus calidis et siccis subvenit. Corpus reddit ylare; yecoris splenisque vicium pacientibus prodest; appetitum provocat; lentigines de facie cum scabie detergit; caillos quidem nigros prolixos et claros in capite reddit; pannum melancolicum seu colericum que mulieres in facie habent, aufert.
Ista omnia sunt in litore maris salsa, tamen in diversis suo sunt intro casalia que sunt dulcia, id est Pugillus et Zupara.
Balneum que dicitur De Spelunca quod est in loco ubi dicitur Plaga Cumacia ibi est aliquantum litoris atque aqua dulcissima habundat in tantum quod nemo potest ibi sine ingenio lavari. Prodest podagricis, emigraneis, arteticis, ydropicis, sciaticis, cardiacis, tussientibus omnibus; magnam prestat remedium et ad omne genus gucte prodest. Tamen, si quis recte facere voluerit, iuxta precepta Galienii, sumat omni die de aqua illa ssex VI quia ex quo proficit exterioribus, fortius interioribus X grande quia calido et sicco frigidum et humidum ad hibernum.
Balneum Ferruginosum quod estantiquitus dictum est ibi aqua naturaliter calida flematicis, stringintosis in oculis, habentibus pruritum et lacrimas pacientibus ex fervore colere rubee nimium preficit; facit autem ad sincopomi, asmaticis, suspiriosis, tussientibus casum assidue pacientibus et ad pilos de palpebris oculorum et de capite cadentes valet. Facit eciam hiis qui in cruribus et in aliis membris fixuras vel rupturas paciuntur et ad pruritum.
Vero eciam Colme valet ad vicium gucte de frigida causa, scabrosis, serpiginosis, laborantibus lentiflegma et anarsata.
Balneum quod Nitrosum dicitur in litore eiusdem loci est vehementer calidum. Valet scabiosis, perigonosis de flegmate vel de colera nigra; valet eciam ad dolorem renum et ad ventris torciones et ptissicis incohantibus et ad tusses et toracis vicium; lentiginis a facie detergit; capillos quidam prolixos et claros facit; pannum colericum seu melancolicum ab oculis aufert. Dicunt eciam quidam que Balneum quod dicitur Arcus et Zuppata, et Culma valent ad ea ad ;que valet Trituli. In palacio quod dicitur Culme est quoddam Balneum quod dicitur Caradeo; quod valet laborantibus de ano et antore et condilomaticis sici tumoribus et foduntur in litore ipsius palacii.
Et est in tenimento illo aliud balneum quod dicitur de Stella quod potissimum est ad vicium capitis quod est in loco subterraneo cuius aditus sic debet haberi. Ingrediens sic debet intrare inclinatus cum candela accensa, nullo alio existente in formaninis ingressu quam ex retentione fumositatum posset fieri suffocatio ingredientis.
De tribus lacis qui dicuntur esse in palacio Sibille talem (...) specificationem, unum ex illis dicitur Balneum Trimarie hinc vel hoc vicinitate Tripergule et valet ad eadem ad quod valet Balneum De Tripergule. Secundum balneum a balneo Trimarie dicitur Balneum Sancte Crucis et valet scabiosis et alijs multis infirmitatibus et signantis arteticis. Tertium et ultimum est quod in exitu palacii Sibille. Valet ad vicium capitis et visum recuperandum. Et alia diversa huius balnei habetur in usus quia est iuxta lacum immandentem ruinam in eo qua oleum semper natat.
Vero quod a parte supreriori que dicitur istroni est Balneum quod vulgariter dicitur de Brufan, et congruit proginosis, melancolicis, serpiginosis et guctosis de frigida causa, lentoflematicis et yposarticis et ad alia diversa vicia.
Non quod vero solum predictis valet, set contra pannum oculorum et aliis viciis corporide et perspicue gucte de frigida causa et aliis diversis passionibus.
Queritur de aqua primi fontis existentis in Balneo De Lapide utrum sit aqua illius balnei vel non. Dicimus quod non, set est aqua veniens per cavernas a balneo existente in Plaga Fossularum. Balneum hoc dicitur alio nominne Balneum Vespitilionum et valet magnomodis debilibus et aliis passionibus.
Invocato tamen primiticis nomine dictum Jesu Christi qui est benedicitur (...) cuncta scelerorum scelera cui omne salus et potestas et a quo cuncta bona precedunt et per quem plena lesis conceditur perfection sanitatis. Amen.
Deo gratias. Presens libellus est (...) Raynaldus.
N.B.
A full critical edition appears in J. D'Amato, "Prolegomena to a Critical Edition of the Illustrated Latin Poem DE BALNEIS TERRE LABORIS by Peter of Eboli" (dissertation; The Johns Hopkins University 1976) 533-553.