Text from Flavio Biondo, ITALIA ILLUSTRATA

Flavio Biondo

 

Flavio Biondo, Italia

Begins with p. 4l2. The itinterary starts north in Campania and continues south through the Phlegraean Fields towards Naples. The following account begins at Liternum.

...Est vero Liternum locus in quo P. Scipo Aphricanus uoluntarium egit exilium quem fama est morientem sepulcro inscribi iussisse: Ingrata patria ne ossa quidem morbes. Quae facta in monumento ingratitudinis patriae inscription effecit, ut locum non certius exploratiusque inuenerimus. Nanque ad dictum amnum Clanium paulo supra et quod habet in mare, turris est ruinis aedificiorum ueterum super aedificicata: quam ut dixi turrim patriae uocant, ubi id monumentum fuisse tenemus. Et praeter id patriae uoculum, praeterque supradicta Ptolemaei, Plinij, Livij et aliorum testimonia, certitudinem quia attulit nobis eudentiam fons aquae acidulae: quem Plinius Linterni fuisse dictio aqua uni modo faciat temulentos. Scated enim nunc etiam inter praedictas aedificia aruinas aqua, quam pastores affirmant epotam omnes capitis langosres curare. Nos accurate gustate, saporem quidem ut caeterarum quae bibunt, bonum esse congouit sed quamuis fumos ab ea in nares sicut a uino consueuit non ingratos olfecerimus, potatio habeat effectus, forte ob haustus moderationem intelligere nequiuimus. Seneca epistola LI. Literni honestius Scipio quam Baijs exulabat. Sepulcri autem eiusque in scriptiones et monumenti ac statue si nullum nunc extat indicium minus miro(?). Livius Patauinus, qui minus centum annis ab illius aetate abfuit, quid ipse uiderit XXVIII. scribit Scipionem alij Romae alij Linterni mortuum et sepultum fer... stobique monumenta ostenduntur et statjuae. Nam et Literni monumentum, monumentoque statua superimposita fuit: quam tempestate disiectam nuper uidimus ipsi et Romae portam Capenam in Scipionum monumento tres statue sunt, duae Publij et Lucij Scipionum dicunture esse, tertia poetae Q. Ennij et Seneca epistolae LXXVII initio id ignorasse sepulcrum. Nam dicit in ipsa Scipionis uilla iacens haec tibi scribo ad manibus eius et ara, quam sepulcrum esse tanti uiri suspicor. linterno Cumae ad quem adiacente milliare, interque utrunque locum qua in parte littus inter stagnum et mare uatur uilla fuit Servilij Vaciae: quam Seneca epistola LV describit. ;dicitque praetoriium ...minem illum diuitem, nulla alia re notum fuisse, quam eius uillae otio, in quo consen..occupati aliquando clamauerint O Vatia solus scis uiuere, quum tamen ille, iudicio...cae, sciret latere non uiuere: Unde dicit de se ipso Seneca solitum quoeies illae trafocando dicere, non de uiuo sed tanquam de mortuo: his situs est Vacia, Cumanae urginem hanc tradit in Liuius VIII. Cumani a Chalcide Euboica originem trahunt se qua aduecto domo fuerant, multum in ora maris eius quod incolunt potuere. in insulam Aenariam et Pytacusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transfer../....Vergilius. Et tandem Euboicis Cumarum illabitur oris. et Hic ubi delatus Cumeam accessi ...bem: super quo Seruius Euboea insula est: de cuis ciuitate Chalcide profecti sunt ...vas sedes quarendas: et haud longe a Baijs, qui loco a Baio Ulyssis filio hic sepulto accepit, inuenerunt uacuum littus, ubi uisa muliere grauida ciuitatem condiderunt in secundo. Accersita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis. Cumanae cohortes arte aduersus uim usae declinuere paululum: effuseque palantes hostes conuersis signis a tergo adortae sunt. et infra: Insignis hic annis nuntio Tarquinij mortis: mortuus est Cumis quo se post fractas opes latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. et libro quatro: Eodem anno a Campanis Cumae quam Graeci tunc urbem tenebant capiuntur: et octauo Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris conditionisque, cuius Capua esse placuit. Est vero celsus in urbe Cumana collis, in cuis cacumine fuit templum Apollinis: de quo Vergilius Arces quibus altus Apollo praesidet. Et quidem nunc ea in urbe, quam uidimus omni destitutam habitatore, praeter rupes saxa stupendas uiuo, pinnae cernuntur murorum excelsae. et ubi Apollinis arx fuit, sacellum est Christianum et ipsum uetustate consumptum: nihilque extat integrum, nisi cauerna frontispitio decorata manufacto: quam Sibyllae antrum fuisse socius itineris nostri Prosper Camuleius uir doctus eam ingressus, quibusdam coniecturis affirmauit. Fuit quoque Cumis propinquuus ad tria milia passuum Hamarum locus sacer, de quo Liuius uigesimotertio: Campani adorti sunt rem Cumanam suae iurisdictionis facere, primo solicitantes ut ab Romanis deficerent: ubi id parum processit, dolum ad capiendum eos comparaant. Sacrificium ad Hamas nocturnum erat: huius uero olim celebris locis (?) mons arduus, qui a balneis nunc Tripergulanis uix mille quingentos abest passus, ruinis ad uerticem tegitur conspiciendis: et quibus nulla est proprior Tripergulis hominum habitatio aut cultura. ad pertem uero, qua Cumae spectant in Auernum et Baias, distat pariter ab utrisque urbibus fornix lateritio opere sublimibus columnis sustentatus, cuicunque Romano operi conparandus. Abest deinde quinto a Cumis misenus mons Virgilij carmine celebratus: Et nunc Misenus ab illo dicitur. Eidemque qua spectat in Cumas lacunae adiacent nunc mare mortuum appellatae: circa quas in continentis supercilio ruinae et fundamenta cernuntur eximia. Fuit nnanque locus in quo Suetonius Tranquillus scribit octavianum Augustum classem apud Misenum instituisse ingentem: quae versas in Tyrrhenum mare imperij Romani provinciashinc Galliam et utranque Hispaniam, inde Mauritaniam Aphricamque et interiectas insulas tutaretur. Eratque eius classis praefectus Plinius Veronensis: quando aput Vesuuum montem incendio est absumptus. Distant a Miseni promontorio hinc Cumae sicut diximus, quinto inde Lucrinu Auernusque totidem mille passus, et cum a Cumis uix quatuor milibus terrestri uia absit Avernus, illa quinum undique millum maritima longitudo, terram ambit omnium olim Italiae pulcerrimam, in qua Baiae fuerunt ciuitas opulenta. Idque omne solum et si quinis, ust diximus, productum est milibus, latitudine tamum parum uariata, duo alicubi et minus alibi milia explet, ut digiti unius speciem praeferat: quo in terrarum, ut ita dixerim, digito stam multa cernuntur, partim integra in subterraneis, partim superius semiruta, partim in ruinas collapsa ueterum operum monumenta, ut extra urbis Romae moenia, nihil illi toto in orbe terrarum aedificiorum magnitudine ac pulcritudine pars credam: existimemquefuisse, ut non iniuria dicat horatius, Nullus in orbe locus Bais praeluced amoenis. Quumque Misenus e regione Puteolos spectet, mare quo inuicem dirimuntur, ex Suetonij Tranquilli in uita Caij Caligulae sententia, uix tria milia passuum et sexcentos implet, unde sinus utrobique dictus olim Baianus, a miseno in instimum Averni sinum quinis et totidem ab Averno in Puteolos milibus est productus. Fuerit uero operosum singula describere, quae aut digitus ille terrestris, aut Baianus habet. sed digniosdra quantum fieri poterit breuiter attingemus. Primum Misenus ipse mons..ua in promontorium coarctatur et si natura cauernosus fuerit; tamen sdtantis excauatus est operum laboribus, tantis uel marmoreis, uel lateritio et lapide quadrato compactis in sublime ductis susteretatur columnis, ut ubique pensilis uideatur. erantque ut apparet intus balnea, erant natatoria, erant ad coenas luxumque triclinia. superius uero in continenti, et quam ergit in praedictum Misenatium classis locum, fundamenta uisuntur his, qui non uiderint inaedibilia: ubi Piscinam uulgo mirabilem dicunt.

nam cum ea pulcerrime, ut constat aedis desuper destructae fundamenta fuerint, pars haec extans subterranea, sublimibus sustenta lateriitijs columnis ducentos quaquaginta longitudine centumque et sexaginta latitudine passus patet. et ita est integra ut noua uideatur: quam lucij Luculli domum, quae illi ..at in Baiano fuisse tenemus. et quia in loco omnium Italiae calido est sita, uidetur esse ..a de qua Plutarchus scribit Lucullum perbelle cum Cn. Pompeio ac Marco Cicerone et plerisque illius seculi princibus miris iocatum fuisse: cum ipsis omnibus Romanis in Lucullano nunc Frascato apud lucullum aestate coenantibus, Pompeio imperitiam aedificandi in Lucullo damnanti, quod domum pulcerrimam sumptuosissimamque nimis multis porticipus fenestrisque apertam, aestati quidem idoneam sed hyemi omnino inhabilem fecisset: ille respondit, uirtuti suae Pompeium detrahere, qui grues se pudentiores existimet, aestiua loca hyemaliaque alternis inhabitantes. Sese enim dicit qui hanc in Lucullano aestati idoneam fagrefecerit, alteram in semperuernanti Baiano hyemalem pulcerimamque exaedificasse. sepulcra uero et uillarum aliorumque monumentorum uestigia,parstim omnino prostrata: partim semijntegratam multa eo in quinum milium peninsulae et digiti territorio cernuntur: ut continuatum ibi urbem postiusquam dispersas per agrum uillas fuisse appareat. Sed iam sinum describamus Baianum: de quo nihil est quod admirabilius dicere possimus, quae quod omnia eius littora decem milia passuum a Misenum ad Puteolos in circuitu protensa, aedificijs et quidem omnium quae raro alibi uiderimus maximis contecta ac continuata fuerunt: quum eorum pars collibus imposita celsissimus et in apertum prominentibus pelagum brachijs sustentata fuerit, insanarum molium opere in profundissimum mare iactis. extant tamen aliqua pene integra, thermae scilicet ad ipsum Baianum sinum intimum: qui unicus nunc locus priscam Baiani appellationem memoriamque conseruat. Sunt et ALIAE PENE SIMILES THERMAE ILLIS PROPINQUAE: QUARUM CONDITORIS ET NOMINIS NOTITIAM HABERE NEQUIUIMUS. sED BALNEUM LONGE INFRA aUERNUM PETENTIBUS ET LUCRINUM EST OBUIUM, NEDUM AEDIFICIJ structuram sed et picturam sdquoque aliqua ex parte integram conseruans: in quo uersuum pars pictorum extat, ex quorum uerbis carptim lectis conijcere licet, id fuisse Ciceronis balneum: cui id carmen libertum eius adscripsisse Plinius asserit. supraque illud idem Ciceronianum aliud est balneum, in longam tortuosamque fossam saxo excauatum: quod sine aliquo aquae calentis usu solo uapore sudores prouocat copiosissimos: et sicut ferunt medici saluberrimos. Fuit uero maioribus thermarum huiusmodi usus, quas ab actu fricandi tergendique necessario Frictolas appellarunt: eqaque aeque ac balneas uiduis et uirginibus Christianis euitandas esse, gloriosus ecclesiae doctor hieronymos admonuit. Tritolam nunc corrupte appellant. Incipitque ad eam sinus Baiani partem lucrinus esse: De quo in Virgiliani uersus expositione. An memorem portus Lucrinoque addita claustra: Seruius sic habet in Baiano sino Campaniae contra Puteolam ciuitatem lacus sunt duo, Auernus et lucrinus qui olim propter copiam pisciium uectigalia magna praestabant. Sed quum maris impetus ploerunque perrumpens exinde pisces excluderet, et redemptores grauia damna paterentur, supplicauerunt senatui. et profectus Caesar ductis brachijs exclusit partem maris quae ante infesta esse conseruerat: reliquitque breue spacium per auernum, quo et copia piscium posset intrare, et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium dictum est, de eodem Suetonius. portum Iulium apud Baias immisso in Lucrinum et Auernum mari lacum effecit. Et Seruius in Virgiliani uersus expositione Diuinosque lacus, sic dicit Auernus et Lucrinus lacus antea s;yluarum densitate sic ambiebantur, ut exhalans inde per angustias aquae sulphurae odor suauissimus superuolantes aues necaret: unde et Auernus dictus. Quam rem Caesar audiens deiectis syluis amoena reddit loca. et infra in Virgilianum uersum Acheronte refuso, Acheron fluuius dicitur infernorum. Sed constat locum esse haud procul a Baijs undique montibus septum: adeo ut nec orientem solem possit aspicere, nec occidentem, sed tantum meridionalem. Baiani sinus latitudinem de qua diximus, Suetonius in Caligulae uita sic ostendit: Baianum medium interuallum et Puteolanas moles, trium milium et sexcentorum fere passuum ponte iinxit, contractis undique onerarijs nauibus, et ordine duplici ad ancoras collatis, superiecto aggere terreno ac directo in Appiae uiae formam. per hunc pontem ultro citroque commeauit biduo continenti. primo die falerato equo, insignis quoque ciuica corona, et scutum tenens, et gladio aurea que clamyde. postridie quadrigario habitu, curriculo que bijugi famosorum equorum. set et Nero illius successor maiores circa Baianum excogitauit insanias: de quo Suetonius. inchoabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam pordticibus quasi conslusam: quo quicquid totis Baijs calidarum aquarum esset conuerteretur. fossam ab auerno ostiam qua nauibus necnon uia iretur, longitudine centum sexaginta milium, latitudine qua contiguae quinqueremes commearent. De eodemque scelestissimo imperatore Suetonius: Agrippinam matrem literis Baias euocavit ad solennia quinquatrium simul celebranda: datoque negocio triarchis qui liburni eam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiiuium. sed quum nando euasisset iugulari fecit. Seruius Virgilianum exponens uersum, Infernique lacus dicis lucrinum et Auernum significari inter quos est spelunca, per quam ad inferos desceri debetatur. Sed iam satis de uestioribus, ad recentioraueniamus: Helius Spartianus de Alexandro imperatore optimo Mammeae Christianae filio sic habet: In Baiano palatium fecit cum stagno Mammeae matriquae Mammea tunc dictum hodieque uocatur. fecit et alia opera in Baiano magnifica in honorem affinium suorum, et stagma sti[emda ad,ossp ,aro/ fiot Baiano sinui propinquus Bauli locus Herculis. auem Seruius dictum putat quasi bouali quod illic habuerit animalia. haec sunt quae di Baiano sinu siue vetusta, siue recentiora duximus dicenda: restat ut ea praesentibus applicemus. ad Frictolas nunc Trittolam Lucrinus incipiebat: cernuntur enim regione illius in littore brachia mororum, quae Caesar ut uiolenentum excluderet mare iecit. Auernus uero a Lucrino nunc separatus est quod breue spacium a Caesare relictum, quo piscium copia posset intrare mare super inducta arena conclusit: quae quidem claustra diligentissime de industria consetuatur,ne crescentes accendente mari aquae balneis officiant: quae uicus nunc Tripergula appellatus plurima et ut medici perhibent omnium italiae saluberrima habet. Adiacent uero ea omnia. Auerno lacui salsum in aquis retinenti saporem: quas quidem aquas ita habet latus, ut nullis etiam longissimis finibus saxo aut plumbo magni ponderis ad perpendiculum colligato, eius profunditas tangi possit. mirumque est cernere stupendi et insani operis aedificia, quae aut in circuitu Auerni, aut in eius aquis ripae proximioribus fuerunt iactat quum tamen uiae silicibus in circuitum stratae, et aquarum formae dulcium superioribus in collibus pene sint integrae. Egressi depressa haec lucrini et Auerni loca et Puteolos petituri, uia haud longe a puteolis et Baiano medoque ad nunc Aduersam spacio, tam integra adhuc susnt ueterum operum monumkenta, ut si ostia addantur et fenestrae, uidearetur habitationem non incommodam praestitura: eademque uia ad Baiani supercilium ubi sanctae marie sacellum est post tergum relicta, mairum etiam omnium, quae hactenus circa Baianum descripsimus, aedificiorum ruinae in sublimi erectae cernuntur: quas incolae Belgermanum appellant. fueruntque opera sicut literae pila incisae marmorea ostendunt quae Tiberius Caesar bello Germanico feliciter perfecto, unde Germanicus est appellatus, ad facti eius famam memoriamque extruxit.eique pulcerrimo etiam nunc operi proximum est pene integrum extans theatrum, cuius occasione factum esse dicit Suetonius ut cum celeberrimis ludis, quibus Caesar intererat Augustus senatorium uirum frequenti consessu nemo recepisset, idem princeps spectandi modum correxit. De hinc sunt Puteoli, de qua ciuitate uetusta sic habet liuius in quarto. Exitu eius anni Q. Fabius ex autoritate senatus Puteolos per bellum captum frequentari fecit; emporiumque communiuit, atque praesidium imposuit. et infra de annibale. ad lacum Auerni per speciem sacrificantire ipsa ut tentaret Puteolos descendit. facto deinde perpetrato ad quod uenerat, et dum ibi moratur peruastato agro Cumano usque ad misenum promontorium, Puteolos repente agmen conuertit ad opprimendum praesiium Romanum. et infra sine ullius nota regebant: et portoria naualium Capuae Puteolisque instituerunt. et infra consul Atinius tulit, ut quinque coloniae in oram maritmam deducerentur: quarum una fuid deducta Puteolos. helius Spartianus dicit Adrianum imperatorem quum mortuus esset aput Baias, sepultum fuisse Puteolis in uilla Ciceroniana: ubi Antoninus successor templum pro sepolcru illi consecrauit. Puteolis nostro ordine transmissis, locus occurrit medio inter ipsam et urbem neapolitanam spacio, fama apud ueteres celebratus. nanque uilla, quam Plutarchus tradit Lucium Lucullum habuisse prope Neapolim, et apud eam montem excidisse, atque ita excauasse, ut mare introduceret, unde....

Procedentesque eo itinere ad cavernum perveniunt griptam nunc appellatam ubi Pausillipus...

Back to Campania Felix